Specimen observationum ad nestorianam historiam, ac varios tum veterum, tum recentiorum auctorum, qui eam attigerunt, locos. Auctore Ludovico Ducino Societatis Jesus presbytero

발행: 1698년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

rim Pascha smis scopus Apostolica Sedis Legatus illa subintulit e Si usi sunt , quid requirunt 3 si non usi , quare requirunt 3 At quo animo ista tulerit Leo Pontis , fluo loco dicemus Ita ille. Ad ann. cI.

n. CLXIV.

Ver una , pace tanti viri dixerim, neque Leonem Pontificem , neque Leonis Legatos memoratum Canonem pro supposititio habuisse, sed tantum pro irrito

Jc casso, quem nec Roma susciperet , neque Graecia ipsa usu hactenus namas sit, documento sunt quae Baronius ipse resert Leonis ad Anatolium verba. Pe suasoni enim tua in nullo penitus si fragmtur quorumdam Episcoporum ante go. At jactas, annosfati subscriptio. nunquamque a Praedecesso 'ibus tuis ad Apostolicae Sedis transmi σι notitiam, cui ab initio sui caduca , dudumque collapsae , sera nunc ct inutilia subjicere fomenta voluisti Epist. s3.

Neque vero in aliam sententiam Legati Leonis disseruerunt. Accedit ad cumulum, inquit Lucentius eorum unus , quod trecentorum decem ct octo Constitutionibus postpositis tantum quinquaginta , qui in Setnodicis Canonibus non habenturi, mentionem tantum fecisse noscuntur. que dicunt ante octoginta

12쪽

I DE Pos TREMA ACTIONE ' prope annos constituta fuisse. Si ergo his temporibus, pergit Lucentius , hoc benescis ussunt. quia nunc requirunt' Hic ce te ne vestigium quidem est accusationis

falsi. Goriosissimi Iudices dixerunt: Vir

que pars Canones prostonat. Paschasinus . . . Vicarim Sedis Apostolicae recitavit. Trecentorum decem ct octo Patrum Canon Sextus , ctc. Constantinus . . . ex dato Codice ab Aetio Archidiacono recitavit . . . Synodicum

primi Conciliisub Nectario Episcoporum centum 2 quinquaginta , s c. . Lecto Canone Legati ne Verbum qui

dem faciunt quo suspectae illum fidei

reddant: hoc tantum dicunt, Sedem Apostolicam ipsis praesentibus humiliari non debeare ; ideoque fiam intercessionem in A ista referri postulant. Neminem Vero moveant haec Lucentii verba: Si ergo his temporibus hoc beMestrio usi sunt, quid nunc requirunt ' Si nunquam usi sunt, quare requieunt' Ut enim omittam longe aliter in Codice Graeco scriptum esse, nimi-

Adverte Canonis ejusdem annos a Leone quidem saepius numerari co. aut fere 6 . a Legatis vero 8οι cum neque so . neque go. sed omnino To. numerari debuerint, quot nempe

interlapsi sunt a 381. ad ASI.

13쪽

rum : Si ergo his temporibus beneficio usa sunt, quid nunc requirunt, qΠΟ non secundum Canones usi sunt ' Adeo verbis istis Lucentius Canonem falsi non revincit , ut ne velit quidem in usu non fuisse :tantum ait usiim , si quem habuit, non fuisse tranquillum de litis immunem. Quod enim decessorum Anatolii qui dam saltcm Primatum affectarint, non dissitetur Leo Epistola 13. ad Pulche riam Augustam. Nam sexagesimus , inquit , fere annus hujus jactantia esse jactatur , qua se prodictus Episcopus aestimat adjuvari, frustra cupiens id sibi prodesse , quod etiam si qui uam ausus es velis ,

nullus tamen potuit obtinere. Stat igitur, Leone teste, nec suppositum esse Canonem Constantinopolita num, nec pro nullo eum habuisse, quo

quot fuerunt Anatolii deces res. Quis enim nescit, tum in Synodicis Litteris hujus ipsius Concilii , tum in Edicto Magni Theodosii pro Ecclesiarum rest, tutione, & in omnibus deinde, si ve politicis , sive Ecclesiasticis instrumentis , Nectarium ejusque Successores appellari ante Timotheum ac subsequentes Alexandriae Episcopos , argumento utique manifesto Primatum aui-

14쪽

io DE P o s T R E M A' Ac TIONE quem , seu jure seu vi, Constantinopolitanos id temporis Praesules oblimisse. Jam vero ubi quaeritur Primatus ille solius honoris estet, an etiam jurisdictionis 3 Christianus Lupus ' honoris tantum respondet esse , non jurisdictionis. Elemm secundus Canon inquit) dia

ferte mandat etiam Thracic Dioecesim quo- ad omnia mone vetusto administrari juxta cornum Canonem, utique a Primate Heracleensi, is cujus ADt opolitica , non tamen P inaiiasi aucilocitate erat exemptus Constamrinopolitanus Episcopus , solo honore 2 nomine Metropolita . . . . Quod ve o etiam tempore Sancti Leonis Magni, post invasas Synodi Calchedonensis auctoritate tres auPoc phalas Dioeceses, nullos habuerit Constantianopolitanus comprovinciales Episcopos , non obscure colligi clatur ex Anatolii Constantinopolitani ct Ioannis Heracleenses Episcopi litteris ad Leonem Augustum , extantibus post jam dictam Dnodum. Anio ius solus, Joannes cu n tota Europae SInodo scribit ,

tanquam verus atque integer Metropolita. Et SInodo Florentinae Antonius Heracleensis

Episcopus subscripsi, ut totius Thracra ct

15쪽

CONCILII CALCII EDONENSI s. II Macedoniae Primas, exutus tamen Auto e-us vim argumenti , fateor , non

percipio. Probat. Lupus nihil Iurisdictionis novae Romae Prassuli secundam Synodum tribuisse : idque ex eo probat, quod Thracia nihilominus parere jussa est Heracleensi Episcopo, parebatque adhuc saeculis conscctuentibus, imo & postremis, tempore scilicet FlorentiniConcilii. Atqui vel nihil conficietur illinc

adversus Constantinopolitanum Antistitem 1, vel conficietur nimio plus, eum

scilicet necdum in Florentina Synodo potitum suisse jurisdictione Patriarchica : de hac quippe sola quaeritur, utrum illam ipsi tribuerit secunda Synodus intres Dioeceses, non de Metropolitica in unam singularem provinciam. Non, inquam, disceptatur , utrum propriam jam tum provinciam habuerit Constantinopolitanus Antistes, neque utrum V tus o more cessarint administrari Dice ceses tres, Thracica ab Heracleensi , a

Caesariensi Pontica , Asiana denique ab Ephesino , sed utrum ab iis nulli adhuc

Patriarchae subjectis 3 Quae vero contrarium suadeant, scimus esse multa. I'. Gerontius Nicomediensis a Necta

16쪽

-ret Da pos TREMA Ac TIONErio poene depositus , a Chrysostomo

etiam ejectus. Sodomen. I. 8 . c. s.

2'. Pan phius in ejecti locum ab ipsemet Chrysostomo ordinatus. Ibid. 3'. Libellus su plex ad eundem Joannem destinatus , partim a Ciero civitatis Ephesinae, partim ab Episcopis Asiae,

omnibus Pave o cum juramento orantibus, ut quoniam priori tempore confuse ct contra

Una ct statuta Patrum gubernati essent, descenderet 2 formam aliquam Ephesina imponeret Ecclesa diutissime Victa. V. Liabesi. Usum apud Pallad. in Dial. 4'. Synodus ab ipso collecta septuaginta Episcoporum Asiae , Lydiae , Cariae . Ibi d. Ephesinus , & alii tredecim in Asia Episcopi ab ipso depositi ; tum Heraclides ab eodem Ephesiorum Primas ordinatus. Sodomen. Γb. 8. c. 6.

ς'. Theodoretus de eodem Chrysostomo testatus , quod non Vibem duntaxat Re Gam Episcopali cura ac sollicitudine gubernabat , sed ct universam Thraciam , quae in tres Provinciri divisa est, ct Asiam totam, qua ab undecim Provinciis regιtur.

Ponticam prae enea i em Legibus ordinavis, quae totidem Rectores habet quot Asia. EGLHistor. l. Dc. 284

17쪽

R. Theodosi & Agapeti, uter Synnadorum Phrygiae legitimus Episcopus esset , causa ab Attico judicata. Socrat.

l. 7. c. 'T.

8'. Consequentium ejusdem Urbis Episcoporum ad Marinianum usque is vero Calchedonensi Concilio interfuit)creatio Attici Successoribus delata. Con-ril. Calche 'Am ult. 9'. Sylvanus ab eodem Attico, primum Philippopoleos in Thracia , deinde Troadis in Phrygia Episcopus cons

cratus. Socr. l. T. c. T.

Io'. Thalassius nomine civitatis suae Caesareae missus ad Proclum ut Episcopum postularet. Ipseque ab eodem Proclo consecratus Episcopus.& Cappadociae Primas. Socrat. l. V. C. 68. II'. Eusebius Ancyranus , & Petrus Gangrensis a Proclo ordinati ; Petri Decessores tres ab eadem Sede creati Cones. Calchedon. Ant. ult. Ia'. Leontius & Aberius Presbyteri ab Episcopis Armeniae ad eundem Proclum missi secundum morem, ait Liberatus, ut judicium acciperent de volumine Theodori, utrum ejus doctrina vera esse probaretur.

Breviar. c. IO.

3'. Iudicium illud Procli susceptum

18쪽

1ι Da Pos TREMA ACTIONE ab Antiocheno Joanne , quantumvis ip si multiplici nomine ingratum. Ibid. 1 '. Ibae Edesseno sudices a Flaviano dati. Concit. Calchedon. Ant. io. 13'. Berytensis Provincia ab Anatolio instituta. Ibid. Act. q.

His argumentis, ut caetera taceam, nemo certe negaverit demonstrari omnino , non quidem jus, at certe usum j. iisdictionis in Provinciis Thraciae, Pom. ti Jc Asiae, nec raro etiam in aliis Oriem iis Throno subjectis. Ea de re qui controversiam movet , nae is nodum in scirpo quaerit.

f. 2.

At Gordius ille nodus quem dixi nune exhibendus: ita tamen hoc enim jam ante praemonui) nemo ut suspicari debeat Legatos a me reipsa accusari quasi pugnantia loquantur. Quod enim accusare videar , facit necessitas exponendae dissicultatis ; cujus quidem solutionem ut in me non suscipiam , pro certo tamen habeo solvi illam posse sine ulla reprehensione Legatorum, cum antilogia & pugna quantacunque est, Actorum haud dubie nonLegatorum sit; actor' , inquam, qualia nunc habςntur. Vnum

19쪽

i erit doctorum hominum aliter , si malint , huic dissicultati occurrere : meum est illam ob oculos dilucide ponere.

Duobus omnino continetur Primatus , honore scilicet ac jurisdictione. Utrumque novae Romae Episcopis silo ultimo Canone tribuerunt Calchedonenses Patres ; jurisdictionem quidem intres duntaxat Dioecesis , honorem vero consesstas ubicumque prae caeteris orbe toto Episcopis , Romano excepto. En ipsa Canonis verba : De sinitiones SS. Parrum sequentes ubique, ct regulam quae nunc relecta est centum ct quinquaginta Dei amantissimorum Episcoporum , qui congregati sunt pia memoria impetratore Magno Theodoso in Regia Civitate Constantinopoli nova Roma cognoscentes, ct nos eadem definimin de

Pristogiis ejusdem sanctissima Constantinopolitanae Ecclesiae nova Roma. Etenim Sedis moris Romae. propter Imperium Civitatis illius Patres convenienter Privilegia reddiderunt ;ct eadem intentionetermoti centum ct quinquaginta Dei amantissimi Episcopi aqua sanctissima Sedi nova Romae Privilegia triabuerunt , rationabiliter judicantes Imperio ct Senatu Urbem omatam, aequis senioris Regia Romae Pristogiis fruentem. 6 in foetes. L

cis, scut illam . Majestatem habere negotiis,

20쪽

Gr secundam post tuam existere a ct hos qui de Ponto sunt, ct de Asia, ct de Thracia

tem 2 qui inter Barbanos sunt Episcopos praefutarum Diae sum ordinari a praeiactae sanctissima Constantinopolitanae Sedis sanctissima Emissa ; quippe, ut unusquiseque Metropolita praefatarum Dioecesum cum suis Episcopis ordinet suae Regionis Episcopos, sicut disinis Canonibus est praeceptum : ordinari autem, sicut dictum est, Metropolitas praefatarum Dioecesium a Constantinopolitano Archiepiscopo Decretis consenis selectionis)secundu n monem factis ct ad eum relatis. Clarius exprimi non potuere sive honor consessus , sive jurisdictionis fines.

At sive de consessu , si ve de jurisdictione consentire Legati perinde abnuerunt, ut pote quibus fixum esset ne latum quidem unguem a Nicaeno Canone recedere, quo utrumque perinde vetabatur. Quaecumque in praejudicium Canonum, sterna die gesta sunt, nobis absentibus , inquiunt , 'biimitatem vestriam petimus Iudices alloquuntur ut circumduci jubeat is. Sin alias, contradictio nostra his gestis inhaereat, ut noverimus quid Apostoli Ura Universalii Ecclesiae Papae referre debeamus a ut is, aui de sua Sedis injuria,

SEARCH

MENU NAVIGATION