In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CATHOLICO HISPANIARUM REGI

tionem sisto, consecroque, quam in Funere optimi Regis , & Parentis tui Pu 1 Lippi ad Pontificem Maximum , ad Cardinalium Collegium, caeterosque Romanae Aulae ordines habui, timerem peccare me in publica commoda , si Te in his praeser

tim auspicatissimi Regni tui primordiis vel paululum detinerem. Nihil

3쪽

enim modo tam vel grandius, vel gloriosius Europae sermonibus Celebratur , quam tuus in Populis regem dis amor , istinandisque liberalitas, & providentia . Quare cum ab amplissima , regiaque sertuna acceperis posse , & ab excellenti natura tua habueris velle humano Generi benefacere , gaude , atque utere isto tuo praeclaro, divinoque bono ;

dum Tibi interea Orbis universus &gratias agit, & plaudit.

4쪽

U o D Regum amplissimo rum interitus in hoc semctissimo , augustissimoque Religionis domicilio, Veteri more , atque instituto defieri publice soleat ,

ea , BEATIssΙΜE PATER, potissima causa est , ut illorum virtuti , Commemoratis inter Sacra beneficiis, quibus Rem Christianam juverint , auxerint, amplificarint . debita laus tribuatur , indeque omnes Ecclesiae ordines , non tam ad eorum memoriam sterili luctu , aut inani verborum praeconio prosequendam, quam ad eosdem serventius Deo, impenuusque commendan

5쪽

dos , quo non aliud grati animi testimonium vita functis utilius , excitentur . Quamobrem in his hodie honoribus PHILIPPO V. Hispaniarum Catholico Regi optimo persolvendis praetereunda mihi e sc intelligo , quae non ad singularem ejus pietatem , Religionemque pertineant ; nec tametsi ad

eum exornandum certatim civiles, bellicaeque virtutes , atque omnia omnium generum ornamenta

confluxerint, illis abripi patiar orationem meam :Nec certe Committam , ut, cum Ille pietatem , dum vixit , caeteris suis laudibus potiorem duxerit , & nunc fructum ejus uberrimum , & immortalem , ut sperare fas est , receptus Beatorum Sedibus capiat , alio apud nos commendetur laudationis genere , quam quo Ipse maxime velit ; cum

praesertim ntalla sit catholico Principe dignior laus, dc ab hujus sanctitate loci alienum prope videatur quidquid religiosum , aut cum religione conjunctum non sit . Celebrent itaque alii , per me licet , ac magnopere praedicent PHILIPPI V. res fortiter, ac praeclare gestas ; Ejusque , sive in genrendis , sive in conficiendis bellis sortitudinem , in adeundis periculis alacritatem , in negotiis administrandis solertiam , in florentissima demum

fortuna potentiam , opes , auctoritatem , Consilii vim , animi magnitudinem admirentur . Satis metanti Viri memoriar, satis dolori Tuo, satis expectationi , BENEDICTE Pontifex Maxime , facturum existimo , si pium , si religiosum fuisse ostendero usque adeo , ut pares in hac laude habuerit

etiam

6쪽

etiam ex privatis hominibus admodum paucos. &cum religiosissimis quibusque Regibus comparandus videatur . Atque ut materiam rerum dicendarum amisplissimam ordinate peragam , & certis quasi teris

minis circumscribam , duo maxime sunt , quantum ego arbitror , unde PHILIPPI pietatem aestimare certo possimus : alterum , quod ad Hispaniae Regnum . non incertis , timidisque hominum

consiliis , sed praecipua quadam Divini Numinis

Providentia traductus fuerit: alterum , quod divinae electioni in Regno administrando ita responde rit , ut re ipsa Rex a Deo electus , & ad Hispaniae felicitatem constitutus videri merito posset . Quae duo si non magnifice magis . quam Vere a me dicta videbuntur . promptissimum unicuique erit constituere , quam eximia Ille pietate ab ipsa adolescentia , ac deinde in reliqua vita fuisse putandus sit, qui dominationem amplissimam , & qua nulla fortasse major in terris . Pietate Promeruerit , Pietate gesserit. Et vero si humanae dumtaxat rationes subdum

cerentur , si expenderetur unice Conditio rerum , ut tunc erant , aC temporum : Cui veniret unquam in mentem opinari , Andegavensem Principem in Gallia natum , atque apud Ludovicum AVum , cui diuturna . ac gravissima bella hactenus cum Hispanis fuerant , educatum , in tanta Gentis utriusque aemulatione , ac tam aperto disesidio , ad Hispaniarum Regnum aliquando evasu-A 4 rum

7쪽

rum 3 Fuerit Ille quidem ex ea styrpe progenitus. cujus tanta extitit semper non modo Vis , atque potentia, sed bello etiam , aC pace virtus , ut qui ex ea nascuntur , Regnis vel regundis , vel acinquirendis ipsa natura sermati quodammodo videantur : Fuerit secundo Carolo assinitate, & sanguine conjunctissimus : Fuerit praeter haec institutus egregie sub insigni Praeceptore Meldensium Antistute , atque Omnibus regnandi artibus mirum in modum instructus : Fuerint tandem in Illo omnes Rege dignae virtutes BoRAONIA Genti maxime familiares : Quid haec ad Regni spem , quam ad-Versa quaedam rerum omnium conspiratio penitus praecidebat Θ Nam & Carolus , tametsi affecta valetudine , florebat aetate adhuc ἱ & novis Contractis nuptiis Familiam ab interitu servaturus videbatur ; & nihilominus mTili utens matrimonio , haeredem Regni ex Brioariis acciverat. Gravia sane haec , & quae humanis rationibus expediri haudquaquam possent. Itaque si paulo post Regius Haeres in ipsis incunabulis praematuro funere eXtinguitur; si post: longam , & inquietam deliberationem Carolus novum sibi Successorem adsciscit hunc ipsum , de quo loquimur , Andegavensem Principem: Si demum ipse, supremis tabulis vix Consectis , sine liberis moritur : cuinam id omne tribuendum , nisi praepotenti Numinis Voluntati, quae cum in humanis rebus omnibus dominatur , tum vero in hoc tam dissicili , impeditoque negotio visa est optimi Principis insignem pietatem remu

nerari , Diuitiaco by Cooste

8쪽

nerari , & Religiosissimae Nationis felicitati eon-isulere voluisse pLeviora haec tamen , si cum iis , quae Caroli.

Secundi mortem consecuta sunt , Comparentur oScis profecto , BEATIssΙΜE PATER . quam Prope

factum sit , ut PHILIPPUS jam Hispaniae Rex

salutatus , & ad cernendam Regni haereditatem profectus , vi inde & armis deturbaretur . Scis quot simul Gentes armorum inter se cietatem coierint adversus Eum , quantamque belli molem prope imparato intulerint . Nec vero est cur illius temporis clades , direptiones, incendia , quantoque mortalium sanguine, & quam varia, ancipitique fortuna pugnatum diu sit , denuo in memoriam revocemus . Unum dico , si obstinassent animi bellum trahere donec lis serro decernere tur , nescire me quousque progressurum est et se-rale bellum , quamque in partem fortuna belli esset ad extremum inclinatura ; Attritis enim s perioribus praeliis Hispaniae Viribus , Amicorum opibus ex magna parte distractis , potentissimo exercitu cum insestis signis jam intra Regni fines recepto , scissis in contraria studia Populis, nondum satis firmata Imperii vi ; Quis certo consequi possit , quem tandem exitum esset ea contentio habitura 3 In hanc scilicet tam periculosam,& ancipitem aleam adduci rerum summam oporutuit, ut appareret , solo Dei nutu compressam illam procellam , ac dissipatam suisse . Nunquam enim aut uberius, aut clarius , quod scite admin, ' A s nuit

9쪽

nuit Grysosthomus, Dei potestas summa, quam in

summa rerum aesperatione se explicat: Ut tibi νυι- tura sacultas dees, ibi potentia tanditoris suleat. Et Vero , Cum maxime omnia ad perniciem inclinare videbantur , uno ex illis nec opinatis eventibus , quos imperitum Vulgus fortunae jocos , nos certR Divini Numinis consilia rectius appellamus . bellum illud teterrimum , ac sempiternum momento resedit : quodque magis mirere . rebus omnibus inter partes ex aequo & bono compositis , utrinque ab armis discessum est . Sublato quippe in ipso robore aetatis Iosepho Caesare , Carolus frater in Germaniam ad Imperium evocatur , pax coalescit. Hispaniarum Regnum PHILIPPO relinquitur pacatissime possidendum . O magnam vim Numenve summi Rectoris, & Domini, per quem Reges regnant . Principes dominantur l Quis in

hac tot eventuum tam mira , tam secunda , Pp- Portunaque consensione, certi stimum divinae volum talis argumentum non videat pQua jam pietate suisse putandum est eum Adolescentem , quem vix decem , & ocho annos nam tum Deus Optimus Maximus tam apertis indiciis ad regnandum elegerit , totque disjectis moris , tot dissieultatibus superatis , in Regni tam opulenti possessionem immiserit 3 Scio equidem fuisse olim in Hebraeo populo Viros divinitus ad regnandum elector , quorum deinde vita vitiis inquinatis, sima, Reique publieae exitialis inventa sit. Verum D unus aliquis reperiri possit , qui quo temporς

10쪽

eleetiis est , non supra reliquos pietatis Iaude emicirruerit , nescio: Et Certe Saulem ipsum legimus i. cum sacro inunctus oleo, Ac regia dignitate insignitus est , non modo probum , & innocentem filisse, sed ea etiam morum , & vitae integritate evi non esset vir de fliis IsraeI meIior illo Adeo in oculis filmmi Numinis sola Pietas in pretio est ,

eaque una , ut ait Apostolus, ad omnia utilis i

venitur.

Age vero . Qualem se deinceps PHILIPPUS

in Regno administrando praestiterit, atque utrum tam praeclaris initiis reliqua consenserint , videamus . Principio id unum agere , id sedulo , ac diligenter conari, ut in tanta rerum omnium jactatione, aC tumultu , publicae incolumitati prospiceret ; Populos in fide contineret ; . rebellantes &factiosos partim metu Compesceret , Partim benignitate emolliret ; belli calamitates reficeret a tranquillitatem toto late Regno restitueret ; Rem denique publicam miserandum in modum afflictam. prostratamque, denuo in splendorem, ac dignitatem pristinam excitaret . Quas porro non adhibuit curas , cui pepercit aut labori, aut industriae. ut haec omnia quam celeriter, feliciterque conficeret Conseribendi erant maximi . ac potentissimi Exercitus p Conscripsit. Arces operibus muniendae 3 Munivit. Comparandae Classes , instruem dae acies , gerenda bella p Comparavit, instruxit.

gessit. Atque haee animi tam incredibili firmitate , ' - Α.6 ut

a Reg. lib. I. cap. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION