Mors, et vita in manu linguae, sive de S. Spiritus adventu. Oratio habita in sacello pontificio ad sanctissimum D.N. Innocentium 12. pont. max. ab Innico de Guevara sem. Rom. convict

발행: 1699년

분량: 7페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

INNOCENTIO XII.

IN NIC Us DE GUEvARA Helicitatem.

Aini spiritus Linguam iaci sae Capiti, ac proinde Tibi ,

BEATISSIME PATER , Deus hodierna luce committit.

edoctus Mortem, ac vitam esse in manu linguae, sic arbitratus sum id ab eo dictum, ut argumentumatque dedicationem Orationis m, hi praescriberet. Neque enim alia videri potes Lingua mortis, ac Uitae, quam quae hodie d pluit e Caelo s nec alius es certe Ponti ex , qui geminam Ous e cacitatem referat melius, quam INNocENTi XII. Fiet enim quam bmὰm ut dispertitae in omnes Terras Nationes, ac Linguae ad vii secularis celebritatem , intinum is luti Populum guam coalescant tam tum erit eorum hae qui a Te venierat, Te illum esse Pontificem , cujus manus Linguae

A a collim in

3쪽

coniuncta mortem, ac Vitam effundit. Via antiquae Orbis cineres Tuae Uberalitatis imperio nomis aedificationibus animatos s Pamperum egestatem spiritu oris Tui de medio su latam, o eandem esinu Charitatis Tuae r natam , ut pauperes Tibi loco esint Almotum malos mores sanctionibus Tuis deletos , ae primorum temporum Virtutem Tuis exemplis resitutam s Hoc denique saeculum Tua tum manu, tum Lingua, in ipsi sanctio is Portae limine , cu vis omnibus Lectis, uiis exstinctum , Alterum vero proxime e siendum , per easdem auspicatis imas Ualias intromissum, ut Religioni, O Paci Terrarum Orbis Disere incipiat. Fruere itaque his Tuis tot , tantis ue bonis, o patere ut supplex ego Tuos tus ad pedes vocibus Gentium Omniam hac oratione praeludam, quam ideo Tibi ossero, Tuoque nomine inscribo , tit Hominum etiam Linguis in Tuarum latatim susi agatione Di vini spiritus lingua respondeat.

4쪽

ORATIO,

UID esse dixerim, BEATISsIME PATER , quod abjectis placidae Majestatis insignibus , Divinus hodi Spiritus speciem terroris induerit pMitis antea Colum e candorem in Symbolum pacis adscivit ; nunc ardentem ex ignolinguam in gladium belli depromit. Assequor, ut puto, Mysterium. Idem omnino Spiritus Imaginem sui duplicat, nec abest a Columba, qui migrat in linguam. Quin, ut augeat prodigia, decrescit in flammulam, sed

loquacem; atque unus cum sit, geminat vi tutem Igne, ac Voce: Ille mortem, haec vitam tribuit. Utrunque beneficium e Etenim,uic etiam linguae convenit, quod Sapiens ait:

uora, ct Vita in manu linguae. Ferebatur olim Spiritus Domini super aquas, id similitudinem volucris, ut prima rerum emina foveret ad Vitam . Sepulto postea, on solum orbe, sed etiam Naufragio Terra-am, revolans ex Arca super Aquas Spiritum

vitae

5쪽

vitae in pennis Columbae reduxit. Mortuu in quodammodo Mundum bis animavit: semel cum nondum is vivere caeperat, iterum cum pressus fluctibus vivere deuerat. Hodierna vero luce ad similitudinem linguae flammis in- navigat, ut vivum impietati Mundum vitali morte Consumat. Ignis enim comtimens est: dc mortuum Operibus Fidei vitae operanti salutem restituat , lingua enim est ut impios vocet ad vitam; Quare, si prima in homine moritur,& novissima nascitur lingua, veterem haec mori hominem, novumque nasci depraedicat.

Et videor mihi quidem videre hunc Gentium omnium Orbem suis immorientem Cineribus . Ubi enim tot impia superstitionis templa Ubi tot Idolorum delubra Ubi tot conlectata in Ablum scelerum altaria 3 Ubi denique vetus illa dc hominum, & Vitiorum Respublica 3 Requiritur jam Terrarum Orbis in Orbe Terrarum, nec satis apparet Cinis, ne dum Cadaver pristinae improbitatis. Quod olim in hac Urbe Senonum flammis exarsit incendium, antiquam illud Romuli

paupertatem absumpsit, ac novis opibus pra tulit facem. Hodiernum vero flammeis linguis delapsum o Coelo, quid aliud agit nisi ut clestinata Catholicae Religionis Domicilio, Deique Templo mortalium Universitas, sic

6쪽

ardeat, ut expiata videatur illustrior, sic moeriatur , ut Corpore peccati destructo in gratiam vitae reviviscat. An non Augustam Sionis Curiam eorum, qui ambulent in vitae novitate Matrem aspicia mus 3 In ea renascitur afflato ex Deo Spiritu exanimis adhuc Fides Apostolorum. Dcebat vita functus Sunamitidis Puer,at Eliseus Coa ctatus in Puerum calorem , ac Spiritum Vitaroris halitu eidem inspiravit. Calefacta es caro i, Rer, pueri ; oscitavitpuersepties, aperuitque oculo. O Diem hunc redivivo Terrarum Orbi faustissimum I Coarctatur Dei Spiritus in linguam, ut immensitatem suam humani Co dis angustiis accommodet: descendit, dc incubat Capiti Apostolorum, ut exanguem, ac rudem Ecclesiae faetum calore animet, ac Spiritu vitae. Et sane quantus fuit is calor, a quo nemo se absconditi Quanta novae sobolis vox cuius sonus in omnem Terram exiviti Septies etiam oscitavit Ecclesia, ut septem attraheret

Dona ab eo Spiritu profecta: Oculos aperuit, ut cognito Dei Filio vitae Caelestis haereditatem adiret e Ita denique vixit, ut per illatas sibi a Regum Tirannide mortes mori dedisceret , ac viveret melius, cum esset multitud nis credentium Cor unum, O Anima

7쪽

Ex huius igitur linguae manu Mortem, ac Vitam nos etiam libentes accipimus. Foelices profecto qui sic na oriuntur,ut Deo se tamquam ex mortuis viventes exhibeant. Foelices qui sievivunt, ut fructum habeant in sancti alionem, sem vero vitam aeteream. Quod si almirabili nexu manum, & linguam irrotatus h Coelo Spiritus hodie conjunxit; eam denique veram esse fidei vitam intelligamus, quae pietatis opera cum voce Religionis conjungat.

LAUS DEO.

SEARCH

MENU NAVIGATION