Paulineidis libri tres seu vita, et egregia facta S. Pauluni episcopi Nolani ... auctore Xaverio De Rinaldis ..

발행: 1783년

분량: 135페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

8s PAULI NE ID IS Paulint metuem quique excepistis, & ante Iudicis aeterni solium sublime per auras Ipsam sitientes, caelum penetrastis ovantes, Vos mihi supreteto vos adspirate labori ,

Materiem nostrae ut possint aequare. Camcenae , Ne me aut praesens , aut ventura redarguat aetas.

Talibus interea dictis hominumque, Deumque Crediderim Patrem celsa de sede loquutum . Quum primum superis Nolante viderit urbis Sed bus Heroem . Quam prima ab origine mundi Pro meritis, factisque tui, studioque paravi . Tja age caelestem , Serve o bona fide , coronam Accipe, nec credas spoliatum perdere posse. Hic pax , hic requies ., tantorum hic meta laborum . Quod vis hic est , quod nolis procul exulat istis Eternum solIis: hic solem , & sidera cernes Sub pedibus, nostros ergo adgrediaris honores , Inscriptus superis adeas , superisque fruare, Dixit, & extemplo aligeris comitatus Alumnis Cuncta minutatim percepit, vidit, & audit,

co S. Bemardius de Paradis inexplicabili gloria loquens inter alia haee habet z Nihil est quod nolis , totum est quod velis Abgens comitatus Alumnis. idest a coelestibus Spiritibus, A gelis , Archangelis &e. x Apolloius Paulus in epistola x. ad Corinthios cap. a. Oculus

non vidia , nee avris audivit , neque in eor hominis ascendit , su Frapalaesit Deus iis , qui diluunt illum .

102쪽

x B Ε a'. ''III. 87. Humanis quae numquam animis oculisque , nec aure Fas fuit attingi. Nolani ianere mersum . Ut videre Virum Cives ,' propriumque Parentem, Heu I quanta ex imo quanta & suspiria corde , Quos gemitus dederunt, lacrimis manantibus ora Tristia sundentest viduatus compare turtur Quam procul aeria immitis speculatus ab ulmo Venator miseram telis confodit aeutis, Non aliter gem i, atque suos vel moesta sub umbras Amissos queritur foetus Philomela, recessus Sola petit, moerensque iterat miserabile carmen. Heut heu l triste sonat Nola undique, & undique tristes

Hea i heu s responsant valsis, collesque propinqui,

AEraque flebiliter repetunt e turribus heu ι heu l .

Tra. queis jam Nola dedit nova nomina, postquam b)Incessit studium Paulino fundier ipsa

Pondere majori, ac tuenti mole gravari, 'Templorumque sacra suspendi denique ab arce, Non minus apta sonum festis pulsata diebus Reddere festivum . quam Reqdis finiere mersis , F . Apin'

D Arra queis . Hic tintinnabula maiora intelliguntur, quae etiam latina lingua Nola , & Campanoe dicuntur . Conveniunt Eruditi Pene on.nes, haec ma.ora tintinnabula Nolae a S. I aulino priamum suis te adhibi in , ac proinde v9eatas esse Nolas, quas su*dimus e faeris turribus ; Campanae etiam diccae stini a regione squae campania appellatur , italice Terra di δενoro , campagina se 'tice . in qua regione Nola jacet. Duili os by COOste

103쪽

Aptaque cogendis populis, ni inbi'ue fugandis.

Vix ea fama monet duri praenuncia casus Finitimas gentes e Nola, urbesque remotas Et ei to discurrit, qua Sol miratur utrunque Oceanum rediens . cunctis dolor ossibus ingens Exarsit, eunctisque oculi maduere rubentes, tEt merito , quis tractus enim terraeque, marisque,

Quodve solum , regioque fuit, quam praeterit ingens Gloria virtutum pietas , doctrina , suaeque Stirpis honos r serit primum feeunda Virorum Gallia, qua aethereac prodin jam lucis in auras, Hesperia & Bevit, subiit qua .debita casti

Iura thori, sacris operans , factusque Sacerdos et

Itala terra suum desevit ianus, & ipsa Nec siceis oculis perseusit & Asrica mortem . Interea exequiis sacro de more solutis α Ad tumulum , temploque sui Felieis humata Ossa Viri & cineres: at tum volventibus annis Heu dolori hi cineres, tantique haec ossa Parentis, Praesulis, atque Viri Beneventum adlata, sed inde Hac

co Temploque svi Velieis . NuIIum esse ambigendi Ioeum in E clesia Cachedrali Nolana , & proprie in Basilica S. Felicis in Pineis , ossa , & cineres s. Pauli iii fuisse tumulata , certos nomfacit Uranius, ille Uranius. qui ut vidimus in primo libro hujus operis fuit discipulus S. Paulini, re a libellis: Haec enim reliquit seripta hie Auctor de Paulino suo Μagistro loquens : In Campania ad Beatissimum Felicem Conse orem in Pincis ni

rioso fine destineatis , ae sepultus est a quomodo , & quo tem a Nola ad Beneventum translata, adhuc ignotum.

104쪽

Hae iter instituens magnus tunc temporis Otho

Transtulit Angustus Caesar Mavortis ad urbem . sa Finis Libri Iu

t, si mi vero sciendi eupido incesserit,quonam pacto hi saeti einere ide ossa S. Paulini Benevento Romam translata fueri ut , haee breva accipiat . Anno M. aere nostrae vuIgatae Lud ictis Muratorius anno m. nulla Militum manu stipatus Imperator Otho III. B neVentum Venit, Pinnitentia duetus, quia contra jurisiurandi den, Crescentium Considem Romanum, anno DCCCCYCVIII. fiasellit, & occidit , postquam sinim erimen S. Ronaualdo detegit,& lassus est, lalutari conssilio hujus s. Viri, nudis pedibus de R maua urbe progrediens sie usque ad Garganum montem ad Sancti Michaelis perrexit Gessam , ut scribie Leo ostiensis e persol to voto Beneventum iterum rediit Imperator i Hic quum sciret in ea urbe adservari S. Bartholomaei Apostoli Corpus, a Ben ventanis illud dono petiit, id vero tam insigne depositum cives a mittere aegre serentes, & ne irasceretur tantus Vir, si abnuerene metuentes , pro corpore S. Bartholomaei illud S. Paul ini , consilio Archiepiseopi Beneventani dedere . Nullam fraudem comisisse credens Beneventanos Imperator , Romam transtulit , & intemPlo , quod suo aere , sancto Martyri , & Pragensi Episeopo Adalberto moliebatur, adlocavit, in insula Tiberiana , quae italice Isola di S. Bartolomeo a Ripa dicitur . In valvis majoribus hujus templi haee in seriptio legitur , Paschalis II Pontificis Maximi jussit affix:, quum illud templum anno MCXIII instauraverita Tertius istorum Rex transulit Otho Piorum

. . Corpora , queis domus hac redimita viget.

Quae domus ista gerit, si picuora noscere quaeris Corpora Paulini sint, ereris Bartholomai. Et revera extat in Ecclesia S. Bartholomaei, in laudata instia, s cellum S Paulino , Se SS. Martyribus Adalberto , Marcello , de Exuberantiae dedicatum, ubi ut nobiliori serma anno MDCCXII. altar' restauraretur, Ioculus inventus fuit marmoreus , in quo dus alii plumbei ostensi fuere, in quoriim uno erat S. Paulini corpus , in altero vero reliquiae sanistorum Adiaberti, Marcelli , de Exuberantiae r in operculo primi Ioculi haec erant scriptarcorytis S. Paulini Discori Nolani .

Altare iam restaurato die XIV Iunii apertuq suit sellemni ritu, &Arma plumbeus loculus, atque in ipso alius repertus suit ex alba cyprestia , serreis elavis clausus , atque hoc Guoque aperto, inventum est involuerum panni linei, hac epigrapne. Ossa , O eineres S. Paulini Episcopi, S confestis. Ablato hoe involuero , aliud detectum fuit, in quo erant ossa , Seeineres Paulini, sine capite, quod in crunco genteo in ara -- ponitur .

106쪽

EPISCOPUM NOLANUM . -

ALCAICUM.

o p., tibiandi ahi sibi fraudibus .

Mollesque gazas undique congerant, Quos cogit exseeranda & auri Dira fames , opibusque gaudent.

Nil te Potentum sceptra minantia i Quum ex praeclarissiaia ramissa Micia nonnulli Imperatores

Romani prodiissent, ex qua etiam prodiit Patilinus , quid miarum si in hoe Alealeo legitur Nil re Potentum scepIra mina ria Oe. Insuper quos utet, Consules inter alia insignia sceptra habuisso ' . . . Diqiti os by Cooste

107쪽

92 Possant verendo sectere de gradu ,

Pauline . virtutis . nec aura. Ulla movet tua Consularis ;Quin de paternas divitias , Opes Largiris omnes munifica manu Lubens Egenis, & revinctis Compede . barbarica & catena . Hinc. pauper in tesqua . Ac nemorum abditos si)Abis recessus, altius explicans Tu men ris alas, nee Tonantis Ε radiis oculos reclinans Psie fixa solis Iumine lumina Non flectit ales regia, tum te iSublata penna eaeli ad astra Tendit itet Iiquidas per auras. Hine Te reductis vallibus audient

Daiei canentem pectine Caeli tegPortenta Felicis quotannis

ta, sed quandoque hae vox accipitur pro locis editis , asperis, incultis, ipse situ , atque silentio quamdam relisionem , &horrorem incutientibus , qua in significatione accepit Horatius in epistola i . libri primi, eum scripsit . . . Nam quae deserta, O inhos ta tesqua Credis, amoena , υπat , mecum 'qui sentis, O odit . Italiee deserto, solitudine . 1 Ales regia eth Aquila. bc 33 Portenta Fetieis. Hie ad miracuIa , Mae ad urnam S. ias in Pineis Patrabantur, alluditur, ut in a. libro Paulineia rictum est.

108쪽

Thurieremis operata in aris . o Nola selix, auspice praedita Tanto , quis ausit quandoquidem tibi Conserte se laeta esser una iAltius o caput inter urbes

EPIGRAMMA.

Dum Libyeis Heros remeabat libet ab oris, si Ventorum rabies , & sera saevit hiems. Unde illi praeceps supra caput adstitit imber, Tollebatque undas pontus ad astra suas; Sed tamen adverso serat ipse aquilone profundum , Nullam hiemem, boreae murmura nulla timens. Tunc Nepsunus aquis caput extulit, inde pet atros Impavidum fluctus sonspicit ire Virum :Tertitus hine subtro e Dive , accipe, Dise, tridentem, Unus habe, , & vini marmoris imperium .

ti Hoe epigramma tempestxte illa a Furlis, & Plutone eommrta innititur, quum ex Africa liber una cum suis Civibus reci bat Paulinus, legatur liber 3. Paulineidis.

109쪽

Nola certἰor facta , Paulinum , caterosiue cives Africa detentos libertate Jam donatos fuisse . 'O breoi redituros , illos expectans, hac habet impatiens. ELEGI A.

AIma dies, propera , surruque invectus aperto, Aecelera optatum, candide Phoebe . diem IPHaebe, diem profer , Libycis Paulinus ab oris Qua rediet Praesul , qua meus unus amoris . Exere quid cessas ultra quid gaudia dissere Exere ab Eoo, candide Phoebe , caput . .

Illa dies niveo mihi tune signanda lapillo , si

Me merito luctum ponere jure sinet. . Illa mihi reducem dura sine compede Patrem. Atque meos Cives cernere posse dabit . . ,

Heu mihil quot lacrimas, heul quot suspiria ab ima Pectore vi infelix hactenus elicui. Ex quo Paulinus decessit finibus istis. Nulla fuit miserae pax mihi, nulla quies. ed , redeunte Viro, mihi gaudia tanta videbor Laeta frui, in selix tristia quanta tuli r

110쪽

yas mihi tune vultum, atque suas audire loquelas a

oscula fas manibus figere multa suis. ιAdspieiam ut Matres Natos, Sponsaeque Maritos, Ut reduces Fratres excipiatque Soror. Quum venit illa dies, nostris suceedere tetris Te juvet alma fides te juvet aequa Themis. Vobis cernere erit telis spoliatus, μ arcu Ut Puer Idalius territus effigiat et si Fusaque vipereos crines discordia ut angues Crinibus avellat vicia dolore suis . Utque eohors scelerum dura formidine solvant, Adventante Viro, moenia, tecta domus. Attollam sublime eaput, rursumque videbor Uni ea facta aliis invidiosa locis. Importuna fames alias decedet in oras . Atque lues alibi, Martis & ira fremet. Alma dies propera , curruque invectus aperto Aecellera optatum , candide Phoebe, diem.

Phoebe , diem profer . Libyeis Paulinus ab oris

Qua rediet Praesul , qua meus unus amOL.

Exere quid tessas ultra' quid gaudia differst lExere ab Eoo, candide Phoebe , carat

tis fingitur flammis, & duobiis diverse naturae spiculis armatus, aureo nempe , & plumbeo ; quorum illud amoris conciliandi , hoe repellendi vim continere fabulati sint . Hanc sabellam Putarim Mathaeo BRardo , & Areolio tribuisse argumentum excogi tandi illos duo sentes in silva Ardenna , quorum unus amorem odium alcer excitabat. Diqiti Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION