De rerum natura, libri sex ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria ..

발행: 1808년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE RERUM NATURA V. 53.6

Immortali aevo sumina cum Pace fruatur, Semota ab nostris rebus, Seiunctaque longe;

Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira. Humana ante oculos mede quom vita iaceret In terris, oppressa gravi sub Religione, Quae caput a coeli regioninus ostendebat, Horribili super aspectu mortalibus instans;

Primum Graius homo mortaleis tollere contra Est oculos ausus, Primusque obsistere contra: Quem neque fama Desim, nec sulmina, nec minitanti Murmure compressit coelum; sed eo magis acrem Irritat animi virtutem, effringere ut arta Naturae primus Poriarum claustra cupiret. 72 Ergo vivida vis animi pervicit, et extra Processit Ionge flammantia moenia mundi; Atque omne immensum peragravit mente animoque rUnde refert nobis victor, quid possit oriri, Quid nequeat; finita potestas denique quoique

Quanam sit ratione, atque alte terminus haerens.

Quare Religio, pedibus subiecta, vicissim

obteritur, nos exaequat Victoria coelo.

IIIud in his rebus vereor, ne forte rearis Impia te rationis inire elementa, Viamque Indugredi sceleris; quod contra saepius illa Religio peperit scelerosa atque impia facia. Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede Ductores Danatim delecti, Prima Virorum. Cui simul insula, virgineos circumdata Comtus, Ex utraque pari malarum parte profusa est,

52쪽

Et maestum simul ante aras adflare parentem Sensit, et hunc propter serrum Celerare ministros, Aspectuque suo Iacrumas effundere civeis; Μuta metu, terram, genibus summissa, petebat: Nec miserae prodesse in tali tempore quibat, Quod patrio princeps donarat nomine regem. Nam sublata virlim manibus, tremebundaque, ad aras Deducta est; non ut, solemni more sacrorum Persecto, posset claro comitari hymenam; Sed, casta inceste, nubendi tempore in ipso, Hostia concideret mactatu maesta patentis, Exitus ut classi felix faustusque daretur. Tantum religio potuit suadere maIorum lTutemet a nobis iam quovis tempore, Varum Terriloquis victus victis., desciscere quaeres p Io4

Quippe etenim quam minia tibi iam fingere possum

Somnia, quae vitae rationes Vortere possint, Fortunasque tuas omneis turbare timore. Et meritor nam, si certam finem esse viderent Aerumnarum homines, aliqua ratione valerent Religionibus atque minis obsistere Vatum: Nunci ratio nulla est restandi, nulla facultas, Aeternas quoniam poenas in morte timendum. Ignoratur enim, quae sit natura animaI; Fala sit, an contra nascentibus insinuetur;

Et simul intereat nobiscum, morte diremta, An tenebras Orci Visat, vastasque Iacunas; An pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno Detulit ex Helicone perenni fronde coronam, Per genteis Italas hominum quae clara elueret. Eisi Praeterea tamen esse Acherusia templa

53쪽

Ennius aeternis exponit versibus edens, Quo neque permanent animae, neque corpora n ira;

Sed quaedam simulacra, modis pallentia miris: Unde, sibi exortam, semper florentis Homeri

Commemorat speciem lacrumas effundere salsas CoepiMe, et rerum naturam expandere dictis.

Quapropter, bene quom superis de rebus habenda Nobis est ratio, solis lunaeque meatus Qua sani ratione, et qua vi quaeque gerantur In terris; lum cum primis, ratione sagaci, Unde anima atque animi conflet natura, videndum; Et quae res, nobis vigilantibus obvia, menteis Terrificet, morbo asseclis, somnoque Sepultis;

Cernere uti videamur eos, audireque Coram,

Norie obita quorum tellus amplectitur ossa. 136Nec me animi sallit, Grai im obscura reperia Dissicile inlustrare Latinis versibus eSSe ἔΜulla novis Verbis praesertim quom sit agundum, Propter egestatem linguae, et rerum novitatem: Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas Suavis amicitiae, quemvis efferre Iaborem Suadet, ei inducit nocicis vigilare serenas, Quaerentem, dictis quibus, ei quo carmine, demum CIara tuae possim praepandere lumina mensi, Res quibus occultas penitus convisere PosSis. Hunc igitur terrorem animi lenebrasque necesse est Non radii solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed naturae species, ratio eruuoius principium hinc nobis exinuia sumet, NuIIam rem e nihilo gigni divinitus unquam. Quippe ita sormido morialeis continet omnela, uuod multa in terris fieri coeloque tuentur,

54쪽

LIBER I. V. 154. Quorum operum causas nulla ratione videre Possunt; ac seri divino numine rentur. Quas ob res, ubi viderimus nil posse creari De nihilo, tum , quod sequimur, iam rectius inde Perspiciemus, et uuae queat res quaeque Creari, Ei quo quaeque modo fiant opera sine Divom. Nam, si de nihilo serent, ex omnibu' rebus omne genus nasci posset: nil semine egeret. E mare primum homines, o terra posset oriri Squamigerum genus, et Volucres: erumpere coelo Armenia; atque aliae pecudes, genus omne, serarum

Incerto Partu, culta ac deserta tenerent: Nec fructus Idem artioribus constare Solerent, Sed mutarentur: serre omnes omnia P Sent.

Quippe, ubi non essent genitalia corpora quoique, Qui posset mater rehus consistere certa P a 69 At nunc, seminibus quia ceriis quaeque creantur, Inde enascitur, atque oras in luminis oxit, Materies ubi inest quoiusque ei corpora Prima Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, Quod certis in rebus inest secreta facultas.

Praeterea, Mur Vere rosam, frumenta Calore, Viteis autumno landi suadente videmus; Si non, certa suo quia tempore Semina rerum Quom conlluxerunt, patefit quodcunque creatur, Dum tempestales adsunt, et vivida tellus

Tulo res teneras effert in luminis oras ZQuod si de nihilo fierent, subito exorerentur Incerto spatio, atque alienis partibus anni: Quippe ubi nulla larent primordia, quae genitali Concilio possent arceri tempore iniquo. Nec Porro augendis rebus spatio sciret usus Diuili od by Cooste

55쪽

DE RERUM NATURA V. 136.

Seminis ad coitum, e nihilo si crescere possent. Nam fierentquvenes subito ex infamibu' parvis, Ε terraque, exorta repente, Whusta salirent. Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando Paullatim crescunt, ut par est, semine certo; Crescendoque genus Servant: ut noscere possis Quaeque sua de materia grandescere, alique. Huc accedit, uti sine ceriis imbribus anni Laetificos nequeat fetus summittere tellus rNec porro, secreta cibo, natura animantum Propagare genus Possit, Vitamque tueri: Ut potius multis communia corpora rebus Multa putes esse, ut verbis elementa Videmus, Quam sine principiis ullam rem existere Posse. Denique quur homines tantos natura Parare moNon potuit, pedibus qui pontum per vada possent

Transire, et magnos manibus divellere monteis, Multaque vivendo vitalia vincere secta ;Si non, materies quia rebus reddita certa est

Gignundis, e qua constat quid possit oriri pNil igitur fieri de nilo posse fatendum est;

Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae Aeris in teneras possent Proserrier auras. Postremo, quoniam incultis praestare videmus Culta loca, et manibus meliores reddere latus, Esse videlicet in terris primordia rerum; Quae nos, secundas Vortentes Vomere glebas, Terresque solum subigentes, cimus ad ortus. Quod si nulla forent, nostro sine quaeque 1 ore, Sponte sua, mulio fieri meliora videres. Huc accedit, vii quidque in sua corpora rursum Dissolvat natura, neque ad nihilum interimat res. Diuiti eo by Gooste

56쪽

LIBER I. V. II 8. DNam, si quid mortale e cunctis partibus esset, Ex oculis res quaeque repente erepta Periret; Nulla vi foret usus enim, quae partibus eius Discidium parere, et nexus EXSOlvere, P Set. Quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,

Donec vis obiit, qRae res diverberet ictu, Aut intus penetret per inania, dissolvatque, Nullius exitium patitur natura videri.

Praeterea, quaecunque Vetustate amovet aetas,

Si penitus perimit consumens materiem omnem, Unde animale genus generatim in lumina vitae Reducit Venus; et roductum daedala tellus Unde alit, atque auget, generatim pabula praMens pUnde mare, ingenui sontes, aeternaque longe Flumina suppeditant p unde aether sidera pascit pomnia enim debet, mortali corpore quae sunt, 233

Infinita aetas consumse ante acta diesque. Quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere, E quibus haec rerum consistit summa resecia; ImmortaIi sunt natura praedita certe:

Haud igitur possunt ad nilum quaeque Tmorti.

Denique, res omneis eadem vis causaque Volgo Conficeret, nisi materies aeterna teneret

Inter Se nexu minus aut magis indupedita; rictus enim leti satis esset causa profecto; Quippe ubi nulla sorent aeterno corpore; quorum Contextum vis deberet dissolvere quaeque. At nunc, inter se quia nexus principiorum Dissimiles constant, aeternaque materies est, Incolumi remanent res corpore, dum salis acris Vis obeat pro textura quoiuSque rePerta.

Haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed Omnes

57쪽

DE RERUM NATUR A v. 25oia

Discidio redeunt in corpore materia . Postremo, Pereunt imbres, ubi eos pater Aethee In gremium matris Terrai praecipitavit: At nitidae surgunt fruges, ramique virescunt Arboribus; crescunt ipsae, setuque gravanturi

Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum 2 Hinc Iaetas urbeis puerum norere Videmus, Frundiferasque novis avibus canere undique silva&:

Hinc fessae pecudes pingues per pabula laeta

Corpora deponunt, et candens lacteus humor Ehcribus manat distentis: hinc nova proles Artubus infirmis teneras Iasciva per herbas Ludit, dacte mero menteis percutia novellas. Haud igitur penitus percunt quaecunque Videntur: Quando alid ex alio reficit natura, nec ullam Rem gigni patitur, nisi morie adiuta aliena. 265Nunc age, res quoniam docui non posse croaxi . De nihilo, neque itein genitas ad nil revocari; Ne qua sorio iamen coeptos dissidere dictis,

Quod nequeunt oculis rerutri primorilia cerni; Accipe Praut crea, quae corpora tute necesse est Confiteare esse in rebus, nec posse Videri.

Principio, venii vis verberat incita pontum, Ingenteisque ruit naucis, et nubila disseri;

Interdum, rapido percurrens lurbine, cam POSArboribus magnis storiat, monteisque Su Premo&Silvi agis vexat nabris: ita perfurit acri Cum fremitu, saevitque minaci murmure, pontus Sunt igitur venies nimirum corPOra caeca, Quae mare, quae terras, quae denique nubila coeli Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant.

58쪽

LIBER I. V. 282. 13 At quom mollis aquae sertur natura repente Flumine abundanti, quod largis imbribus auget

Montihus cx allis magnus decursus aquali, Fragmina coniiciens silvarum, arbustaque tola:

Nec validi possunt pontes Venientis aquai Vim subiram lolerare; ita, magno turbidus imbri Molibus incurrit, validis cum Viribus, amnis; Dat sonitu magno stragem; volvitque sub undis Grandia saxa; ruit qua quidquam suctibus obstat. Sic igitur debent venii quoque stamina ferri: Quae, Vesuli validum quom sumen procubuere

Quamlibet in partem, trudunt res anto, ruuntque Impetibus crebris; interdum Vortice torio Corripiunt, rapidique rotanti turbine portant. Quare etiam atque etiam sunt Venti corPOra caecae Quandoquidem factis, et moribus, aemula magnis I9 Amnibus inveniuntur, aperto corpore qui Sunt.

Tum porro varios rerum sentimus Odores, Nec tamen ad narcis venienteis cernimus unquam :Nec validos aestus luimur, nec frigora quimus

Usurpare oculis, nec voces cernere SuemUS :Quae tamen omnia Corporea conflare necesse CSt

Natura; quoniam se usus impellere possunt: Tangere enim aut tangi, nisi corpus, nulla potest res. Denique fluctifrago suspensae in litore Vestes Uvcscunt; eaedem dispansae in solo serescunt: At neque, quo pacto persederit humor aquai, Visum est, nec rursum quo Pacio fugerit aestu.

In parvas igitur pari eis dispergitur humor,

Quas oculi nulla possunt ratione Videre. Quin etiam, multis solis redeuntihus annis, Annulus in digito subter tenuatur habendo e Diuili od by Cooste

59쪽

,4 DE RERUM NATUR A v. 314.

Si illicidi casus Iapidem cavat: uncus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arvis: Stralaque iam volgi pedibus detrita viarum Saxea conspicimus: tum, Portas propter, aliena

Signa manus dextras ostendunt attenuari Saepe salutantum tactu, Praeterque meantum.

Haec igitur minui, quom sint detrita, videmus; Sed, quae corpora decedant in tempore quoque, Invida praeclusit speciem natura ridendi. Postremo, quaecunque dies naturaque Ubus

Paullatim tribuit, moderatim crescere CogenS, Nulla potest oculorum acies eontenta tueri; Nec porro quaecunque aevo macieque senescunt: Nec, mare quae impenderit, vesco sale SaXa Perma

Quid quoque amittant in tempore, Cernere POSSA. Corporibus caecis igitur natura gerit res. 329 Nec tamen undique corporea stipata tenentur omnia natura; namque est in rebus inane: Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus; Nec sinet errantcm dubitare , et quaerere semper De summa rerum, et postris dissidere dictis. Quapropter locus est intactuS, inane, Vactamque. Quod si non esset, nulla ratione moveri Res possent; namque, Ossicium quod corporis exstat, ossicere atque obstare, id in omni tempore adesset omnibus: haud igitur quidquam Procedere Possent, Principium quoniam cedendi nulla daret res.

At nunc Per maria, ac terras, Sublimaque coeli, Mulla modis mullis Varia ratione moveri Cernimus anie Oculos: quae, Si non esset inane, Non tam sollicito motu privata carerent,

Quam gentia omnino nulla ratione suissent r

60쪽

LIBER L V. 346. Undique materies quoniam stipala quiesset.

Praeterea, quamVis Solidae res esse Pulensur, Hinc tamen esse licet raro cum COPPOre Cer S. In saxis ac speluncis permanat aquarum

Liquidus humor, et uberibus flent omnia gustis: Dissupat in corpus sese cibus omne animanium rCrescunt arbusta, et selus in tempore fundunt, Quod citius in totas, usque ah radicibus imis, Per truncos ac per ramos diffunditur omneis: Inter saepta meant voces, et clausa domorum Transvolitant: rigidum permanat frigus ad Ossa. Quod, nisi inauia sint, qua Possent Corpora quaeque Transire, haud ulla fieri ratione videres. Denique, quur alias aliis Praestare videmus Pondere res rebus, nihilo maiore figura Z 366 Nam, si tantundem est in Ianae glomere, quantum Corporis in plumbo est, tantundem pendere Par est; Corporis officium est quoniam premere omnia

deorsum: Contra autem natura manet Sine Pondere inanis.

Ergo, quod magnum est aeque, leviusque Videtur, Nimirum plus esse sibi decIarat inanis; At contra. gravius PIus in se corporis esse Dedicat, et multo vacuum minus inius hahere. Est igitur nimirum id, quod ratione sagaci Quaerimus, admixtum rebus; quod Inane Vocamus. Illud, in his rebus ne te deducere Vero Possit, quod quidam fingunt, Praecurrere cogor. Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt, Et liquidas aperire vias, quia Post loca pisces Linquant, quo possint cedentes confluere undae: Sic alias quoque res inter se posse momri,

SEARCH

MENU NAVIGATION