Ethices Christianae institutiones e purioribus sacrae theologiae fontibus Aloysio Ferrari.. 3

발행: 1834년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

19s Sarephtanae demortuo fit; pro Heliodoro Summus Sacerdos Onias la . Inter haec bona tamen discrimen est adnotandum. In hypothesi, qua ea sint necessaria, nihil impedit, quin oratio fiat absolute: sic enim Dominum exoravit Proverbiorum auctor dicens cap. 3O. V. B. mendicitatem, et dioitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria. Quod si de bonis agatur non necessariis, tum vel orandum non est, Vel galtem orandum sub conditione, cum ignoremus, num bona superflua, quae petimus, animae sint profutura.

5. De malorum petitione quid postremo sentiendum y Inter moralia et physica mala si distinctio fiat, res paucis resolVitur.

Quare dicimus 1. malum morale, aut Opem ad illud patrandum nefas esse a Deo postulare: hoc siquidem malum Divinae Sanctitati repugnat, quia malum est CulPae. Dicimus α. Divinae bonitati non detrahi, si mala physica petantur. Haec quippe absolute, ac simpliciter mala non sunt, quia tum ad bonum tum ad malum morale sunt prorsus indisserentia: quin immo si aequo auimo perserantur, maximam nobis utilitatem pariunt, cum causa sint meriti ac sem-

si Lib. 3. Regum eap. 17. V. a . ain Lib. a. Μaehahaeorum cap. 3. v. 3a. 33.

202쪽

I99piternae retributionis si . At plura servare decet, ne vitiosa sit mali physici petitio. Requiritur in primis honestus finis orantis:

petenda enim sunt mala phrsica non subratione mali, quod sane praeceptum laederet charitatis, sed quatenus bono superioris ordinis praebent occasionem lat. Requiritur etiam, ut justis ex causis haec oratio fiat: quae justae causae tum praesertim o Ceurrunt, si e. g. bona, quibus malum physicum

opponitur, spiritui sint noxia l3ὶ ; vel si ex ipso malo, quod nobis, aliisve in particulari

adprecamur, eXOriturum sit bonum commune juxta naturae legem, et Ordinem charitatis bono privato praeferendum. Requiritur postremo, ut in malis aliorum petendis cautio adhibeatur, ne forte dum optare videmur, ut frater in carne mortificatus spiritaliter vivificetur, sub specie charitatis pravus aliquis malevolentiae aut vindictae adversus eum lateat assectus.

rὶ Vide sarmonem Domini in monte Matthaei cap. 5. v. 5.

a, Sanctorum exemplo docemur, quo fine mala Physica nobis petere debeamus: hi namque corpo is cruciatus, aerumnas, Persecutiones in hoc saeculo cupiebant, poscebantquo, ut pro culpis satisfacerent, ut in virtute proficerent, ut ad naterna gaudia pervenirent. Quo fine pariter haec mala proximo sint petenda noscimus ex Ps. 8a. v. t 7. , ubi David sic Deum exo-Tat: - imple facies seorum ignominia, et qua rent nomen tuum

3 Sic aegritudinum petors licebit, alianivis temporalem ea- Iamitatem qua vehemens aliqua tentatio, ac pro Timum peccaridi poriculum avertatur.

203쪽

S. LXXII.

Oratio rite facta satisfacit, meretur, et impetrat si . Catholica haec veritas, quam dogmatici contra lii thera nos et calvinianos propugnant, ita per partes ostenditur. Propositio i. Satissa cit oratio pro poenis temporalibus, quae peccato debentur. Probatio clare patet argumento facti de ducto ex historia Manassis, quam refert lib. a. Paralipomenon cap. 3 s. Cum propter idololatriae scelus hic ductus fuisset Babylonem

capti Vus, postquam coangustatus est, Orapit Dominum Deum suum, et egit poenitentiam valde coram Deo patriam Suorum, deprecatusque est eum, et exaudioit orationem ejus, rediazitque eum Ierusalem in regnum suum.

Accedit Synodus Tridentina, magisque statutam propositionem gess. 14. can. I 3. hisce verbis confirmat: Si quis dixerit, pro peccatis quoad Poenum i mporalem minime Deo per Christi merita satisfieri. .. jejuniis, Orationi buS, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus anathema sit. In idem quoque ratio naturalis consentit. Satisfactio namque est actus, quo personae, cui offensam in t

si Satisfactionem si meritum in oratione non agnoscuntinianehthon in Ioe. eom. tit. de precatione, CaIvinus lib. 3. Instit. eap. aoi Brantius in consess. Wirtemherg. cap. d. o tiona: Huic quoquo detrahunt maxima ex parto vim impetra di, eum a sola fida justificationem, quae est praecipuus omito nis fruetus, dedueant.

204쪽

llo I

sit, se subjicit offensor. Verum hic submissionis actus fit ab homine, qui per orationem Deum sibi propitium quaerit. Oratio igitur valet ad satisfaciendum ii .

Prop. a. Homo viator per orationem rite iactam vel de congruo, Vel de condigno meretur.

Prob. Si oratio fiat ab homine viatore, haec est actus liber, bonus, supernaturalis, cui Deus mercedem pollicetur. Christus enim, precibus despectis pharisaeorum, qui, cum mali male peterent, merCedem non a Deo, sed ab hominibus recipiebant, ait in Evang. Matthaei cap. 6. v. 6. Tu autem cum Ora eris intra cubiculum tuum, et, clauso ostio, Ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in albscondito, reddet tibi. Sed quiIibet actus liber, honus, supernatu ratis, cui merces divinitus est repromissa, de congruo meretur si rite fiat a peccatore

s Institui. lib. 1. S. 54. : si vero fiat ab homine justo meretur de condigno libid. 55 .

Concurrunt ergo in oratione hominis viatoris rite facta conditiones omnes ad meritum requisitae: unde consequitur, eam sive de Congruo, sive de condigno promereri.

rὶ Non saeus dooet Angustinus in Mehirid. eap. 72. dicensi - do quotidianis autem, levthus, brevibusque peeeatis, ain. qui hus haeo vita non dueitur, quotidiana oratio fidelium satissaeit - . D. hoc priori orationis fruetu eonsuIo Bollamini disput. tom. 3. Controv. 4. gener. da Saeram. Poonit. Ith. 4. eap. 6. Diuitigod by Coos e

205쪽

ao a

Prop. 3. Oratio tum remissionem impetrat culparum, tum cetera plura bona spiritualia, vel corporea, quibus indigemus si . Pars prior probatur auctoritate Christi, qui praecipit Lucae cap. II. V. A., ut ad

coelestem Patrem clamemus: dimitte nobis peccata nostra: quod certe nos petere non juberet, si oratio veniam impetrare non POS-set. Adhuc etiam liquet haec veritas ex Parabola, quae traditur ibidem Cap. 13. V. I 3.

de publicano, qui cum funderet preces in Templo dicens: Deus propitius esto mihi Peccatori. . . . descendit justificatus in domum

suam.

Pars altera propositionis firmatur pluribus Divinarum Scripturarum locis, e quibus haec praecipua cursim indicare sussiciat. Cum populus Israel pugnaret in Raphidim, oravit Moyses, et Amalec devictus est lai . Oravit Samson captivitate Philistinorum detentus, et pristinam sortitudinem extemplo recuperavit 3 . Eliseus oravit, et duplicem

iὶ Posterior hie fruetus ad orationam pro petitione stricte sumptam attinet speciatim; illud enim tantummodo impetramus, Diod petimus. Cave interim, ne meritum cum impetratione

eonfundas. Inter utrumque fructum ut maximum discrimen adnotetur, satis est animadvertere, quod Beati oratione quid mimpetrant, sed non merentur, cum ad maritum status visto T quiratur: contra viatorum oratio saepe mereri potest, simulque non impetrarct.

206쪽

Eliae spiritum consecutus est si . Cum Iacrymis oravit lethali morbo correptus Ege chias, et nou modo valetudinem recepit. sed

insuper diebus ejus quindecim anni adjecti fuere, quos ille nec petierat lat. Sara filia Raguelis oravit, ao meruit a daemone liberari l3 . Oravit Iudith, et unius Holofernis

caede universum Assyriorum exercitum dispersit 4 . Hisce omnibus e veteri Testamento deductis adjiciantur quae tradit Evangelica historia de leprosis a Christo mundatis l5ὶ; de caecis videntibus l6l; de mortuis ad vitam restitutis i7 : quae signa noscimus ut plurimum supplicationibus impetrata i8 . Ex hactenus demonstratis lucidissime apparet vim triplicem satisfaciendi, merendi, et impetrandi ad orationem pertinere. At praeter hujusmodi effectus, quos primarios appellamus, alii quamplures veluti se-

si Lib. 4. Regum cap. R. 9. et 15. a Izaiae cap. 33. 3ὶ Tobiae eap. 3. et 8. Indith cap. 9. 23. 24. 15. 5ὶ Maroi cap. I. Lucae e P. 17. 6ὶ Matthasi eap. ar. Μarei cap. Io. Ioannia eap. 9. et) Matthaei cap. s. Marei cap. 5. D At quomodo impatrara potest oratior Num precibus datum est homini divina immutare eon,iliar IIuio dissicultati breviter ae perspicuo Toponit Angelieus a. a. Quaest. 83. art. I. dicensi Non propter hoc oramus, ut divinam dispositionem immutemus, sed ut impetremus quod Deus disposuit per orationem esse implendum - .

207쪽

2ΟΑeundarii fructus ab oratione procedunt. Ea quippe charitatem adauget, spem roborat, metum salutarem fovet, mentem illuminat, eamque ad recipienda uberiora dona supe naturalia disponit, mundi parit contemptum, spiritalem assert suavitatem, rerumque coe

lestium desiderium infundit si . S. LXXIII.

Cur autem persaepe contingit, ut fructus, quos recensuimus, ab oratione non exorian

tur Z Hujusce impedimenti ratio patet ex epistola D. Iacobi, qui cap. 4.

petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Quoniam itaque oratio est veluti me dicamentum, ex quo utilitas nulla capitur, nisi recte adhibeatur, ut inquit Chrysostomus in Ps. r. N. 4., hinc, ne in vacuum oremus, haec potissimum a nobis accurate

serventur.

x. Individua sit semper comes orationis

humilitas sal . Maximam esse in orando hu-

r) Da orationis fruetihus consulatur Bollarminua Disput. eom. 4. Controv. 3. goner. Controv. 3. Potio. lib. 1. do orationa eap. 3. , Et Suaregius operum tom. 13. de virtute Religi nis vol. a. traei. 4. I. Eap. 22. et 23. a Praeclarum exemplum humilis orationis habemus tum ita rahamo Geneseos eap. r3. v. 27. dieantε - Loquar ad D minum meum, cum sim pulvis, et cinis . tum in Daniolae p. 9. v. 18., qui Deum sie assaturi Non in iustificationi-hus nostris prosternimus preces ante faeiem tuam, sed in mi-sarationibus tuis multig - .

208쪽

militatis necessitatem luculenter ex utroque Testamento patet. Legitur enim Iudith cap. 9.

V. I 6. Domine humilium et mansuetorum

semper tubi placuit deprecatio: legitur Ps.

IOI. V. 18. Respexit Deus in Orationem humilium, et non spreoli preces eorum: item Iegitur Ecclesiastici cap. 35. V. ai. oratio humiliantis se nubes penetrassiit.... et non discedet donec Altissimus aspiciat. Christus pariter in Evangelio Matthaei cap. 6. v. 5. ait: Cum Oratis non eritis sicut hypocritae, qui amant in Synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Hanc ipsam humilis orationis necessitatem Sancti Ecclesiae Patres uno ore satentur. Ceterorum ad instar audiatur D. Bernardus ita scribens germ. de quatuor modis orandi: -: Omnino oportet, nos Orationis tempore curiam intrare coelestem; illam utique curiam, in qua ReX regum stellato sedet solio, circumdante innumerabili et ineffabili beatorum spirituum exercitu. Quanta ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a palude sua procedens, et re pens ranuncula vilis' Quam tremebundus, quam supplex, quam denique humilis, et sollicitus, et toto intentus animo Majestati gloriae, in praesentia Angelorum, in Concilio justorum, et congregatione assistere

209쪽

poterit miser homunciopse si . a. Orationi quoque debita jungatur atten

tio: nam Calde indecens est, ut quis cum Deo loquatur Ore, et aliud corde meditetur sal. Necessitatem hujusce conditionis perpendens D. Cyprianus lib. de oratione Dominica haec habet: in Segnitia est alienari, et rapi ineptis cogitationibus et prosanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loqueris. Quomodo audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias p vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sisy Hoc est majestatem ejus negligentia orationis ossendere se. Idipsum tradit D. Basilius lib. de Constitutionibus monasticis cap. I. N. 4. dicens: - Flagitandum est, non Temisse, neque mente huc, et illuc divagante; siquidem quisquis est ejusmodi, non solum non consequuturus est quod petet, imo vero Dominum magis exasperabit se l3 . Quibus positis auctoritatibus, constat, Orationem Prorsus inanem fore ac vitiosam si

si Vido Cyprianum lib. da orationa Dominica, Basilium in

Constitui. Μonast. cap. I. N. a. et 3., Augustinum germ. in Ps. 245. N. II., et Gregorium M. in expositione sexti Psalmi poenitentialis N. I. a Ita D. Bonaventura Ith. da persectione vitae cap. 5. 3ὶ Consimilia habontur apud Chrysostomum Exposit. in Ps. I4O. N. a. , et Augustinum Enarrat. in Pa. 39.

210쪽

desit attentio. Quin immo nec orationis nomen ei tribui posse ratio sic facile demon-

, strat. Oratio a DamasCeno Vocatur: ascensus mentis in Deum i S. LXVI. Sed mento in Deum non ascendit qui preci, quam profert, animum non attendit. Oratio igitur, si attenta non est, certe nec oratio est si . 3. In oratione requiritur devotio: opus est, nimirum, ut ea sit fervens, et ex intimo animi assectu proficiscatur. Ita David exorabat, cum, ut ipse testatur, de profundis ad Dominum clamaret. Quae verba sic explicat D. Chrysostomus in expositione Ps. I 29. Quid est de profundis γ Excorde profundissimo, cum magno studio, et magna animi alacritate, ex ipsis mentis penetralibus . Τales preces magnam habent potentiam, ut quae neque subvertantur , neque concutiantur, etsi eas diabolus magno impetu invadat. Quemadmodum enim arbor valida, quae in multam profunditatem terrae agit radices, ej usque sinus devincit, cuivis ventorum impetui resistit ita etiam preces, quae ab imo ascendunt, et egerunt radices tu profundo, etiam si innumerabiles venerint cogitationes,

I Do attentiona ad orationem requisita consulantur D. Thomas a. a. quaest. 83. art. 3. et in 4. distinet. 15. , D. Bonaventura de processu Religionis lib. 7. cap. 3. , et Suaregiustum Ith. a. de oratione mentali et devotione cap. IS. N. 9.tum Ith. 3. da orations vocaIi in eommuni Cap. 4. N. et 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION