Coelestis pictor oratio de S. Iuone pauperum patrono. Habita ad eminentissimos S.R.E. cardinales a Ioanne Petro Schor Romano sem. Rom. cler

발행: 1663년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CARDINALI

IOANNES PETRUS SCHOR FEL.

EMERITATIS esset,

EMiNENTISSIME PRINCEPS ,

hane sibi osserre orationem ss celeri calamo ductam , s rudi ore expregam, nisi eonfiaret, quanta fit HAmanitas erga meum parentem , in quem codata beneficia ex uni a filio aliquodgrvia virium voluntatis. Hac igitur de

3쪽

ιavsa LAdem potius , quam reprehensionem audeo uerare, dum hoc Eminentia Tua muninctilum

tudinis illumine itim, insar coloratae telae a non serubefiet, in tantae Dignitatia proncciu apparare.

et . . . . a .

. . . I

4쪽

ORVM Sanctimonia- ,

. EMIAE PRINCIPES , est quaedam ratio pingendi eo illustrior, quod animost exornat , non corpora: habet pro coloribus virtu- ites , pro duce non artem,

P. sed Diuinitatem . Pingit enim seipsum Deus dum creat, & Sanctitatis est Deum imitari; adeoque quicumque sancte agit Deum vel in seipso , vel in alijs colorat . . , Igitur non ab ret suerit, Iuonem, cum vitam sanctissimam , hoc est Coelo similem duxerit, nuncupare Coelestem Pictorem , quod erit hodiernae huius laudationis argumentum , quid enim, Purpurae conuenientius est, quam color Duplex autem censetur actio Picturae , altera speeiem rei , ac pulchritudinum repraesentat, altera scenos inseruit, ac prospectui: amorem illa coneipit , haec stuporem , Atque utramque Iuci elegantissima arte pMstitit, ulus admirabilium, coloribus virtutum, di ingeniosae pennicillo Caritatis ιEt primum quidem imaginem in seipso conformauit eorum morum quibus Deus excellit,

5쪽

adeoque primam etiam Picturae actionem absoluit, quae per speciem excolitur. An sapientia

cupitis veram Diuinae Naturae formam Interro. gate Parisiensem Academiam , quae decoram Sapientiae Triadem, Philosophiam scilicet, Iurisprudentiam, & Theologiam in eo admirata, sensit, secuiusdam nouae , . atque sanctioris doctrinae fieri participem , quemadmodum mutat faciem Natura , dum pro stellis Solem videt An expectatis potentiam , cuius sceptrum soli Deo conuenit Potens Iuo fuit, non quia potenter agebat, sed

quia adiuvabat impotentes, languentes recreabat, firmabat cadentes, iacentes erigebat. Supremus

nempe potentiae gradus est, subleuare impotentiam. An desideratis Bonitatem, quae nihil est aliud sui ita dicam in quam beneficae medulla Diuinitatis Et hanc non modo in se non passus est desiderari, sed incredibili quadam ratione in se ipso eam depinxit fi & cum Dei sit propriu m iu uare, huc omnes ingena j artes contulit,ut nihil ipse aliud omnino ageret, quam iuuare. Et sertasse hac de causa, ut ex ipso nomine intelligamus illud, quo flagrabat, iuuandi studium , parum hae voces in ter se differunt, Iu & Iuuo . An demum optatis non solum lineamenta Morum , sed etiam ossicia Diuinitatis ab Iuone depicta Haec etiam se osserunt. Duplex vero est Dei ossicium, Iudicis , &Domini. Iudicis certe munus quis ignorat ranis sancte

6쪽

sancte ab Iuone expressum , ut sit Iudicum exemplar Veritati seruiebat, non gratiae r reorum causas expendebat, non opes: & iudici j vii arbitram seueritatem , ita clamentiam volebat admia stram: semper idem , seu Procerum , seu Plebis acta dijudicaret .,Unicam tamen omisisse videtur Domini praerogatiuam, ratus, eam maxime uni Deo tribuendam. Sed non omisit ; nam accepit Domini ossicium. cum euasit pauperum aduoca

tus. Nemo felicius, & in homines, & in Deum, dominatur, quam qui paupertati fauet, ac studet; quippe nemo non servit illi, qui pauperi seruit. Sic Iuo Diuinae Naturae mores, & ossicia quadam accurata imitatione in se ipso depingens, primum Pictoris munus praestitit; neque alterum praetermisit, quod per stuporem prospectui, ac scenae tribuitur ; solet enim interdum Pictor figuras rerum tenui panno ruditer impressas, ac cerae splendore illuminatas per opportunam distantiam ostentare, vel multiplicatas, vel amplificatas. Id etiam praestitit Iuo, & architectantis ingenio Caritatis, & fidei e Coelo lucentis Iu mune ; hoc tamen discrimine, quod illa multiplicitas, & ampIitudo per fraudem in pictoris tela, in Iucinis vita ex vero apparet, differt enim sanctitas ab arte, quod haec illudit aliquando,illa nunquam ludit. Quis memoret quoties Iuo unicum panem

reddidit subito multiplicem Quoties aquam

7쪽

continuato undarum turbine omnia inundanis rem ostendit , more terne, diuisam Quoties ignem ardentem repente compressit Tanta fuit eius excellentia in hisce Coelestibus prodigi)s concinnandis, ut Deus ipse, si liceat mihi sic loqui, visis sit per seipsum velle illam experiri ; namque accessit ad Iuonis mensam tanquam pauper inter pauperes, statimque splendidus euasit, ac decorus . Vsque adeo morum sanctimonia Deum. pingit. An quia Sanctitatis pennicillus est Caritas i, nec Caritas repraesentat nisi Deum Vestrum erit, auditores, hanc nostri Coelestis Pictoris artem imitari; neminem enim ea dia cet ar , quam profitetur Deus .

SEARCH

MENU NAVIGATION