Hieronymi Rubei Historiarum Rauennatum libri decem

발행: 1590년

분량: 963페이지

출처: archive.org

분류: 로마

351쪽

sed nihil tune , Domino impediense , profecit : Vexῖm momorati Ioah nes , ct

Ghido, caecitatu tenebris obdioluti; qusnIam Grytum eis, peccator chm venerit in profundum et torum, contemn t; nec sica sera prasumptione damnandi re prsunt, sed eundem Octavianum, q&emsibi in statuam e rexerunt, obstinata perfidia Cenerantur, cst eum, relicZa unitate ecclesiae , praesumunt v ne a hac, tamquam idolum, aut simulachrum adorare : I e a utcm Antichristi rempora praefigurans, et que adeo ereritis est upra se . ut etiam tu templo Dei sederit, ostendens se, tamquam sit Dius, ct movi aίhominationem desolationis stantem in locosancto, non sint multarum lac marum erisone, corporeis oculis ins erunt. Torro cum videret, quἡdnti s Episcopnrum yraeter unum Ferentivatem adfam vocationem accederet, carpit per dioer6s anfractou, est deuia quae e terrarum, tam ter si, quam per milites fios, per Gui onem quoque Cremensem, o nuncios Imperat. tribus continus hebdomadibus, pro iuueniendis hyscopis m Vltipliciter si gari : cst sic tandem Me tensim quendam Disco' m fugitiuum, se exosim, in anco finibus latriantem, past mi Lias aneus Lets, ct labores inuenit. Sed octo Ziebus antequam prassictum exulem innenset, tam ipse Apostaticus Octauianur, quamprafatus Ioannes, o Gurdo, Ferentinus quoque fcopus, qui ei, ab 'so exordio suae perditionis adhaesi, se quictim die

et pr.esum rei manus execrati is imponere, de commani fratrum no Dorum i. scoporum, est Cardinalium voluntate, atque consilio, acccnsis candelis, o carru cleri- coram in Ecessa congregato, a nobis vinculo fuerunt anathematis, ex ommunica- tibist a fricti, is cum suo auctore Diabolo condemnasi. Hanc autem excommunicarionis. se conrimnationis uententiam, octauo die a consecratione no, Ira, terminum ei

ν pscendi, csta unitatem matris Ecclesiae praefiximus, a nobis noueritis celebratam. Tusculanus igitur, qui tamquam Draco .... in isse,s latitabat, se nondum in aperro iniquitatis fisae virus essederat. Me tensis quoque, o Ferentinus Episcopi in uicongregati, praesintibus quidem sic a nominaris Ioanne, o Gut done quondam Cardinales, a commznion 'ctgremio Γinctae matris Ecclesi sequeBrutis, memoratus Octa manus Aponticus, schrismaticas , in quinctodecimo a consecratione nostra . octauo autem a Zuhuca excommunicatione ipsorνm. execrare auseu Diaboisco, praesumpserunt. Modum prefct b, ct formam execrationis i us, ct quae deiectanda pe ora excommunicatae flumi, est in perpetuum condemnatae, ad celebrationem tanti conuenerintscramenti, sine aliquo verbo cuiuslibet adiectionis , uel repressionis, audi'M. Vos autem quam sancte, quam rationabiliter, quam digne excommunicatus, a publice emcommunicatis , sic, attexs usi malitis, haereticus ab hareticis consecrari potuerit diligenter aduertatis, o sicut vobis vestra conscientia persuasit iudiceris. Sane nos in nutat em nos fram, ct virtutum indigentiam cognoscentes, no Irum iactamus in Domino cogitatum, seperantes. o de Christi misericordia plenius considentes, quod Ecclesiam huam sanctam pro qua 'se irimi obmntia nos a mortalisatis apparuit, ni ea bi non habentem rugam, aut maculum exhiberet, optata faciet tranquillitate laetari, o pro Earum omnium inundatione sedata , nihil erit, quod ei iure possit ob-Assere, ubi unicus δonsius eius uoluerit nubilos quaeq. ac noxia propul re. Nos igitur, 'quia de no Dorum me itorum qualitate di dimus, ct δε honestare,ae religione us plenam siduriam obtinemus, uestiris est Mniuersalis Ecclesie precibus, insemitate nostram petimus adiuuari, Charitatem uestram per Apostolica si pta roga,tra, ct commonentes auentius, ut sicut uiri catholici, omnis e feruentes, uos, pro domo eius, muros inexpugnabiles Uponatis, est in deuon one, a rilitate matris ut stra,facros m

352쪽

m. Romanae recum immobiliter persistentes, ab eius unitate nusto modo recedatis. -υ praefatus octavianus vir impietatis ad partes vestras aliqua damnationis fiascripta transimi eris, e cur resfluenda sunt, respui is cst tamquam vana, atque Dollega contemnere atque abiicere Pudeatis. Nouerit insupcr disretio vestra . quod tam praenominatossismaticos . ct filios perditionis, quam omnes alios complices, o principaliter coadiutores ipsius apostatici, o omnes, qui menter ei commDnicauerins ciadem erimunicationi o condemnationi ricrevimus subiacere. Da . Anagniae. Id. Dcc.

Haec Alexander. Sed Fridericus Caesar Guidonem Archiepiscopum Rauen. natem designatum,& Othonem Comitem Palatinum mist,qui Alexandrum& octavianum, certo die proximi anni, qui, dies IIII. Non. Febi uar. suit,

Ticinum, in conuentu uirouim Principum causam suam dicturos, proficisci iuberent. Quod Alexander Pontifex renuit, cum aperte uidisset Caesaris administros fauentes Octauiano, & diceret, aequum non esse, ut cui iudicium a Deo in homines esset concessum, is humano iudicio se cominitteret.Octauianus animi Caesaris non ignarus,eo conuenit, cumque nemo csset, qui aut Pro

Alexandro dicere,aut repugnare Friderico,Octauian ii legitimum esse Pontificem a firmanti, auderet, Guido Archiepiscopus, & humili pedum osculo illum ueneratus est, & perinde ac Pontifici Max. fidem l acramento obstrinxit: quod etiam in eodem Conuentu ab Duce Boemiae, a Peregrino Aquileiensi Antistite, a Coloniae Agrippinae, & Viennae Episcopis, a multisq. praeterea Praesulibus factum est, lectae q. litterae sunt Regum Daciar, Normandiae, Ungariae, sex item Archiepiscoporum, Episcoporum uiginti, plurimorumque Abbatum, qui Friderici litteris, &auctoritate permoti, idem se facere, absentes,asseuerabant. Guido Archiepiscopus Rauennas, pro summa integritate semper Friderico carissimus , & omnium consiliorum eius particeps fuit. Quod in eo maxime conuentu uisum est, quod paulo post Caesar habuit ad Laudem Pompeiam, ubi & Octavianus interfuit subdititius Pontifex. In coenim cum grauissimae dicerentur sententiae, de summa belli aduersus Medio.

lanenses suscipiendi, in illis Guido facile primas habuit: Eique Fridericus,

Decimo sexto Kal. Maias, omnium Archiepiscoporum Rauennatum, quae ad eam diem habuerant, priuilegia, Episcopatus, omnia denique, quae tributa illis antiquitus fuerant,& iuste possiderentur, confirmauit. Haec a uicinibi numerantur. Ager Caesenas, Una cum Castro uetere, & nouo , ii Sq. Omnibus iuribus, quae ad illius iurisdiationem, ac munus spectarent. Opid um Riuersanum. Ager Ceruientis, quem uetere uocabulo, Ficoclensem appellat, eius i. Episcopatus urbis , & litus maris . Agcr Bobianus, Foripompilianus. Castrum nouum. Ager Forti utensis, omnes Foroliuiensium CiuitateS, Omniaque tandem iura. D. Hilari Gallia tensis coenobium , cum omnibus, quae illius essent. Arimini, coenobium S.I homae, & D. Euphemiae, cum iis omnibus, quae Rauennali Ecclesiae Diaconus Petrus, Martini Lucis filius dono dederat. omnia item, quae Englarata Comitissa retinuerat: quemadmodum Otho Caesar Petro Ravennatum Archiepiscopo confirmauit. Quae etiam Lambertus, eiusq. uxor, ac filii, a mari ad Apenninum, ab Rheno flumine ad Isaurum possederant. Ager Rauennas , quae l. in eo estcnt, Omnia, summum q. in ipsa ciuitate ius: iis tantum cxceptis , quae Imperium spectabant, quaeq. a Caesaris Vicario, internunci ove; qui commorari cadcin in vi be consueuerat

353쪽

sueuerat , iure beneficiario adiuinistrarentur: necnon&illis, quae a Caesaribus eodem iure tributa alicui umquam fuissent. Ager Cymacliensis, & in eo omnia, ubi piscatus exerceri posset ,&ripa. Portus Volanae, usque ad por. tum Ceruiae. Ager Trauersarius, Decimanus, coenobium Pomposianum. A ger Argentae uniuersus, Rauennam usque, cum Pado, ripa, & paludibus .

Voluit q. uti naues omnes , quae Argenta transirent, tantundem lucrent,

quantum & Cremonensium: iis exceptis, quorum naues nihil portorii solve. re consueuissent. Massam item cognomento Fascaliam, & Cornu Ceruinam,& alia,quae in Ferrariensi iuste possideret, firmauit, & rata habuit: sanxitque ut Rauennatis Ecclesiae bona, non nisi centum annorum spatio praescribe.rentur. Horum omnium testes fuere Rambertus Faventinus, Albertus Regiensis, Albericus Laudensis Episcopi .Fridericus puer,Sueuorum Dux,Chun radi Regis filius, Ermannus Marchio Veronensis, Otho Palatinus Comes, cum fratribus suis, & Principcs praeterea uiri complures, ipse l. Petrus Dux, Petrus Trauersaria ,& Chun radus Rauennates Capitanei,in iis tabulis, quae extant adhuc in D. Vitalis Bibliotheca, uocati ,& Berardus Rauennatis Ecclesiae Cardinalis, Amarisius is aurianas, Farulsus Faventinus, & alii plures. Viricus autem sacri Palatii Impcrialis cancellarius recognouit Dat. Laude, anno Re ni Friderici octauo,Imperii.V. Huius autem Diplomatis initium tale est deri. us Dium a Fauente clement a Rom.inoram imperator. θ f. mper δε-gohias. Ratio ιxigit, o Imperiali congruere uiritur honori, ur Usectisos,o praesa - obsequia si e litim ne borum, bene merentium de nobis, prae oculis. θ manibus m 1 rater habeamus .ct iuxta Imperialem magni centiam, dignum fauorem. H- gnum iratiam, dignam . retribuitosem eis ira xependamas , ut aliorum studia, eruoluntates ad sic utensim deuotius Imperio , alacrius excitemo. Ea propter unia

oesorum I rij n 'stri Helium tam futura, suam praesens aetas cognoscat, qualiter, dilectus Princeps nosti r Gutri, F n. Sanctae Rauennatis Ecclesia Archiepi-fopus , a huc subprimordio noua electionis suae, nas, a Maiestatispraesentiam humi. Iiter adierit. θ tam pro D;ut Niura Rauen. εrchiepiscopatus, quam pro confirmati ne priuilegiorum suorum pia deuotion .ct si di studio nobis preces porrexerit . Haudita diu post, Fridericus, retinendae Rauennae percupidus , edixit, ut coram ANN. Legato Caesariano crearentur Rauennates Consules, ipse si adesset Caesar. Sin M. CLXII. alibi, in Flaminia, Ferrariaeve ageret, Consulum pars maior ad eum adirent,

ab eo suscepturi insigne,&sacramentum apud eum dicturi , quod quin

quoque anno tenerentur dicere. A quineto decimo anno aetatis, ad septuagesimum, RUSalia omnia, ut eorum utar uerbis, iustitiamq. seruaturos, ciuitatemq. in fide ,ac societate Imperatoris retenturos,omnes iurarent:iis saluis Regalibus, quae iusto seu do Ecclesiae Rauennati deberentur.Sin extra Flaminiam Caesares let, tamen in Italia, ex Consulibus duo, ceterorum nomine, ea praestarent. Quod si extra Italiam abestet, tuerentur, Consules designati, iura Caesariana, demore. Quae latius patent omnia in iis litteris, quas hac si ,

de re in Mutinensi agro dedit, in planitie castri Saviniani, post Mediolanensem euersionem, X VI. kal. Iul. Regni anno X. Imperii VIII. In diei. X. quod est ab ortu Christi M CL X II. Hoc enim anno Mediolanum a Friderico solo aequatum est. Triennio post, Rauennates Foroliuiensibus magnam opem tu' Α u, terunt.Cum eniim Forolivi ense opidum Castellionum aedificassent, ita urbi MCLxv. Fauentiae

354쪽

ANN.

Fauentiae propinquum, ut eius umbra urbis pene portas attingeret, iactare nTauentinos, conuicii causa, consueuerant, eos nequaquam clarum meiere. Permoti iis Faventini conuiciis, ut retundere Forolivianarum contumeliarum aculeos possent, pacem, scedusq. ineunt cum Guidone Guerra tumore: nam Senior, huius pater, octauum iam annum obierat; & Ferrariciasibus coactis, in hortos ante domos Guidonis, & Henrici, fratrum, primoribus ciuitatis, cum duas a Ferrariensibus ballistas, manga nos tum appellatas, quarum alteri Falconi, alteri Asino nomen erat; dono accepissent. Contractis igitur, Guidonis Guerrae, ForoCornelianorum , Comitum Cunii, Bagnaca ualli, Castrocari, Caualcacontis, & Montanorum eius regionis hominum auxiliis, ad oppugnandum Castellionum accedunt: eoq. intra quindecim dies adi- sunt,Forolivianos,qui illud praesidio tenebant, ut omnino de de ditione illis esset cogitandum, cum repente ad Cosmam Rauennates sese in conspcctum dant, quibus se Forti utenses , Ariminenses, Carsenates , Briton orienses ,&Abbas Galliatae, multiq. praeterea milites socios adiunxerant. Itaque tanto conspecto hostium numero, Consules Faventini, ueriti ne proderciatur, collectis raptim tabernaculis, ceterisq. eorum trepidatione in fugam actis , Fa. uentiam secursu receperunt, relicto hostibus, quem diximus, Asino. Excepere illos, urbem ingredientes, truci uultu, acerbissimisq. uerbis, senes puer ac foeminae,quod in eis longe magis timor ignobilis, quam ingenuum d cus ualuisset. Postridie igitur mane eo reuersi , cum hostes non inuenissent, tres eorum partes cum Maluicino Comite in Rauennatem planiciem excurrere , praeda, atque incendio Rafanariam infestam reddere, diripere loca alia, segetesq.& animalia abducere. Reliqua pars Castro carianis fuit obvia: cum q. hostes ad plebem S. Reparatae offendisset, Guidone Guerra uexillum ibi suis manibus arripiente, inde eos deiecit; Sed Rauennates, ut recepere se, prio rem locum recuperarunt, multis ex hostibus captis . Prioris Faventinorum fugae, Consulibus adscripta origo est, Bernardo praesertim sapienti, qui apud populum, suam,& collegarum ca u sim dicere orsus, ita iratos illius exacuit animos, ut lapidibus, armisq. facto in eos impetu, quos proditorcs appellitabant , parum abfuerit, quin interficerentur. Ceterum neque templum umbis maximum, ncque sacra ara, quo se Thedericus Guillelmi, ex illis unus, salutis causa, receperat, potuit tueri, quin sauciaretur. Postero anno Beatrix Augusta, Friderici Imperatoris uxor, filium in Flaminia prore Mutilum,C mitis Guidonis opidum , peperit Chun radum nomine uocatum , qui Sueuiae Dux fuit.Venerat enim in Italiam Fridericus,ut Alexandrum Pont Max.o pugnaret, quem audierat, ex Gallia in Italiam superiore anno reuersum,m gnis Romanorum, ac totius pene Italiae studiis exceptum fiuisse. iam q. ipse Octauiano Lucae mortuo, Guidonem Cremensem Cardinalem S.Callisti subdititium Pontificem factum, & Paschalem tertium appellatum, complectebatur: & paulo post Romam deductum,in basilica Vaticana collocauit: Duni autem Romam ea de causa proficisceretur, Bononiensium agros late populatus , acceptisq. ab ca ciuitate obsidibus, in Flaminiam cum parte copiarum transgressus, ingentem pecuniae uim a Rauennatibus, ceterisq. extorsit,atq. in iis locis per totam Quadragesimam castra habuit, ut has omnino ciuitates

suae ditionis faceret . quo eodem anno, qui sese ab orbe redempto sexagesimul

355쪽

LIBER . SEX TVs 34

mus septimus supra millesimum,aecentesimum,Tert. Id. April. in D. Apollinaris in c lasse, homines, Catanet, 'aluas res,& populus opidi Britonorii,corain

Consulibus Rauennae, foedus cum Rauennatibus, amicitiam l. omnis fraudis expertem se conservaturos, sore l. ciues Rauennates,eosdemq. amicos & inimicos habituros iurarunt: Cum equitatu, sua impensa, per quindecim dies, quocumq. Rauennalibus placeret, iturOS : quaecumq. in praediis, templisq. Rauennalibus seruari, quadraginta iam annis , consuessent , ea seruaturos: Cum Friderico Caesare, nec pacem se, nec bellum, absque Rauennalibus facturos, Si quae interuenerint diis dia,ad arbitrium ea Rauennalium delaturos,&Consulum Rauennatum decreto staturos: Haec acta a Briton orianis dicuntur ad honorem Dei ,& Domini corum Friderici Imperatoris. Biennio post, quo anno, Paschali mortuo, Caesariani in eius locum se secerunt, Ioannem quendam,&Callistum Tertium dixerunt; Bononienses, subsidio a Rauen- M.CLXIX. natibus postulato , sed paucissimorum impetrato, dum Fauentiam obsident, Forolivianis Faventinorum subsidio aduenientibus, una cum Rauennalibus funduntur, fuganturq. quadringentis suorum captis . Cur autem exiguum,dctenue praesidium Bononienses a Rauennalibus Obtinuerint suit, quia Rauennates tum bellum denuo Ferrariensibus intulerant. Faventini Forum liuii transgress , opidum Lauretam oppugnant, tandemq. capiunt, captiuis inde Hieremia Polentano,& aliquot aliis Fauentiam abductis: quibus deinde reddendis , suos ab hostibus redemere. Hoc anno VII. Idus Iul. Guido Archiepiscopus Rauennas, qui se perpetuo designatum appellauit, migrauit e vita. Alexander Pontifex Henrico Pi aeposito Rauennatis Ecclesiae,eiusdemq. C nonicis, quos Cantores ait uocari, in perpetuum,bona,quae possiderent, pr bauit: ea autem ibi numerantur. Dono Dominici iam Rauennatis Archiepiscopi, Domus , hortiq. ab introitu Vrsiani templi,ad coenobium D Michaelis, una cum ipso coenobio, quae q. ad ipsum spectarent, & inde usque ad c put porticus, & aditum balnei. Curtis cognomento Colonia, cum familiis, quae est in ditione,plebatu in appellat: S. Cassiani in Decima. Curtis, quae uocabaturVallis Baroniae,in plebe S.Ioannis in Octauo. Plebs S. Lachariae,cu decimis, sicellis, po Telli ambus,iurisdictione l. Curtis Cassanonia, in plebe S. Petri in Quincta Piscinam,quae uocabatur uallis de regione,& tunc uallis Canalis dicebatur, cum terris, sylvisq. circumpositis. Curtis PoZale in Classe Dono Petri Archiepiscopi, Plataneta minor,Sclai dicta,a flumine Populi ensi,ad fluminis Liuiensis mediuim animarumq.cura tam ciuitatis quam suburbis,quam Commendatariam appellat, quidquid iuris inde habere possent: quaecumq. offerrentur,& cum Archiepiscopi diuinis operarentur, & cum sacerdotes Cardinales, Cantoresq. tam in Ursiana aede, quam in supplicationibus. Dono Honesti Archiepiscopi, Plebs sancti Cassiani in Decimo, cum omnibus sacel. lis, decumis, primitiis, possessionibus: in potestate Praepositorum,&fratrum, qui in eadem Canonica; ut Alexandri verbis utar; Cantorum pro tempore furrint. Curtis de Molino, a fossa rupta, ad pontein longum, a medio flumine Liuiensi, ad Euripum, Canale vocat, de Montone. Dono Gebehardi Archiepiscopi, fundus Granaroli, cum Domnicatibus suis: Fundus Ossaria: fundus de nouio: fundus Qua rantulae, Z Cassale, quod dicebatur Misseno. Dono Gualterii Archiepiscopi, quantum olim refutauerant eidem Archiepi

356쪽

seopo,Vitalis de Marino, & Petrus Guarantus, in Rotituta: & quantum plus habuit Ardicio, Felidi nomine. ab eodem Archiepi copo, in ea Rotituta: &totum quod Ecclesia Rauennas habebat, a terra, quam Chonradi tenebant, ad terram eorum Canonicorum de Longana: & a medio flumine Liuiensi ad Montonem: Sententiam quoque inter ipsos ,&Cardinales Rauennates de aditu portar, latam , confirmauit: Saluasedis Apostolica auctoritare , o Rauem

natis Archiepiscopi canonica rustitia. Dat. Beneusnti per manum Verardi S. Irom. M. nota= ij. Tert. Id. Novembr. In Ict. III. Incarnat. Domin anno MCLXIX. Poni ea

ius anno a I.subscripsit ipse. eo Alexander Catholica Ecclesia Archiepiscopus.Sub

scripsere item Hubaldus Ostiensis Episcopus. Albertus presbyter Cardinalis

tituli S. Laurentii in Lucina. Gulielmus S. Petri ad uincula. Boso, Pastoris. Petrus S. Laurentii in Damasio. Iacinthus Diaconus Cardinalis S. Mariae in . . Cosmodi m. Arditio S. Theodori. Cinthius S. Hadriani . Mansredus S. Geor. su ad velum aureum . Ugo S. Eustachii iuxta templum Agrippae . Petrus S. Mariae in Aquiro. Beneuentum autem concesserat Alexander, Guillelmi, noui Siciliae Regis triremibus, & pecunia adiutus, ut furentis Friderici impetusANN. eluderet. Eo anno, qui insecutus est. Rauennates cum Ferrariensibus decer-M XX. tantes, Argentam amittunt. Matii da Comitis a, assentiente Guidone Vbertini eius uiro, praedia donauit coenobio Portuens, in plebe S. Petri, inter sylvas, iuxta Matii dam Comitissam, Braidam Comilcm,& Ioannom Ducem. Cum autem Fori liuienses Vbaldo Pitignani ciui colum, qui capti uus apud Faventinos habebatur, persuasissent, ut de laedere cum Faventinis ageret, & si liberare cum custodia uellent, opidum Latinum, cuius ipse partem possidebat, traditurum se illis polliceretur, id Vbaldus fecit, ob deq.

filio Faventinis dato, liber emissus est,& certam Fauciatinis noctem praestituit, ad quam uenirent, accepturi opiduin. I nterea Foroliui classes, Rauennalium manum cogunt, atque item Caesenatium , FOropompilianorum , Britonoria norum, Ceruiensium, Castellionensium, Galliatensiumque: Faventini contra accedunt ad opidum, sed cum neque Hubaldum inuenissent, neque eius tesserae, quae inter illos conticiacrat, quidquam uidissent, id quod erat , in si dias ueriti, instructa acie reuertebantur. Rauennates, quod regionis a pro linquo D. varani templo nomen habet, agmine compleuerant: visisq. hostius, sese ad certamen parant: cum Faventini,Consulum suorum iussit, neque pugnam detrectarent. Erant Faventinorum Consules,Comes Iulianus,Vg tio Actus, Bernardinus Camini Iae, Marzolus, Aureus , POZcitus, Rusticus Berti, &Fauentinus Fantinelli. Postquam autem Guido Vbertini ciuis Rauennas,nobilitate,ac potentia insignis,acri oratione milites suos, ac sociorum ad proelium incitauit, idq. fecit apud Faventinos Thedericus Gulielmi , qui auctoritate, ac nobilitate plurimum poterat, utrimque concursum est, ibi q. tres horas acerrime pugnatum . Tandem inclinata acie, Forolivi enses, ac socii cedere ,& in fugam dare se coacti. Eos , ad muros Forolivii, Faventini sequuti sunt,&praeter illos qui cecidere, capti ex Forolivianis Albertinus Oiliciae, Ioannes Ghirardini, Petri Ordela fi filius, Vgo Berardenglii ,&alii.

Ex Rauennatibus, Petrus Trauersaria. Liutius e Ruuere, atque alii. EX Caesorinti Rin is & A usellus. Ex Britonorianis . Henricus Mai nardus &

357쪽

LIBERs E X T V S

3 'ventini, Guidone Guerra opem ferente , Fὀrumliuii contenderunt, & ca pium Sciationiae suburbium incendunt. Rauennates , qui tuendi Foroliuit,& Castellioni prouinciam aduersus Faventinos susceperant, Guidonem Guerram abducere a Faventinis, &sibi socium adscribere seu stra conati . idem cum ForoCornelianis , & Bononiensibus tentarunt. Quamquam autem ii primum id repudiarunt, tamen grandi deinde ; ut inquit Tolosanus ; corrupti pecunia , condicionem acceperunt. Itaque horum aucti Rauennates sociorum auxiliis , urbem Fauentiam oppugnare contendunt, & rus ad Diuum Proculum incendiis, ac depopulationibus vexant: sed cum ad pontem Sancti Proculi , infelici cum Faventinis proelio dimicassent, centum ac viginti ex suis intersectis, septingentis captis, paulo post , cum eodem Ariminenses , Cauenates , Foroliviani , Foropompiliani , Britonoriani , & Ceruienses foederati uenissent, & Faventini a. Guidone Guerra , & Ferrariensibus, subsidiarias accepissent copias, ad

pontem omnes sancti Proculi , ad amnem Senium castrametati , magnum proelium & cruentissimum consecuturum iudebatur; omninoque fuisset, nisi Guido Rambertus Faventinorum Praetor,& Guglielmus Marchesella , Ferrariensium copiarum Dux, & Petrus tandem Trauersaria , non absque multo labore , pacem , quae uel iustissimo bello antefieren. da uidetur, confecissent . Dissicultatem conciliandae ipsa pene in manibus Rauennalium, ac Bononiensium uictoria , afferebat; qua Fauentina acies mota loco , atque in fugam ueris , leuiore ac plane lenta pugna , ad urbem se receperat. & nisi insidias aliquas, composito receptui subesse nostrates, Bononiensesque suspicati , suos ab insequendo colli.

-buissent, eodem tum impetu capi Fauentia potuerat. exercitum tam enmoenibus admouerunt, ac uiis omnibus insessis, quibus importari commeatus possiet, adegerunt eo Fauentinos , ut de pace Legatos mitterent, quae)illis data est , his condicionibus , ut captiuos sine pretio redderent, Rauennalibus satisfacerent, ac damna bello accepta resarcirent. Eodem hoc anno Gerardus Archiepiscopus, Guidoni demortuo suffectus; qui & eodem Exarchi titulo, quo superiores Archiepiscopi, usus est; Quincto Kal. April. qui dies fuit ob Christi ad uitam resurrectionis memoriam celeberrimuS,se rariam ad miraculum sanguinis Christi accurrens; quod in D. Mariae ad Vadum contigerat; Canonicis Portuensbus , Petro tunc corum Praesecto, Agnato uero Ferrariensi Episcopo ; coenobium illud a Gualterio ;uti memorauimus ; eis tributum , confirmauit, & priuilegia , munera , pcenarumque, quae peccatis debentur , condonationes , atque indulgeutias uocatas adiunxit i Alexander Ponti sex Mari ipsi Gerardo, Banoniensem,&Parmensem Episcopatum , uti superiores Archiepiscopi habuerant , confirmauit, litteris suis, Tusculi datis : quarum hoc est initium.

Prudentiam , honestatem o luseraturam, ac morum uirtutem, quam possidere dignosceris . ct excestentiam Ecelsae, ad quam, Deo auctore uocatus es , studio'stus attendenses, desideritim, ct uoluntasem habemus, tibi se eidem Ecclesia , tu ra, honorem se dignitates uectras integras, ct istibata seruare P. Haec Alexan der. Geraradus anno insenuenti ratam habuit, tribuitque Padi ripam,quae x . . . G g est

358쪽

3 so HIS T. RAVENN.

est in capite Sandali , cui templo S. Zenonis est nomen , ceteraque quae ibidem habentur , Placido D. Ioannis Euangelistae Abbati . quemadmodum &anno MCLXXIII I. Ioanni Tan credo, praedia, quae erant ad imum turris opidi sui Saul gnani , concessit, ea ratione , qua illi Guido Archie

piscopus concesserat: sic tamen , ut cum ipse , eiusue successores , exci. tare ibidem , aut arcem , aut aedes uoluerint , quascumque ibi substruactiones fecissent , eas Archiepiscopus emeret. Haec autem inspectante, testeq. Petro Trauersaria , Liutio Ru uereo ,&Oddone Castello sunt acta. Eodem anno cum in Italiam Fridericus Caesar uenisset ad compescendos Callorum Cisalpinorum tumultus, qui scedere inter se icto , aduersus eum coniurauerant, Christianum Archiepiscopum Maguntinum praemiserat, qui pacatos in fide contineret, tumultuantem ditionem , qua posset ratione, &quantum posset, compesceret. Ipse interea Caesar Alexandriam obsedit, Chri stianus Rauennatum euocatis auxiliis, proximo anno, opidum Sancassianum, quod Bononienses, Cisalpinis foederati, praesidio tenebant, circumsessum oppugnat, cum etiam adessent ForoCornelianorum, ac Faventinorum inultorum q. praeterea firmae cohortes. Sed Bononienses contractis sociorum copiis, Mediolanensium , Veronensum, Brixianorum , Placentinorum, Parmensium , Ferrariensum , Regiensium , Patavinorum, Mutinensium, Sophiae Comitissae Veronensis , opidum obsidione liberant, suos , qui erant praesidio, incolumes educunt, & ne opidum hostium receptaculum deinde so-ret , incendunt. Christianus, cum Rauennatibus, rc liquoque exercitu , Cassium, Caluolum,&Vedranam opida, cadem ratione diruit,&interea Fauentiae Ioannem , qui se Callistum Pontificem dicebat, locauit, multosq. ibidem postea menses esse uoluit. Gerardus Archiepiscopo mense Octo . bri, cum in castro Casamurata esset,multa restituit,quae ad iurisdictionem Rauennatis Ecclesiae faciebant. Christianus cum aliquot Rauennatum& aliorum cohortibus ad Idicem progressiis, castrum uersus, quod Britorum aD pellant, Bononienses facto proelio , fudit, sugauitque , tanti apud hominem erat, liberatum obsidione Sancassianum . Anno insequenti , coeno, bium D. Laurentii multa a Gerardo Archiepiscopo accepit, atque ipsum in primis D. Pauli coenobium , quod inde haud procul aberat, iuxta palatium Regis , uti etiam Honestus Archiepiscopus concesserat. His autem litteris Gerardi , subscripsere , Albericus Regiensis , Ugo Mutinensis , Henricus Corneliensis, Alexander Liuiensis, Albericus Bobiensis, Leonardus Caesenas, Episcopi. Post hos, Praepositus Rauennas, multique praeterea Canonici, seu; ut ibi scribitur; Cardinales Rauennates. Anno deinde MCLXX VI I.Gentili Auximatium Episcopo multa etiam Gerardus con cessit, mox Ferrariam adiit ad Alexandrum Pontificem Max. Eose, Vcnetiis prosectus,Ponti sex,Sebastiano Ziano Venetorum Duce,& ciuitatis primoribus , multisq. praeterea Cardinalibus ac minoribus Antistitibus prosi quentibus,contulerat, ut socias Galliae Cisalpinae ciuitates, praesens in os scio contineret,quando i am Dertonenses, Cremonenses l. desecisse ad Friderictim, constabat. Accellere & cum Gerardo, subiuncti sibi Episcopi,quod ex Pontificis parte essent.Veru ibi parum Potis moratus, VII Id. Maii rediiti

Venetias,

359쪽

Venetias,nuncio classis perterritus,quam ut plerique scribui,FrHericus a Genuens bus, Pisanisq. ad triremes quinque & septuaginta contraxerat, ut a Venetis Pontificem, quem tradere renuerant, ui extorqueret. Classi Otho

nem filium Fridcricus praefecit, ipseq. Fridericus Rauenae V. Id.Maii fuit,quo die coenobii D.Laurentii in Caesarea,bona omnia confirmauit,quae suo diplomate anno,ut ibi habetur, Regni eius XXVI. Imperii autem XXIII. sigillatin, numerat, cum adessent Ebzrardus Magdeburgensis Adelous Idensit emensis, Arnoldiis Osneburgensis Ep scopi,Roudigerus Abbas de Nouuitaint, Vues..terius dapiser, Squam plures alii. paulo post, triremes illius quattuor, inportum se Ravennatem recepere, reliqua classe, a Venetis, qui tumultua. ria opera triremes triginta raptim Ornauerant, & Caesarianae obiecerant,

eommissi, ad Piranum , eo loco, cui est Salboro nomen , proelio, disiecta, captaque & triumphi specie , cum omni milite , atque ipso potissimum Othone, Venetias deducta , Uti Obo Rauennas testis est , qui Friderici, horumque temporum acta, elegantissime descripsit. Fridericus de re tota, per milites, qui Rauennam cum triremibus, fuga, claps, uenerant, tactus certior, deinde ab Othone filio, quem fide redeundi data, Veneti ad patrem de pace dimiserant, incitatus, & sceleris conscientia commotus, cum paulo ante infelicissimo etiam proelio esset usus, Venetias proficisci consti

Quit. Nam Alexander, quo cum in gratiam redire Fridericus uehementereudiebat, dederat fidem publicam, eamq. Veneti confirmauerant, qua ac-e edere tuto posset. Interea Rauennam; quam antea Imperatoris proceres Μ.perinde ac locum Pontificis, ac Imperatoris congressui maxime aptum propositi erant. Pontifex autem renuerat; Petrus accessit Principis Veneti filius,

cum sex triremibus, olficii causa, Friderico obuiam missust quibus cum ipse , Petro Trauersaria comite , prosectus , cum Alexandro Pontifice in ratiam reductus est: pridie Nona ulli. Triduo autem post Ponti sex Rauennaria aliquot tepla priuilegiis ornauit. Extatq. apud sacras Virgines D.Andreae Rauennates ipsius Diploma, quo Calismerae eius Praefectae coenobii, qu

cumque ad eam diem possedisset conuentus ille, confirmat, Dari Venelysim Riuo alio permanum Gramni S. Romanae Ecclesia subiaconio notaris . fptimo

Idus IuIy. Indict.X. Incarnationis Dominica anno MCLX XUII. Pontificatus

anno XVIII. Abiens Venetiis deinde mense Septembri Caesar, Rauennae, quae, cum omni Flaminia Caesarianarum partium erat, ab Trauersiariis denuo exceptus, mox Britonorium contendit. Quod opidum cum retinere instituisset, ob loci opportunitatem, rogatu Alcxandri, Ecclesiae tandem restituit. Gerardus Archiepiscopus Venetiis apud Alexandrum erat, eodemq. hoc Septembri mense , cum in frequenti coniiciatu , ad Riuum altum Ale. xander Pont. Max. in aedibus Patriarchae Gradensis, adessit,& secum Hen. ricus ipse Patriarcha Gradensis , Hubaldus Ostiensis , Vielmus Portu ensis, Mansredus Praenestinus, Ioannes olim Mantuanus Episcopi, dinus, Petrus debenio,Ioannes Neapolitanus, Ardicio, Bosius Presbyteri Cardinalis Iacinthus, Laborans,Vbo Bononiesis, Cincius Capeli. Diaconi Cardinales,Petrus Abbas S.Vitalis Rauennatis, Rodulsus monachus, Magister Poeto, Albertus de Adigerio,Bonus Ioannes,Guiottus,Iudices Ferrarienses: Gizellinus Iudex

Paduae, & assessor Pontificis, & plures alii: Surrexit Gerardus Archiepiscopus.

360쪽

Rauennas,&de Guidone Abbate Pomposiano conquestus est, qui per vini; Rauennatis Ecclesiae possessiones occuparet. Gaugnanum, Vctrcsanum, uilla in Martianam, Tasinum, Cornetum, Figolam , Silbolam, Cragnanum: &quidquid habebat in fundo Arquadae, Lauigium Conchae, Priuignanum , Guardignanam, Rode, Casularem, Rupinam, Boarie, Pouulare, Baurium: &quidquid in Finale illi erat, & in Curva, & Vstulatum, & in tota ditione Co- canitae, & multas alias: Cum autem finem dicendi Gerardus fecisset,surrexit Vido Iudex, Vis domini filius, Abbatis Pompo sani Advocatus, & pro Abbate praesente, respondit: Sed quoniam diligentius erat cognoscenda causa, . in aliud tempus reiecta est. Alexandro Venetiib proficiscente, Gerardus Rauennam rediit, illi q. & Alexandro Liuiens, Leonardo Caesenati , ceteris q. Archiepiscopo Ravennati subiunctis Episcopis, Guillelmo Abbati Sancti Apollinaris in Classe,&aliis eidem Archiepiscopo subditis, Fridericus Car.

sarconcessit, ne ad operam quampiam, Anganas,& perangarias appellat,&alia huiuscemodi, ab aliquo, etiam Caesaris internuncio, praeter ca,quae ad pia opera, & legibus decreta sunt, cogi aliqua ratione possent,idq. testatum v luit suo diplomate, Dat. incomitatu Auximi apud castrum Casaroia, anno ab m-A NN. M. earn I. MCLXXVII. Ind.XI. N. Non. Decemb. Eo qui insecutus est anno, Gerar

x Viii. diis Archiepiscopus Lamerio, & Manfledo opidi Valdenucii Regulis , ipsum

opidum, querelis tandem omnibus, ac controuersis, quae inter cos fuerant,

atque Archiepiscopum sublatis, adiecta certae pensionis obligatione denuo concessit ad quod etiam in Castro novo, & Meldola multa adiunxit, in quiabus iam possessionis ius habebant. Exeunte anno, Decimo tertio Ial. Octobr. Rauennae, Ioannes Dux, intestatus ne moreretur , assentiente Fide , eius coniuge, testamentum fecit, illudq. in primis cius fidei commisit. Reliquit Ecclesiae Rauennati libras Lucenses quinquaginta , pro absolutione, ut ipse aiebat, Decimarum. Et sacro di D. Mariae in Portu, ub i sepeliri cupiebat , totum agrum, quod illi in flumine nouo erat, & molas frumentarias Calanchi, diearum dimidiam partem, quae D. Ceciliae appellabantur: & quidquid illius iuris Bon filius e Brandolo tenebat. Coenobiis item Classens, D.Petri ad Vincula , D. Ambrosii & D. Mercurialis, D. Nicolai de Badareno, D. Clementis, D. Seueri, D. Apollinaris noui, D. Iacobi de Volana, D. Mariae in Urano, dc S. Reparatae; Templis D. Agathae maioris, D. Mariae in Cosmodim, D. Andreae, D. Vitalis, & Cantoribus Rauennatis Ecclesiae. Domui hospitali S. Ioannis Foroliuiensis, plurima legauit. Instituit sibi haeredem posthumum filium, filiamve, si qui serent: integra tamen rerum contractarum fide cum, esu Ugone saxo, & aliis plerisque: Dimidia uero pars ad haeredes Mallidis,&M Ixxxt. Constantiae consobrinarum illius, ueniret. Triennio post Gerardus Archiepiscopus omnia maleficia, pro turri de podio tuenda, Gorothoni incolis, praesente Ioanne Episcopo Bononiense, in perpetuum, ea condicione, ut sibi, suis l. successeribus, ac in tenunciis, inseruirent, cum illuc uenissent. Et hospitium , albergarias uocat, pararent, condonauit. halcndis autem Iul. quae inter Petrum Trauersariam,&Aimiliam erat audita controuersia,de dote,mille librarum Lucensium δε de posscssionibus,quas doti dixerant, dicendasq. firmabant, deq. fructibus,& quattuordecim unciis auri,quas dicebat Aimilia, Albericum iam generum suum habuisse ι & centum item libris Lucensibus, quas

SEARCH

MENU NAVIGATION