Wilh. Ten Rhyne...Meditationes. In magni Hippocratis textum XXIV. De veteri medicina. Quibus traduntur brevis pneumatologia, succincta phutologia, intercalaris chymologia &c.. Cum additamento & variis hinc inde laciniis de salium &c. figuris

발행: 1672년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 화학

181쪽

ristoteli. Sed a priori ; Dulcedo famguini conciliatur ex motu, qui ab intima particularum pugna, naturae amica , dependet, quique spiritus Gnimales fabricat, & qui ue duplex est,& totius massae, earumque partium intestinus. Punctum enim, quod amotu saliens vocatur, gallinae inc batu solum, sese exserit & undiqu, que vibrando ulteriorem extensi nem annititur, viresque & copiam motu acquirens, ac sibi ipsi vehicula fabricans. Sed nostrum non erit aliorum delibuta statumina propina re ; Demus probabile, per motum aculeata deteri & hebetescere, ut sua subtilitate per subtilissimas carnium &C. Cavernulas perterebrando nutritionem adimpleant , qui alias per quietem dentati aculei casdem depascuntur. Acin ipsis vegetabilibus quo intimius unitum est aquae sal, dummodo non sit angusta domi res,

182쪽

161 luxuriantes ramos extendit,ubi quod per se acuatum est, &aqua diluitur& motu destricatur, ut ita per i nuissimos fibrillarum ductus rectificatum , hinc laevigatum, proge

minationem promoveat. Similia.

s. Vini spiritum quaelibet Dulcificare contendit Helmontius , licet in seipso Dulcis non sit, aquas tamen temperatas & spiritus Dulces ex corrosivis conficit ; Ubi quae secreta sunt miscet, quae per se existentia temperat, quae acria Dulcificat: Sicuti tornatores aspera ligni ramenta variis cuneorum gyris laevigant; hoc tamen pacto, quo allia Iam1natim convoluta & aequaliter complicata decorticas, chm ' idem per omnia figurae schema reservas, etiamsi ad mollissimam pulpam deveneris, quae laetiti resistet minus, ut Dulcificata gustui. Sed duos in uno tornatoreS contueare s crystalli martis dec.

183쪽

Dulces parantur , si laminae ferrea spiritum corrodentem infundas cum

tripla quadruplave spiritus vini dosi

exponasque solaribus radiis , ut liquor omnis evaporet & crystallos laminae lateribus adhaerentes rec- pias Dulces ; Eodem modo cerusa &c. ex plumbo, viride aeris &c. ex cupro, sed non Dulcia, parantur. Alia. 46. Queis naturae instinctus leges formaverat, hi a Solem, ut omni ui sublunarium authorem & conserv torem, venerabantur Hic enim singula si producit , quia commiscet;

conservat, quia conversat ;-ς conservaturque a tenui aere tenuis Solis ignis ; Dulcificatque, quia conco quit. Verbo; 1 subtili aere dependet motus, a motu mixtio, a mixtione temperies, a temperie Dulcificatio: Sic uvae succi cruditate austerae vel acidae in Sole Dulcesiunt; Hinc

184쪽

π Hinc a Bacchus colles amat quod a Solares radii suo motu aculeatorum i spicula defricet, hoc est, immaturali Dulcificet, spissa si subtiliet, & vo- a latile Sal aquae adfiniat, evehatque. Plurima suppeditat analoga focalisi ignis ; Cum vites furnis aut caminis propinquiores uvas procudant citius

maturas ; ac mala austera coctione

vel assatione Dulciora fiant. Verum uvae Solis igne Dulce & torcu- lari pressae vinum depromunt, cui Passi nomen Graecorum indidit ξοκὴ; quod tanta 1 Sole subtilitate pollet , ut in nobis d impetum fa-

cienteS partes reficiat & urinam

cieat. Et ut 1 Solari ad Vitalem ignem fiat digressio; Non solum in Iudaici templi corde exardet in

185쪽

Etiamsi cor nobilius censeat Aristo, teles , quam ut stabulum sit recrementi fellei ; visum tamen fuith Asclepiadi bilis balsamum , vitalium functionum dominum & acuimrum morborum p. n. causam in co

de locare. Bilis enim ς universalis in sanguine motus author primarius & particulari agitationi subjacet: Dum subacidae lymphae obvia vit, lem excitat effervescentiam, dum inter se particulis, diversa figurarum acie instructis, dimicant, ut innatum calidum jugiter toto in corpore ioveatur. Verum illa ταραχὴ medium commixtionis & Dulcificationis est, qua omnia mitia, quia ex motu sibi, lia, evadunt , ut in ipsos animales spiritus eleventur; Haec enim inter hos & vitales intercedit differentia; quod vitales sanguini, cui in temperiem cedunt, includantur, qui animales

186쪽

i males potentialiter includit ; Cimis hi actu a sanguine separati sint, ani i malium functionum authores & quai tenus humoribus sese immiscent, uti Dulcificent, vitalium. Jam indicasse

sussiciat, omnis generis ignes per modum effervescentiae excitari ; sive vitale ἡj-καυμα nativo calido fo- Veatur ; sive humores in fervorem

proni confluant ; sive secreti olei partes in se in sirgant , in quibus summa activitatis sphaera est, ut to- tam sanguinis massam non modo ra- refaciant, verum etiam, ni humidum radicate impediret, incendium mi- narentur. Per Dulcium extensionem conversio in spiritus mechanicE poscset deduci. Sed si gustu rerum vires distinguere cupis , intensissimae

sibtilitatis proprium simmam esse Dulcedinem deprehendes in spiritu

vini &c. qui quo rectificatior, dum modo nimiis flammis non adustus, eo majori

a g. 7. Adeo ut fervere O effero sore mihi νηὸeadem sint.

187쪽

I66 majori Dulcedine palato abblandi.

tur, & odoratui fragrantia placet, Tum etiam tanta inter hunc & an, males spiritus videtur communio, ut hos languentes ille refocillet ; Quia quanto subtiliora sunt corpora, tanto extensioni aptiora sunt; Cum eorum minutissimae particulae facillim a se invicem recedant, &, quae movenda sunt, vegetiori & diuturniam motu incitent : Nihil enim viventium corporibus movendis convenientius comminisci possum quam animales spiritus : In subtilibus et nim motibus Ρneumatica praestat Hydraulica arte. Spirituum diverticula. 4 . Si ingentem spirituum turbinem una sub testudine contueri velis , Lienem perpende, & inibi ex

spirituum copia velociam, CX utraque sanguinis commixtionem, Dulbcificationem, & ut noster, sanguinis plusquam perfectionem intelliges: Lien enim sanguinis te-

188쪽

nuis & calidi, qui in arteriis contine- tur, officina & principium radicatio nis arteriarum & substramen seu to-

mentum radicum eorundem vasorum

iam dudum dictus est a q Carolo Pisone, qui in noverco Hippocraticae Philosephiae aevo inventorum sterilitatem ingenii fertilitate, ad Novaturientium forsan invidiam , corrigebat. Ideone Lienare parenchyma tot vaserum sanguinem referentium propaginibus non instruitur p venis seperficiariis, nervis plurimis, reti fibrose per flexuosa & intorta vaserum itinera sese varie decussante infarctum. Vides praefatum Autho- rem eo an audaciae an sebtilitatis pdevolvi , ut Lienem arteriarum principium constituat , eodem jure arteriis fibras ex Liene conciliare liceret ei, qui Lienem sanguinis subtilis attoni, Cor ejusdem distributioni praeficit: Sed ne aliorum praeca talis sententiis mentem saburremus,

189쪽

Iance trutinemus, magis tuti, si nostram non temere propinemuS opinionem. Dum interim varia mentem subiret meditatio, num Lienem Melancholici sanguinis sedem verὶ statuissent Veteres , occurrit mihi decennis puer , qui ingentem indurati Lienis molem in sinistro hypochondrio , 1 nothis quippe costis ad umbilicum usque protensam , gestabat, caetera sanus, & vultu & animo hilaris: Tum in bovino non verb inhumano Liene nerveas fibrillas cum arteriarum canaliculis aequali conj gio procedere reperi : Ιdeone i scive subsultat vitulus p Ast vacca languet, furit E contra taurus. Diff- cultatem soluturus dicat quis ex praecedentibus, Dulcem miscella sanguinem in isto pinguedini, in ilia lacti , in hoc viribus exercendis impendere vires. Et sive sanguiferorum vasorum filamenta sint, sive nervorum fibrosus ille latex ; tum sive in Liene

190쪽

Llene spieitus 1 sanguine subtili per

fibras transitu secedant, sive 1 cerc. bro per easdem ad Lienem divellat tur quas cavas ' Glisionius&ocu-

latior - Malphigii inspectio validas nullamque cavitatem habentes indicat hactenus stat sententia, nec cum e Italo facit, qui ex fibrarum validia tate concludit , fibras in oppositav Lienis partes decussatim desinere tantum , ut laxam ejus substantiam fulciant: Nec enim ad sensum pat las spiritus requirunt viaS; quand quidem & in vegetabilibus , quod succi larva per plantarum fibras vOlutatur , alimento aperta non patet semita vel in trunco , minus in radi

ce , minus in foliis in quibus fibrillas non cavitates earum intueare minus adhuc in floribus seminibus-ve. In Liene haec non destruit Spi-

gestus , dum dictas fibras in osseast cartilagines degeneratas Observ H viis

SEARCH

MENU NAVIGATION