Augustini Mariotti romani presbyteri S.T.D. De nummo Neptuni argenteo incuso commentariolus ad illustrissimo, & reverendissimum d.d. abb. Josephum Callixtum de gentilibus sacræ Cæsaræ majestatis consiliarum, et electoralis aulæ Moguntinæ consiliarium

발행: 1762년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tab. n. 7. infructus adpugnam ternitur in nundim P riniorum , qui Mi Neptunum favere

putabant, quod Neptuniorum nomine injignirentur. Nam quod in num. 6. Neptunus pugnet, satis demonstrat L. motus corporis ante ducti, iatridens , quem prorsus dextera vibrat, quod magis est, pallium , non ab humero hinc inde diffluens, aut corpus aliquo modo obtegens, quum nudum pateat totum, sed sinistro brachio quod prope manum circumit, superinductum

hae ration 'Fa quae pugnaturis

omnino convenit hos enim expeditiores, quoad fieri potest , oportet esse ad pugnam. Male ergo, in . num. Neptunum pugnare contendit Monte falconius , quum neque corpus ante, ut in6. num , Neptunus ducat, neque tridentem dextra vibret, sed sinistra complectatur, neque, impedimenti loco quominus sit, pallium , sive carbasum brachio involvat 3 ut interim silentio praeteream posticam nummi faciem, in qua anteiisse praelium victoria stans, ac tuba canens negocio facili indicat. Stat igitur, Neptunum, in laud. . ., uti ventos, fluctusque compescentem exhiberi, eo prorsus modo , quo insculptum ab Artifice fuisse in nostro superius asiserebam. Atenim, quod caput in nummo est,

22쪽

x x ri Montesalconius ipse Neptunum nummo adstruit,

mecumque una sentit. Et haec de antica numifacie a

Reliqua superest postica nummi pars, is qua si nonnihil difficultatis inesse dixero , longe non abcam. Atqui illam inspiciamus Figura, quae eo loci essingitur, motu corporis , pallio,, in criptione , alteri , quam explicavi, simillima prorsus est nam stat , pallium , seu

carbasus, sinuatur, ac utrimque, brachia recur rens, diffluit , manuumque alteram, ut tridem te elevet attollit, alteram, protenso brachio, recta extendit Characteres item iidem

sunt viori , ut in antica legitur mi D

ce vero ab illa differt, primo, quod in antica pectus sine carbas, qui terga operit, figura vi dentibus exhibet in postica, absconso pectore, terga pallio sinuoso induta offert. Deinde quamvis dextera, sinistraque manus eodem ex aequo ac in antica repraesententur modo, ita ut eadem de caussa , tridentem adesse omnino oporteret, tridens nihilominus non apparet Tertio , quod barbatum antica exprima , postica sine barba, denique characteres in antica, inspicientibus nummum , sinistrorsum , in postida dextrorsum sunt utrimque vero a dextra, ut apud

Hebraeos fieri solet , legi incipiunt, quod . apud

23쪽

ira apud Graecos in more positum fuisse veteres inscriptiones, nummique aliquot , immo cille, superiore S. Montefalconii , inlcce noster οὐ tendunt. Et haec, quibus postica , sed sorsan Ieviter, ab antica differt. Est autem aliquid, quod ex toto inter se distrahuntur , nam anticae nummi partis figura prominet, ut in nummis ceteris, posticae vero faciei imago cava , intus cuia , ve, ut ajunt, iacuis contra est . Quae sane rex, licet nunc primo non accidat, difficultatem nihilominus inspicientibus ingerit, caussamque apud Scriptores rei nummaria', quorum nonnemini iccirco haeret aqua, diversam habet. Sed horum duo audiantur. Begerus, in Thesaur elector Bram

debuet seleri , in Metapontinorum felici agriaculi pag. 329 edit cilon. March. 696. De cipite bovis, inquit, adhue audire placet , sub)ecit Archae hilui neque enim quone in numismatibus Metapontinorum occurrat, facile dixero , cum INCUSUM st, neque rationes Anaturae sisequor, Caput bovis, respondit Du-

Iodorus, ex agricultura interpretationem mutuatur, de qua supra . Ratio Anaturae obscura esse

non potes cum gura massae argenteae incusast, utique clarum est, eam in matrice , quam vocant, non caelat , sed ex ea elevatam fuisse,

24쪽

eo plane modo, quo hodienum artis peritissimi numismatum refiguras, e inscriptiones ex ebad be elevare , elevatas in matrices incuteres lent, ex quibus postea rursus elevatae in numismatibus prodeunt. At mihi, excepit Archae hialtis, error Iignaturae hic idebatur inde Ortus, si numisma quoddam percessum ex superiore, trice forte non eximeretur, unde postea necesse fuerit , Aura ejus sub ratae laminae eo modo imprimi, quis in hoc Metapontinorum numisma te cernimus. Res credibilior es, quo rarior et sunt ejus excmpli, cum plura proculdubio pro-sureat, si ex προάροπι procederent Paucitas exemplorum , respondit Dulodorus , contra me nihil facit, cum ingenii politioris hie foetus esse postri, qui ut a communi more interdum recedit,itis raritate sibi pretium conciliare solet. Cet rum nec numismatis percussi Aurae elevatae ejus duritieisunt ut denuo argenteam massam frangere, eique ita immitti possint , nec omnia exempla rationem admittunt is enim valeret, eadem Auri, quae in aversa elevata cernitur , eadem etiam in adver, incusa consanter deberet reddi; nam, si residet in superiore matrices, necessario inferioris figuram denuo mus argenteae impriamit, quae s ab altera elevata redditur. Sed hoe in numismatibus perpetuum non es, uti vel ex

25쪽

propola isteIlitas , in quo non eadem figura , SPICA videlicet , sed diuersa plane, CAPUT

BOVIS redditur. Hactenus Begerus. Jobertius vero , Selen delis medul rem. I. I ru 8. pag. 37a edit Venet. n. II 6. Senetrovano in

26쪽

medulla. At enim mihi neutra sententia arridet , quidem Begerus , ut a primo exordiar, vel sui conceptus ideas explicare nescit, vel a vero quamlonge distat 3 nam artiiseritissimi, ut ipse contendit, non ex eo figuras , characteres qui in nummis prominent, efformant, quod ninmismatum, figuras ob inscriptiones ex Gabbe elevare, melevatas in matrices incutere solent, ex quibus pote rursus elevatae in numismatibus prodeunt; sed iccirco imagines , characteres prominentes ex toto videntur , quod in chalybe ipso cavum utrorumque exemplum caelo insculpat malleator. Joberti quoque , si veAizotii ratio , quamvis Verosimilior, nutat tamen nam eluitur argumento Dulodori, quod ex Begero mox retuli , ne numismati percu si gurae ejus duritiei sunt, ut denuo argentea=n

massam frangere, eique ita immitti possint , senim valere , eadem gura, quod tamen perpetuo non accidit, ut patet etiam in specie nostra), quae in aversa elavata cernitur , eadem etiam in adversa incusa reddi consanter deberet. Alio itaque mentem , cogitationemque facto opus est, ut applicemus, imago etenim nummi postica, licet sit eadem, si ea ex toto

27쪽

consideretur, ex aequo ac illa, quae in antica sculpitur, discrepat nihilominus, ut cetera recensita, quae huc minime faciunt , modo pra termittam, primo , quod antica, ut superius

dixi, pectus sine carbaso, qui terga operit, bdentibus exhibeat 3 contra postica, pectus omnino abscondat, terga pallio sinuoso induta offerat. Secundo , quod in antica characteres incipiunt circa suram Neptuni literam, in postica autem, circa nates quidem, sed literam.

Porro certum quamquod maxime est, quod si superior nummi imago, modo, quo contendit Io-bertius, malleatoris celeritate reddi in infero argento debuisset, debuisset sane reddi anticae simillima latenim antica pectus exhibet, o stica vero terga, antica post humeros habet carinbasum , qui parum hinc inde circa latera apparet, posticam pallii sinus totus, quantus est, amicit. Eadem de caussa , quum inscriptio ci ea Neptuni nates in antica sinistrorsum videntibus habeat A in postica eodem Ioco, licet videntibus dextrorsum o legi deberet: nia hilominus legitur'. Constat itaque neque aeta Begeri , neque a Joberti partibus stare nos posse Dicet aliquis, quanam ratione id ergo accidit At enimvero, quis ego sum, ut remen

28쪽

x xv ri plicatu difficillimam, quam Antiquarii ipsi vel

existimant, vel faciunt, oraculo quasi ex tripode accepto , propinem P nullus certe, ac Davus quidem, non Oedipus . Dicam tame , quod sentio , lector , aptiora donec, aut veriora suppetent, si lubet, sequetur. Sicuti in superiore chalybe, quam exemplum, matrem i&patrio sermone , sampi, forma, conio jure- merito dixeris, Nepturi imaginem totam cavam effinxit Artisex unde in argenti percussione visa est inde prominens ex toto cita quoniam contrariorum eadem est ratio ), in chalybe infera imago nummi nostri postica ex toto prominens efformata ab illo est , quo factum , ut cavum quum esset superius exemplum, Neptunus prominens redderetur , cava autem figurata,

nummi postica , quod exemplum, aut mater prominens ei subesset, signata appareret: nam, quod malleator caelo,aut viriculo illam insculpere voluerit, neutiquam mihi arridet. Hactenus de materiali , ut scholae loquuntur, nummi figura. Restat aduc, quod in nummo praecipuum est, de imagine ipsa instituendus sermo Etenim, quum eadem figuratione, si ea, quae adnotavi, excipiantur , posticam ex aequo ac anticam nummi faciem cuserit argenti flator, quaeri juremerito potest , eccur iterum eadem imagine signa

29쪽

signare nummum ei libuit quamvis enim ejus generis nummi novi non sint, ut de illo Neronis in aversa, adversa parte ex aequo insculpti testatur Antonius Augustinus , Dial. a. pag. 23. edit. Rom. I 736. , hoc tamen rarissime accidit , & non sine caussa factum esse dicendum Sed in specie nostra rem innuat Catullus , ad Sirm Pen. , edit Aldin an III 8.

Penisularum , Sirmi, insularumque Ocelle , quocunque in liquentibus stagnis Marique votifer uterque Neptunus uam te libenter, quamque laetus invis G, e&plicet vero Turnebus a Dum, inquit, de Sirmione Catullus scribit Quascunque c., quinsitum es, qui sit uterque Neptunus ac probabilis eorum videtur esse sententia, qui mare juperum, es inferum, quibus Italia cingitur , interpretantur . Verius tamen fortasse videri ο- tes , quum signi cet Neptunus eam vim, qua humori praeest, ut utrumque Neptunum intelligamus es eum , qui dulcibus , Nisum, qui a iis quis imperat. Sic enim Sirmi insulis , spent ulis omnibus maris , suminum lacuum anteponetur . fuse expuitioni favent Catulli verba, qui, liquentium sagnorum ,

maris mentionem facit. Haec Adrianus Turne-bus , Advers. lib. 24. pag. 3oa edit. Par II 6 Dcrius

30쪽

cujus primae sententiae adhaeret M. Antonius u. Tetus, pag. 4. t. Iaud edit Ald. Uterque Ne tunus , mare superum, mi erum significat.

Vetetes ergo, qui erant, ut amicus meus olim cecinit:

Neptunum utrumque exprimere percupientes, gemina ejus figura signarunt nummum . Quod, si deest in postica nummi parte barba, quod magis est, tridens, attamen ex eadem imaginis figuratione, corporis, brachiorumque molli, ut in antica , nemo ibit inficias, quod tridens etiam adesse oportebat , ut mentis conceptus malleatoris, artificisque effectui responderet: nam barba , vel quod imago ipsa in nummo cava, vel carie aliqua obesa , pictoris oculos , qui nummum pennicillo reddidit , forsan effugiit Ceterum , quum videam post Neptuni suras utrasque , talumque dexterum, in antica nummi facie, aliquas argenti effusiones, excursionesque , quas vulgo dicimus fgranature , censerem, nummum hunc, quantus est, ab argentissatore primo cuiam , non , ut persectus tunc prodiret, sed, ut experimentum quoddam faceret , quo vis, persectiorem inde redderet

absolutissimusque in conspectum , lucemquea minum veniret . Haec, inquam , mihi caussa

SEARCH

MENU NAVIGATION