장음표시 사용
411쪽
ilei e eatena filium ,& filios Comitis Marcoaldi, Tusciae Palatini, iam mortui disceptauit. Itaq. X. kal. Mai. Albertus in Sacello Foro Corneliani Episcopi.M.ipso Episcopo, & Margarito, Alidosii filio, inspectantibus, Ial. Iul.
diem certum eorum procuratoribus finiit, ad quam citati responderenti spectare enim ad Rauennatem Ecclesiam illud opidum Thedericus ostendebat. Inter tot autem causarum tumultus, Thedericus, proximo anno, Gregorii Pont. Max. iussu, Bononiam prosectus, sanctum D. Dominici corpus:in honestiorem locum transtulit: Quae fuit enim uiri illius sancti alta animi demisso, tumulari sub fratrum suorum pedibus, moriens, iusserat: & ne iussum tanti Patris esset irritum, factum ab eis fuerat. Verum in amplificanda deinde se cra aede, sorte acciderat, ea ut pars remanserit sub dio. Ita l. cum maiora, quotidie fierent ad sacrum tumulum prodigia, plurimum q.dedecere Patres intelligerent, corpus uiri sancti , tot miraculis inclyti, ordinis clari s smi, amplis s. mi q. institutoris, adeo ignobili loco zsse, Ioannes Vicetinus ex eadem Dominieana familia uir disertissmus, & admirabili sanctitatis opinione insignis, cuius e fronte concionantis, lumen aliquando prodiit, ut inde erueretur, &lapidea arca quadrata in loco celebri rcponerctur, fuit auctor. Res ad Pontificem delata, qui dum Cardinalem gereret, & ipse D. Dominico familiariterest usus, & miracula ab eo uiucia te facta praesens uiderat, & Bononiae eius su neri interfuerat. Non modo igitur laudauit, quod decreuerant Patres, sed non nihil eorum quoque negligentiam accusauit, uehementerque indoluit ,
quod grauissimis negociis districtus, interesse ipse, praeesseq. non posset scripturum se tamen ad Antistitem, illius Principem Prouinciae, ArchiepiscopuI auennatem, & qui suo nomine & praeesset, & subiunctos sibi Episcopos adesse una secum iuberet. Quapropter cum solemni Pentecostes festo die, Iordanis, Generalis familiae Dominicanae Praefecti uocatu, eius ordinis Comitia frequentissima Bononiae haberentur, iamq. esset opera Stephani Prouincialis Praefecti, Sepulcrum ex marmore paratum , conuenit Thedericus Archiepiscopus in templum ,& una secum Bononiensis, Mutinensis, & Brixi ensis Episcopii sunt & qui Tornacensem addant. ii stata hora omnes in mitris, & sacris palliis adsuerer & solemni instituta supplicatione praeibant: post hos Iordanes Generalis, Stephanus Prouinciales Praefecti, dein primores Comitiorum: Sequebantur Praetor, nobiliores q. ciues, & qui dignitatibus insignes
habebantur: neque uero Bononienses tantum, sed & ex finitimis urbibus clari uiri complures, omniumq. tandem ordinum , ac aetatum, foeminae, maresque tam ciues, quam exteri. Ibi corona uenerabundi cingunt sacrum sepulcrum Thedericus Archiepiscopus, ceteriq. Antistites, Patres item ordinis, Praetor ciuitatis, eiusq. omnis nobilitas: Rodulis coenobii Procurator; que paulo ante quam in morbum incidisset D. Dominicus, s Ppe alloqui de ordinis statu consueuerat ; aliquot aliis fratribus iuuantibus , egesta humo, ferreis palis, malleis q. sepulcrum reserare, praegrandem e marmore tabulam, qua contegebatur sepulcrum, in sublime tollere. Ceterum uix magno tandem labore nonnihil sublata est, cum suauissimus, & ignotus omnibus odor, ferit
nares, sacram q. aedem cunctam pervadit. Tanta uero tum omnes cepit religio, ut Thedericus Archiepiscopus, ac reliqui Antistites, Patresq. sese ad terram proni demiserint, cadentibus ubertim per ora lacrymis, quas laetitiae magni.
412쪽
gnitudo excutiebat, cum praesertim e Patribus plerique, antea fuissent ueriti , nee corrupto , ut suspicabantur, cadauere, Diuo, atque imbribus exposito, teter odor afflaretur, transsemq. ob id noctu illud cogitassciat: quod tamen nequaquam permisit, mirabilis in sanctis suis Deus: Nam Praetor Bononiensis petente pcpulo, diuulgata iam suturae translationis fama,assiduos die, noctu l. adtribuerat custodes, qui nusquam inde abirent, ne qua fraus, neue sacro corpore cuiusquam partis surtum fieret. Ceterum odor loge fuit maior ubi amoto lapide; sepulchrum patuit totum, in conspectum q. se dedit arca lignea, in qua sancta ossa inerant, e cuius paria o foramine, odor omnis mana
bat. Eam eductam ligneam arcam , omnes fiexis genibus conti nuo uenerati , Thedericus primo, mox reliqui, suo quisque ordine, prae gaudio manantibus lacrymis, exosculati sunt: Quae postquam aperta est, & odor ille Diui
nus, infinitum in modum auctus, cum tamen nullis conditum aromat: bus
sanctum corpus antea fuisset, admirabili religione omnium animos perfudit. Tunc a Iordane, ac primariis Patribus sacra ossa, de arca ueteri, in nouam illata, &clauibus diligentissime obfirmata, quas tum Praetor urbis, tum Iordanes Generalis, tum vero Stephanus Prouincialis Praefecti , apud se habuere: arcam ad sepulcrum e marmore, ad id iam paratum, magna omnium ueneratione transtulerunt: ibi in crastinum asseruata . Postridie igitur eius diei,Thedericus Archiepiscopus, ceteri q. Antistites, omnes in sacra ueste, in t m pludentio conueniunt: priorq. Thedericus, ubi sancta ossa ueneratus cst, ad arcam ligneam, manum admouit, ac reliquis iuuantibus Antistitibus, eam cuossibus, in sepulchro e marmore locauit. Tum solemnia sacra, operante Thederico Archiepiscopo coepta sunt,cum'. is dies esset Pentecostes tertius, crudito concentu, choro ea uerba ingrcsso, qua Catholica Ecclesia mater, illo die Christianos filios suauiter appellans, accipite, inquit, iucunditatim mor vestra, ct agitegratius Deo, qui uos ad caelestia Regna areami, eam vocent de cae. lo ad eos delapsam Dominicani Patres, in tanta eorum laetitia, sesa l. hilaritate, receperunt. Tum insonuere tubae, & cum infinita pene populi mequentia supplicatio haberi coepta, alternantibus choris, & sumnia omnium alacritate , D. Zachariae canticum concinentibus. Ceterum non Bonon iae solum, sed tota Italia, annus hic religionis plenus fuit, cum multi in omnibus ciuitatibus concionatores, doctrina, & uitae integritate insignes, ex nouis Diuorum Dominici,& Francisci familiis, labentes populos sustinerent, pacem inter dis sidentes tum maxime proceres conciliarent, errantes ad poenitentiae uiam ingentibus , atq. assiduis clamoribus reuocarent. Quo factum est, ut corum exeplo, vocibus q. matutinis, ac pomeridianis incitati, de tacita quadam religione perfilsi, in urbibus, castris, agrisq. aetatum omnium, sexuum q. atq. Ordi num homines, laudes Diuinas, per uias incedentes, canerent, & Deo gratias
agentes, cruces, ac uexilla praesti rent, ac ramos, candelasq. a censas manibus gestarent. Hinc ille an os, generalis d notionis ana. us, siue annus a gelu
est appellatus: atq. hinc factarum sodalitatum, quae postea in urbibus increbuere, prima institutio manasse creditur. Ex his multae Rauennae institutae,.quae deinde laxiore uiuendi genere usae, eum solum usum rotinuerunt, ut homines in supplicationibus lintea ueste. supra alias induti, bini procedant ,&uerberatorum nomen , apii scare deductum, seruent. Cum autem pleraeq.
413쪽
finem habuissent, duae sunt potissimum a uiris piis , nostra aetate, institutae , quarum alteri D. Leonardi titulus est, cum ita sedem sancto illi uiro dicatam conueniat, alteris D. Apollinaris. Earum sodales, diebus potissimum fessis; congregati, diluculo, meridie, ac uesperi, horarias D. Virgini Deiparae pre .ces recitant, septemq. Dauidis poenitentis psalmos, & uirtutibus Christianis operam, studium q. nauan t. Eodem hoc anno, eadem i. fortasse religione tactus, Pannoniae Rex Andreas, auctor fuit, ut D. Petri ad Uincula templum, quod est in Rauennati, nouo priuilegio Bela filius augeret: cuius haec sermula est. Bela Dei gratia Rex, primogenitus Regis V gam, omnibuspraesent pagianam i pecturis, salutem in salutis omnium auctor M. Ad uniuersiorum tam praesentium, quam posterorum notitiam, tenstrepraesentium , uolumus peruenire, quo cum Dominus pater nos re, Autreas, Uzustras Rex Ungaria, donationem. ct pium stam- tum s. St ph. mi Ruis V ariae , quod j ccerat Ecclesiiae S. Petri ad Vincula . in territorio Rauenna, per ariutorium ei Amsancti, ad confiitium S.martyris Gerardi. tanoM risiensis Disopi, quod modo nas Cen d nam vocamus, congructa, ct per manus δίλι mari ris Gerardi, dactoruate sedis Vinuoca, coUGratae. ecandum quod pers ulos annos, tam a camera i ι- RU' aucti, quam omnium Auccessorum Horum Regum Vngaria , pro tempore regnanti m. x X V. MAErcb.υ furi argenti, pro fractaris HIra Ecclesia reparandis adisiciorum, o indumentis fratrum sunt, competenses expensas in eundo, ct redeundo factas , praefata Ecclesia Abbas, uel certus eius nuncius percipi ιι, ratum ετ sirmum habuerit, ac priuilegium suum, aurea Filicet Asia co
m ruerit, Nos adpetitionem,ac mandatumpranominatipatris nostri, huic tam laudabili statutogratumpraebentes assensum, hoc idem per praesens nostrum priuilegium confrmamus: Statuentes insuper, quemadmodum i pater nodo statoit, quod raedicti
Dei Abbas, uel eius nuncius annuatim, pro recuperanda pecunia non uenerit, quo- ANN. M.
cum'. postm dum auuo uenerit, tam istius anni, quam aliorum, in quibus soluta non CC iiii fuerit, in ac d ne diminutionepercipias. Vt stitur no Ira consirmationis feries.flua semper, o Dconcussa permaneat, nec proces temporis in irritum reuocari possi, in amp liorem fidem, or cautelam, praesentem concessemus paginam, sigisti no tri in
perpetuum msnimine roboratam, anno Domini Misismo ducentesimo trigesimo ter rio . Datum per manus Matthiae Zagrabien. Praepositi, aulae nostrae Cancestari' , --
famagistro rauaraucorum. Andrea filio Seraphim, dapiserorum ponsa sitio solum, Ma onum, Belud His Ostia pincernarum magistris existentibus. Dionysio fluo Dionysii Uermanica Trans luano existent. θ alijs quampluribus, magi Iratus o Comittatas tenentibus. Haec Bela Rex . Thedericus Archiepiscopus hoc anno, Rai-nerium ab Cunio, Lugi Praetorem confirmauit: Rauennae magna orta dissi'dia, sed qua causa, qui q. inter sedissenserint, ad huc mihi incertum est: nisi quod anno insequenti, VI. Id. Ianuarii, Fori liuit, in Praetorio, coacto Seqnatu, cum esset eius urbis Praetor, Sciatia, Reipubl. Forti utensis nuncius, Ioannes Stuldus, ipso iubente Senatu, iurauit, omnium, qui aderant nomine, seruaturum se, curaturumq. ut seruarentur, quae pro administranda urbe Rauenna,& ad dissidium nuper ortum tollendum , ipse sciuisset Archiepiscopus: ad haec sebsidio iturum , consilio affuturum: Rectoris, & Magistratus, quos Archiepiscopus huic ciuitati dedisset, mandatis pariturum, quae imposuisset Archiepiscopus, aut Rector Rauennas tributa, ex Archiepiscopi sententia soluxurum : ins ea non seruassent, soluissentve, ad eos mulctandos praesto sutu
414쪽
ruin. Eodem solemni sacramento fidem obstrinxit, postridie eius diei,ut Rouennae nuper ortum intestinum bellu tolleretur, Ioannes, Vgolini Acarisii nuptas, Arimini, in frequenti Senatu, omnium Senatorum nomine, iustique, donec finem dissidium haberet. Britonorii in Senatu oratorcs crcati, qui cu Ravennatibus, Ariminensibus, Forolivianis, ac Foropompilianis foedus serirent. Ad suae quoque Ecclesia recuperanda bona convcrsus Thedericus , di,tioni q. Archiepiscopatus ainplificandae intentus, cum iam diu de opido castro novo,& Ducaria controuersum fuisset, ut tandem aliquando finis imponeretur disceptationi, illa opida ab Cui done Gla Zoli Comite Lamberti filio, emit. Eius uenditionis Oddo Manstedus,& Hieronymus, Gualti edus, Lambertusq. Potentant; quod esset Guido minor natu; praedes accesscre ; Beatrix etiam mater, Bcatrix soror, & Amola uxor. Litem etiam Faventinam, de possessionibus,& hominibus, quos magno Ecclesiae Rauennatis damno Faventini recipiebant, apud Leonem Canonicum Caesenatem, Iudicem a Politisce datum,per Brcxaninum procuratorcm suum, mense Aprili prosequutus est . curauitq. ut Ra incrius Georgius Caesenae Praetor, Caesenasq Senatus,castris Casae muratae, & Montiliano, Montinouoq. tuti accessias, incolumitatisque sacramentum diceret: quod XU. kal. Iul. in Senatu,qui hanc ob rem stequens conuenerat, Man Zino Caesenati Episcopo,& Petro Ravennatis Archiepiscopi a cubiculo, id ipsius nomine Archiepiscopi petentibus, iusto sacram
to polliciti sunt. Cum autem hoc anno Carneualis ; quem nonnulli Carleuar: um , alii Carnesalem uocant; Flaminiae Comes, Ra inerti Georgii, Caesenae Praetoris stater, dissidiis inter Ariminenses, ac Vrbinates compositis, obsidcS. negaret Urbinatium, quos ipsi in manus,Caesenates conciliandae pacis causa, dum de ea ageretur, dederant, is uero Fori pompilii in custodia costa abibat, Caesenatesq. accito Faventinorum auxilio, facto impetu, in urbem Forum Popilii, mense Martio irruissent, & portis di fractis, eam ingressi, Vi binates inde Obsides detraxissent, Rauennates Carneualem, eiusq. partes, ac dignitarciris bi tuendam accipientes, Caesenatibus indixere bellum , armis q. in COS mo iis, premebant, cum Faventini, agrum Rauennatem infistum excursionibus reddunt, igne l. & ferro late populati, deturbant sacram turrim D. Stephani,&opidum Rafanariam obsidione cingunt. Sed neque tamen incepto desit
tere Rauennates, ceterum, ut auerterent Faventinorii arma, cum Forolivia
nis egerunt, sexcentis numeratis pecu niae libris, ut suburbium Faventinum adorti, incendium in illud excitarenti quod ab Forolivianis se istum est, Durbechum q. suburbium acri oppugnatione, aliquot interfectis fauentinis, ue Xatum, cum interca Faventini cepissent opidum Rafanarium, atque inde Hostasium,&Hieremiam Polentanos: Ugotinum Corbum,& alios aliquot, qui erant in opido, captiuos abduxiss t. Ioannes quoque Centiensis Episco pus, per id tempus, Caesenatum, ac Faventinorum pollicitis fisus, Ceruia inrepente ingrederetur,eamq. Rauennalibus adeptam, Caesenatibus, Fauentinisq. defendendam, ea condicione, tradit, ut inde corum usui, sociorum q. in quibus numerabantur Bononienses, quantum salis uideretur, eXportare illis fas esset. Opem ferre Rauennalibus suis, in tanta rerum diis cultate, Thedericus Archiepiscopus, magno uir, sortiq. animo non poterat, grauioribus
negociis pro Chi istiana Republica districtus, & in administratione belli sacri,
415쪽
quod in Syria gerebatur , tractanda cum Ponti iace, Occupatus: quo etiam G. etum est, ut eum Pontifex ad Regnum Hierosolymoruin legauerit,& quae suit hominis uirtus, cundem Fridericus Caesar; qui Pontifici nonnihil conciliatus, Reate per hos dies degebat; internuncium suum fecit. Quae quoniam apud nonnullos difficultatis aliquid habere uidentur, & cum plerisque historicis nossetis consentiunt, Gregorii , ct F. id erici diplomata integra ex Vrsiano tabulario deprompta, hic apponenda duxi : litterae Gregorii hae sint. Grego, ius D scopis fr-us femorum Dei, Venerabio is tribus Arehi sopis, ct 0 Go-
cta , νσι ν quodlabor hViusmodi esse matths, si pacem que non has rei, pro qtia
hiere is emanauit, o facile ami/ιι contingeret, p/-cas. quas perseunt, reliqusas exead m, Nos natentes ,si ut nec debem- .i us exteramnum sistinere, uen rabi-l m frutram nolum . Archiepi opum Rauenn. Apostolis dis Legatum. caiis aesernionis Ir probitatis merita nos hortantur, ut in ardor nrgo dis uices ninrus mdiscialiter commutamus eidem, ad partes uestr- duximus desinandum. Δωo Arcamn uersitatem uestram monemus , Per 'o Polica si stia mandantes, qualentis eum,
ct mandatis . est 'ecialiter ou. . .pace ibi reformauda, tam deuore, qua is humiliter memore pνocuretis: Moouin fnt utram, 'Nam rite tale it . . . . raram ha uimus. θfruari, auctore Deo, insue ad stis monem c 'gruam fm mut. I at. Polor. VI Aug. Pont. nos νi anno octauo. Friderici autem sic habet Diploma. Fνideritis Det gratia Romanorum Imperator siemper ANUus, Hierusti m cst Suillae L H, Baνonibus, militibus . ct uniuer ρηρου Azon fitilibussis, gratiam suam, est bonam uoluntatem. Inter asea, quae nostra moderatione reguntur, o debitaprouisionis νιρimine gubernantur, Pecialis nos cura Fost citot,o ingens urget solitu trudinis instant a culm n nos u. ut Regni nostri Hie Volymitani statum in abundantia pacis cst isti ad Oonsmus. is tam uos uniuersaliter, quam ceterisideles nostri , ρ siris nostra ferenitatis fauorem, is gratiam , iuxta Γolitumo,tinere, praesertim ut Terra ructa Hierusalem, pro cuius obsequio est salut , totius Christiani nominis est att/nta deuotio,ctuntur alem pacem exigit ad Gi με tum reformari. ue Irarum mentium Danquiratitare compsta, est omni dissensione sopita, suorum uiscerum qu ete res iret. αuia ergo ana sis mus in Chrasto pater, summus Pontifex, de uniuersali pace, pro terra sancta subsidio, res=manda sollicitus specialiter mitiis adpartes ipsas, dilectam Princip:m vostrum Theri venerandum Archiepsopum Rauenn. Apostolicae sedis Legatu . Di, obstera in plana conuertit, o dirigas ta meliusflatum uelitum, Nos, utpote q-
416쪽
tunsiparris Iam laudabilem tenemur prosequi uoluntatem , adseua monitionis instantiam, dictum Principem nostrum, Archiepisco'm Rauennat. nihilominus nost=u Non cιum duximus Datuendum: qui nostrum uobis resecrabi tyropositum, se abs ctum, drquod ad uos ex innara mansuem ine, benigna sirenitate conuertimur omnes, o singulas.
patiati brachys recumri suos ad nos conuers fueritis, prout ab eodem Aristaticas d. sLegaro. cst Nuncio nostro expressius audietts . quo circa uniuersitati uestra mandamus,
quatenus ea, quae uobu pro parte nostra dictus 'osolica sedis Legatas , ct Nkntius noster proponet intendere, o firmiter credere debeatis: Scientes insuper, quod or.
mam concordiae, per venerabiI PaIriarcham Antiochenum , ct mansertim Amtis Teutonicorum, inter nos ex una parte. cst nos G alia, iam contracta , uolueritis uobis a modo conseruari, nos eidem Archiepiscopo plene comm simus, ur eam uobis loco nosera, ct auc79iIate conseruet. Nos enim id, quod dictus Apostolicae sedis Legatus, ct Ntinctas nossers cundum tenoremform a procedet,s faciet, ratum cramum halere uolumus, or inuiolabiliter obseruari mandamas. Ad cuius rei memoriam c talitem mitrae, praesentem pagina eri, ε gim nostro insimus communiri. Dat. Rea Ie,anno incar Dominici MCCXXXIIII. mense August. VII. Ind. Ipse quoque Gregorius Pontifex Thederico, & subiunctis illi Episcopis inandauit, ut omnis poenae peccatis debitae remissionem, iis auctoritate Potificia,indulgerent, qui in Hierosolymitanam expeditionem aut exirent ipsi,aut pecuniam,militesve mitterent: Concessit l. Episcopis, ut cruce insignire eos possent,qui in eo sacro bello militatu ri,acccderent : renouauit ad haec execrationem Concilii Lateranensis in eos, qui ferrum ad Saracenos afferrent,concordiainq.generalem, ac pacem factam.
in quattuor saltem annos seruari iussi. Extant hae de re Pontificis ad Thedericum Archiepiscopum litterae,anno Pontificatus octavo, VI. Id.Novcmbr. perusii datae,quam ad urbem se contulerar Pontifex; ut exules compesceret,qui rem Perusinam turbabant. Expeditionum autem Hierosolymitam asserit, sediligenter curare, quoniam induciae iam ad exitum properabant, inter Fridericu in Caesarein, & Sullanitin pactae. Paulo post foedus inter Venetos, ac Rauennates in quinquennium 4 V et iis, Tertio Non. Decembr. cum Iacobus Τcupolus Dux, irequentissimiq.Senatores, & Guido Michaelius,RauennaliuProcurator, in Senatum conuenissent, ictum est. Testes fuere, Ioannes Arelai diaconus, Iacobus Cardinalis, Rauennatis Ecclesiae,Philippus Cornarus, Ro- meus inirinus, Matthaeus Lenus, Marinus Mauri sinus, Iacobus Triui sanus,
ct Petrus Molinus, Ducis conssiliarii: Theophilus Zenus, Nicolaus Tonistus, Veneti, Martinus Martinelli Iudex,& Bonapax Citta lini, Reipublicae Ariminensis Oratores , atque item alii. Haec autem potissima fuerunt foederis capita.Veneti, terra,mari q. & ditione omni Rauciana te, tuti sunto,merces deuehuto,emunto, vendunto, negocia,quaecumq. illis erunt, agunto ex urbe Rauenna, Rauennateq. ditione libere exportanto,ac Vmetias, quocumqueve libuerit, inuehunto, siue amne,siue mari. Nullum inde portorium,aut uectigal persoluunto: Catenae urbis Rauennae, portorii nomine, Veneti, in singula dolia uini, libras pecuniae Rauennatis, quinque: in singula modia segetu, denarios sex danto: idem de mercibus ceteris, quae in prouincia Flaminia emptae,in ipsa urbe Rauenna,in portu ve Padareno, aut Sapis, impositae in naues fuerint; si Venetos defendere a portorio Sapis Rauennates poterunt; faciunto. Pro vi-DO, segete, auro, argento, pecunia, uel monetarum permutatione, gemmis.
417쪽
serico ,&aliis, quocumque e loco fuerint allatae, mari ve, aut terra, siue amne Veneti portorium danto. Segetes ex urbe Rauenna, alq. agro, sal item, uti Rauennalibus placuerit, Veneti habento, non habentove: qua in re iudicio Ravennatumstanto. Naues suas, & earum onus : seu ue ruin, aliarumve rerum sucrit, prope Raucianam, nullo prohibente excipiunto, atque in . de exportanto, aliundeq. ad Rauennalium fines deuehunto: quocumque libuerit , eunto, redeuntoque, e Rauenna panem tantum, qui suficere in decem dies, nautis, uectoribusque possit, extrahunto. Si in Rauennate, naufragium Veneti, quod absit, secerint, iis Rauennates nullum damnum , nullam uim inserunto, ac potius subsidio sunto ad recipienda e naufragio bona, liberandosque periculo homines, quinctamque partem eorum bonorum, quae assentiente Veneto, receperint, habento: Sin Venetus contradix erit,nihil illis conferunto. Idem contra Rauennatibus, si naufragium in aquis Ve. netis, Rauennam uersus fecerint, & quae supra sunt dicta, omnia, de portoriis , segetibus, nauibus, in Venetorum ditione, Veneti seruanto. Dum inter Venetos, ac Patauinos bellum fuerit , Rauennates neque salem, neque annonam, neque alias merces, Patauinis, dum crunt hostes Venetorum, minime praebento, neque ulli praeterea, qui sacramento se non obstrinxerit, ea ad Patauinos, nulla ratione pcrueiatura: Ea qui emerit, ab illo huiusmodi iusiurandum, sponsoresq. exigunto: idem faciunto, si Rauennam, Patauini,
cum nauibus, ac rebus uenalibus commeauerint. Venetis in Rauennate coni
morari, nemine repugnante, cum triremibus, aliisq. nauigiis suis, ita tamen, ut dum in portu Padareno steterint, neminem laedant, fas esto: Salem effer. re, contra VCn torum, ac Rauennalium edicta, qui fuerit deprehensus, s a. lem is amittito, & nauem eius comburitor nulla praeterea poena mulctato.Praedas, rapinas, latrocinia, furta iam inde a quindecim annis, tam Rauennae,& Cymacli, in corum l. territorio,quam in ditione Veneta, infra Laureti Q ueam; Venetias uersus, facta, ab utraq. parte restituitor de iis omnibus qui cognoscant, apud Lauretum, duo utrinq. cligantur: ii si non conuenerint,Abbas Pomposianus quinctus esto,cuius consilio quaestiones apud Capum Gau ri decernantur: qui si noluerit interessi , aut non poterit, fratres duo, alter ex Dominicano ordine eligatur, ex Franciscano alter, utrinque unus: & quem ii
designauerint, is Abbatis Pomposiani loco esto. Haec autem decernantor ad Resurrectionis Pascha proxime futurum, & postquam sententiae sermulam Odiderint, intra inensem ab utraque parte persoluantor . Extra latrocinium Primicerio D. Marci, & Archidiacono Castellano irrogatum, de quo, ut de aliis, sigillatim cognoscitor, pi aeter quam quod pro rebus, in ditione Rauen 'nati,Romeo Quirino,& Ioanni Sucugullo,si,ciis l.ademptis, Romeus& Ioannes iurare,ne amplius teneantur. Res ablatae de manu Ducis,uel eius internunciorum scripto recipiantor , illi q. scripto fidem habento. Quae latrocinio hactenus ablata Rauennae , Cymactiq. ac in eorum ditione fucrunt, atq. item in Veneta, infra Laureti seueam, Venetias uersus, si nota fuerint, ab illis, quo rum in ditione fuerit uis illata, ei qui uim passis est, restituuntor, dum tamen ea illata uis a piratis, seu Sclauis, Genuentibus, aut Pisianis non suerit : Dux & Veneti nihil se noui in Genuenses, eorumque Episcopum, nec
in Ecclesiam , Remq. pubi. Rauennatem , a luperioribus Kalendis Maii,
418쪽
in quinquennium molituro promittunt. Rauennalibus ad portum Pada.
renum e Piceno,atq. Apulia,mari cum segete,uino,carnibus, oleo,casco, ficu-bus,venientibus,nullo impedimento erunt: Haec autem si superfuerint, ea Rauennates, ad regionem Fauentiae,Bononiae,Ferrariae,uel Longobardiae, nod
uehunto,scd Venetis tantum praebento, eorumq. si ex Apulia fuerint, quincia partem Vςnςtiis persoluunto Hae foederis leges,in legum municipaliu Rauennatu libros referunto,&dum foedus durabit,ibi manento Praetor,& Magistroius Rauu ,qui sunt,qviq. futuri sunt, tum inibunt Magistratum,in Senatu ea seruaturos ses iusiurandum danto. Haec in Senatu Venetiis adta sunt, uti diximus: Rauennae item in Senatu XIIII. kal. Ianuar. eodem hoc anno a Bona- curso e Palude, Rauennalium Praetore, Senatorum, ac Magistratuum nomine, iussuq. rata habita suere, cum Venetorum Ducis, Reipublicae q. procu rator huc uenisset, praesensq. adesset Marsilius Georgius: testes fuissent B nacursius ipse Plaetor, Bernardus e Canosso milites, & alii. Paulo po si in aede Vrsiana, concione sacri aeris Campani sonitu de more, aduocata, eius concionis assensu, ac nomine, Damianus nuncius publicus, seruaturum se huius foederis leges iurauit. Hoc anno ob hiemis magnitudinem, tempestatemque perfrigidam, Pinetum ςxaruit totum, & uites etiam & ficus, adco,ut plurimi, anno, qui est insequutus, inopia uini, aquam ebiberint, tametsi ab intestinis bellis lac quaquam ob id Prouincia cessauit ei nam Faventini , Bononiensium, Dutiensium l. ac Tussignanorum auxiliis praeseroces; Forumliuium oppugnarunt, mense Iunio, egressum l. urbe hostem, suderunt: Sed Bononientibus sua auxilia reuocantibus, quod Mutinensibus agros eorum uastantibus esset Occurrendum , Fauculini coepto abeunter , Diui Petri in Tremula rus instaminarunt, agri Rauennalium, qui Forolivianis fauebant, coniunctis l. cum illis copiis, adiunctim. I Oropompilianis, ac Britonorianis, in Caesenaicinagrum, usque Caicinariam, infesto agmine X VII. halen . Septembr. horae ab
ortu solis tertia, irruperunt. Sed Caesenates cum eos uiderent, nullo pcne o dine , ac nihil metuentes iri cedere, arma capiunt, acriter irrumpunt, multisque caesis, tandem in fugam coniiciunt: quo factum est, ut trium sere millium passuum spatio ad templum Rodae, reiecti, non ante finem fugae ded crini., quam ad Sapima timem esset uentum. In eo proelio Sciatia Vbertus Florentinus , rori liuii Praetor, Guido Posta, Guido Comes, multiq. praetet ca nobilitate inclyti ceciderunt, Britonorianus , Foropompilianusq. Praetores,& Rauennatis flos militiae capti. Faventini sub uesperum urbe in equis egressi, uia superiore Forumliuii praetereuntes, omnem cana regionem praeda, ac ruinis, ad Fori pompilii portas, uexare, cum Rauenuatos, qui sibi tuendam eam urbem acceperant, nihil tum repugnassent, neque etiam cum in Rauennatem planitiem irruentes, eam ad pontes usque D. Vitalis sunt populati: mox mea Ie Septembri ab opido Caminata, Meldolave, inferius, incendio omnia absumpserunt, & denuo Octobri, equitcq. ac pedite omni contracto, Rauennatem agrum, usq. ad fornaces vi si propinquas sanam a vastarunt. Cum autem V cneti impedimςnto essetit Archiepiscopo Ravennati, quo minus triticum, uinum, sal, & cctera, quae suppeditant ad uictum, in sua opida, ad amistrium Quin conuehcrct, pontifex Episcopo Ferrariens, ct Abbati P inposia po per litteras Viterbii. IIII, Id. Nouembi. data, imperauit, ut ab iis Veiam
419쪽
tos cessare curarent, deq. tota re illum certiore facerent. cum accepisset etiam ex Archiepiscopo Ravennati Praetorem, dc Rempublicam Bononiensem, Ecclesiae Rauennatis opi dii hostiliter inuadentes, grauia illi irrogare damna,intu .riasq.inferre,cupietas, Praetorem ipsum,eaznq. Rempublicain,taDum inquit ille isticiales Messae filiv, maleficio abstinere,eos monuerat,per litterasq. mandauerat, ut Rauennatem Ecclesiam,cum opidis,hominibusq. illius,' nostra, inquit, eis Apostolicae rinerentia, ne molestia assicerent,sed damna resarcirent, .neq. similia amplius committerent. Scriptis autem ad Priorem Praefectum D. Mariae in portu, Rauennatis Dicecesis, II. kal. Martii,cum adhuc Viterbii esset litteris,ea ut erici curaret, diligenter mandauit: cum antea idem X. kal.Bono- ANN. M. niensibus denuo scripsisset, atq. imperasset. Faventini hoc anno,inense Aprili, CCxxxvLcum omni equitatu,urbe exeunt,& praetergressi, Foroliuio,cuin ad D. Laurentii in Noceto, inde ad arcem ErmiciS,mox ad Collinam,tandem tertio die ad ηToranicum peruenis lent,omnuq eam regionem praeda,& inccndio uastassent, Rauennates cum Foropopilianis,Britonorianis l.&IoanneVormatiensi,Chu- radi Flaminiae Comitis, Vicario,Obuiam Occurrerunt: Sed Fauentinis quarto post die, praeda onustis, abeuntibus, nullum proelium est sequutum . Nec diu post kal. Maii,egressi denuo Fauentia,in Rauennate agrum irrumpunt,eodeq. die,cum abstinuissent omni maleficio,remigrant domum: Sed coniunctis secudeinde auxiliis Mutilinorum, Dutiensium q. rursus, Nonis,irruunt in cunilem agrum castra locantur primo die ad Bursali agu rus altero,ad D.Michaelis Archangeli, tertio excursiones,& praedam,us'. ad pontes D. Vitalis faciunt,quarto,nusquam apparentibus Rauenatibus,reditu instruunt, praemissis,ut expeditissimus esset,carris, impedimentisq.& castra locant ad Godu. Rauennates interea,coniunctis secum copiis Ariminensium, Foropompilianoru Britonoria. norum,Foroliuiensium,ac Ioannis Vormatiensis,Chun radi Comitis, Vicarii, Bonconte Feretrano,Gui doneq.e Carpigna,relictis Foroliuiensibus ad Langamachum rus,qui sequerentur, sese obuios,circumducto agmine, opponunt hostibus,&quod praecessisse iam copias corum existimarent,carros,& impedim εta diripiunt. Faventini re ex suis,qui redibant uulnerati, cognita,retro ad Lanzanaachum uersi,in Foroliuienses uim,atq. impressionem faciunt, partim capiunt, alios obtruncant, omnibusq. pene modis male habent. Rumor primo ab Ariminensibus,qui erant roli uianis propinquiores,mox a Rauennalibus excipitur: Dum aute ad Forolivianos reuertuntur,aduenere religiosi uiri,qui pacis cupidi, Rubacontem Praetorem Faventinorum Praetorem Rauenatem, Comitem Maluicinii, Paulum Trauersariam adducunt in mediu castrorum, quo etiam Thedericus Archiepiscopus Rauenas, Foroliuiensis,Ariminensisq.Praetores, & Boncontes Feretranus conuenere. Ibi cum esset coeptum de pace agi,&in codicionibus Rubactantes posuisset, ut Faventinis subiicerentur,cam noxime codicionε detestante Paulo Trauersario,non conuenit: itaq. cu iam ad- uesperasceret, Faventini positis armis,domu rediere: cli eo proelio tercenti cecidissent, ad tria millia, & septingentos, captiui Fauetiam abducti fuissent. Quincto autem Ial. Iun. Gulielmus Amatus Forolivit Praetor, Imperata Fa-
Uentinorum Forolivia nos facturos, consiliaque, & arma cum illis coniuncturos, accepturos ab eis Praetorem, Foroliuiensiti nomine iurauit: Faventini his
aucti uiribus, Quincto Idus Iun. eductis copiis, ad Malianum, Forolivit haud M m a Procul,
420쪽
procul, castrametantur, postridie una cum Caesenatibus diripiunt agros Briton orianorum,quo factum est, ut Foropompiliani, Meldulensesq. Faventinoruse iussis obtemperaturos, receperint: Idem sibi a Castri noui incolis desertur, cum eorum suburbium,per Mutilitios, incendissent: &cum redirent domum, a Forolivianis benigne hilariterq. excepti, qui exposuerant in uias vasa plena uini,& pateris spumantibus,illis propinabat: Idibus Iunii Bononiae Salinguerra Petri Taurelli ciue Bononiensi, aliisq. inspectantibus, in aedibus uniuersitatis, in ipsoq. Senatu Bononiensi, Andreas Arctupresbyter plebis Portia esis Thederici Archiepiscopi Rauennatis internuncius, Friderici Caesaris,&Thederi. ci ipsus Archiepiscopi nomine,Senatoribus praecepit,ut OratoresPlacentiam mitterent, qui se die D. Iacobi festo, ibidem Fridorico sisterent, ea facturi,
quae de confirmatione Imperii, & negocio terrae sam, edicerentur. Fauentini Calendis etiam Octobr. per Forolivianum,copias in agrum Britonorianum adduxere: ibidemq. cum Caesenatibus coniuncti, incendiis,ruinaq. passim uastitatem inserentes, in Foropompilianum descendunt, inde Mainaidorum,&Rauennaliu villas,aequa strage percurrunt,donec ad D.Geruasti pontem, quo prope mare,iungitur Sapis, uentum est. Illum Rauennates,duobus castellis,&praesidio muniuerant. Sed praeter opinionem excurrentibus eo Caesenatibus, Fauetinisq. ii,qui praesidio erant,& longe pauciores,quam pro numero hostiuRauennam fuga elapsi sunt; hostes disturbato pote, castelli Sq. domu praeda onusti rediere incolumes. Erant etiam per idem tepus inter Rauennates,ac Bononienses dissidia,& iam utrinq. arma parabantur, quamobre Rauc nates Marcoaldum miserunt ad Mutinenses, Parmenses,&Cremonenses sibi foederatos,
legatu,qui debita iure foederis subsidia mitterent. Is aute cu ad XV.kal. Quin ctil. in Senatu Mutinensi, Vgutionem a Cui te, Mutinae Praetore,& reliquos Senatores postulasset, ut in Bononiense irruentes, quibus modis possent, diripe. rent,& inco modis illos, damnisq. assicerent, id se libenter facturos respoderiit: verum, cum id se recte exequi non posse ab .Parmensibus,&Cremonensibus foederatis uideant,rogare illu,ad eos ut se conserat, ideq. postulet. Itaq. Mar- coaldus cum ad XIII kal. Parmam profectus,a Nicolao Adelardo Parmae Praetore,& Parmensibus Senatoribus idem eo diligentius petiisset, quo iam intelligeremononienses in Rauennatili fines magnis copiis irrupisse, Rauennamq. cotendere,dimista Senatu,VbertusBobius iurisconi ultus,Praetoris,comunis que; ita uocant Republicam Parmensium nomine, responsum dedit, esse Pa mensibus,ut flagitantibus idCremonensium Legatis satisfacerent; in Mediolanenses, qui iam in agro Ticinensi erant, cu Cremonensibus proficiscend ut eo absoluto itinere,libenter se, una cum Cremoncsibus, in Bononienses arma moturos, effectumSq. omnia,quae Comuni Rauennalium honori,atq.usui esse possent. Qua accepta responsione,Cremonam Marcoaldus contendit, idemq.sub , sdium ab Ugolino Rubeo,Vgonis filio,Cremonensium Praetore,ceteriSq. Se natoribus, qui in Senatum ob id ad X. kal. Qujnctii. Conuenerant, petiit, cui postridie eius diei in Senatu,Credentiae uocato,Homobonus Morisius iurisco fultus, renunciauit, Cremonam undiq. vicino bellorum tumultu, Brixianoruscilicet,Cremensium,& Placentinoru esse circumseptam: Ad haec ab Cardinalibus, Romanae Ecclesiae, in Gallia Cisalpina Legatis, accepisse litteras, quibus cauetur, ne in hostes aut alios arma moueam: tentaret tamen Parmensium
