Wilh. Ten Rhyne...Meditationes. In magni Hippocratis textum XXIV. De veteri medicina. Quibus traduntur brevis pneumatologia, succincta phutologia, intercalaris chymologia &c.. Cum additamento & variis hinc inde laciniis de salium &c. figuris

발행: 1672년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 화학

351쪽

G. 3 au Iut1ores terrae cavernas pervagantur, non ita minutim uniuntur , majorem

in minimis accessiim , majoremque in toto particularum secessum passa, unde illis penetratio intimior, laesio vehementior, minor activitatis sphaera , ast pro summa expansione intensor in minimis concentratio ; hinc sulphuris flamma spiritum eructat quo se ipsam suffocat, ponderoso rem, spiritum metalla arrodentem, manifestiori acido nares vellicantem : Quod hic acidus concentratione fixationeve, in id nititur alca- llinus carbo; dilatatione ; sic quae brevibus spatiis nectebantur , majoribus in conflictu resultant intervallis ; quippe levis carbo leveS , non leviter cum ponderosioribus acidis pugnantes, in pyroboli pulveris in censione spargit particulas. Nihil haec ad schematismos, nisi figuratorum simplicium conspicuae fiant cuspides, sic quas tu nitro vidistis sche-

Viselastica.

352쪽

ses, praecipitatione & in acido sui. phuris spiritu prodite nec enim carbo conspicuam fstitur in schesin, quia alcatinus ) si forsan ansa detur per schematismos describere pyrii

pulveris actiones. Regnum vegetabile.

1o1. Qui figurarum causam agere

studet, an universa naturae regna in earum conspirent certitudinem p e

ploret ; Ast tam faecundum opuS necdum fuimus perducendo , ubi tempus & occasio praeceps hucusque fuerint, quare id emolumenti huic dabimusicontemplationi , ut pN-prio non gaudentes fuco dubiis re censendis imprimis incumbamus, si fortE Lectores eo possemus compellere , ut his promovendis primitiis suos mihi conferant scrupulos, &quae vera reperiunt ipsi experimentorum veriloquio adjuvent. Ennostrat Bina in universo comperimus principia, Solem, & Salem, a ma

teriam.

a Hac combinata sunt.

353쪽

teriam & ' motum , - corpus & spirititum; Atque haec sibi perpetuam amicamque indixere pugnam, ut dum Sal conspicuitate agit, Sol agendo eam impediat, etiamsi non sine e sole agat sal, quod soli& acumen debet Ze subtilitatem : Verbo, mixtio per motum , 1 sole dependentem , introducta conspicuitati obest,

cum tamen conspicua esse debeant ,

cujus actiones describendae per sch mala; Porro salium per scheses conspicuitati nocet nimia aquae, genui ni eorum menstrui, perfusio, qua in tenuiores deraduntur salia lamellas , quae pororum in vegetabilibus angustia redduntur subtiliora : Et cum per incinerationem , tum elixiviationem, vel expressi succi evaporationem, tum marcae calcinationem

proliciuntur ex vegetabilibus salia essentialia , nullum fere ob dicta impedimenta conspicuum est sche

354쪽

ma, quod pland deperdunt, ubi f-Xiores sales vehementiori flammischesum authorem amittunt, ut cla vellati cineres &c qui indigesto magis sonte promanantes rudi ori in- farciuntur sale. Sive etiam a pri0ri in germinatione salium effervescentiam, mixtionis medium, conspicuitatis adversarium ; sive vim elasticam culpes, in qua quae 3 denso conciliatu uniebantur , exiguis intervallis connexa resultant, dum turmatim certantia salia pugnas γdunt, nec . dant pausam discidiis, quibus crebro exercita conciliis postmodima coercentur; Quod enim de corpusculis in cubiculo, solaribus radiis illustrato , subsultantibus Lucretius, idem de minutissimis sa- .lium in vegetabilibus particulis assim ines , quando sic: nitidas fruges &arbusta laeta sursum vorsus gigni &augmina sumere cernis ; Jam cum nulla res corporea sua vi sursum fe

raturia S. Lucrat. l a. de mal ra rerum.

355쪽

ratur, impulsore opus est , alat quam vertex adeatur , quem quando per varias fibrillarum torturas compulerunt arctissime unita faces sunt in olea, quae in aromatibus natali sole calentius nacta solum minima salium exserunt spicula, ac sensu adustioni analogo linguam titillant ; ast quoniam aequali, sicuti em- pyreuma inaequali, igne adusta sunt, fragrantiam pro foetore spirant: Si in rerum viribus per figurata salia dignoscendis odoratui quam gustui

aeque liceret esse beato, etiam naribus eaedem quod non impossibile, quamvis dissicilius, censeo ) mechanice describerentur. Antequam

gustus salium scheses infallibilius dis

cernat, visui subjectae esse debent , quae vero odori subjeme, mixtae sunt intimius, defricatae minutiuS, hinc exhalantes 'facilius; quo fit ut in odoriferis, ob fibrarum & in fibris pororum summam coarctatio nem , aquae luculentiori praecludatur

356쪽

tur aditus, quae h irruat abundantior, patulas magis sibi facit vias, ac salia dissolvendo plantarum vires debilitat; Veluti in laxarum, fung0sarum , spongiosarumve plantarum analysi datur experiri; Uti enim vis unita sortior nam ex quibusdam plantis multum transit olei, multum volatilis salis, etiam sub forma' sicca)ita in aliis virtus dissoluta magis enervis est; resolvas quippe quasdam quae aquam multam, rorem efficacia vix praevalentem, promunt.

Haec capies , si diversa' plantarum intuearis folia, quorum haec glabra, illa hirsuta , alia lanuginosa , alia

denique pungentibus dotata cuspidibus , sicuti hi instruuntur uncis, ut in urtica clarius in asperugine &c

videre est: Sic quoque salia in quibusdam vegetabilibus & copia, &robore antecellunt, E contri in aliis: Haec denud ut a priori cognoscas,

eruca

a Familiariia in animalium νartistia ae molatili Luminerali . biso Verine qui dicitur voti

357쪽

rucarum is caeterorumque vermium artificia imitare , tum videbis hos extimam foliorum membranulam

exedere , nonnunquam utramque;

dc tum h minimae in hisce distingui queunt fibrillae, silium aqua dilutorum vectores; quae quo plures ac subtiliores sint, eo volatiliora ac co- piosiora minusque conspicua salia obtinent, &ςontr1. Mixtio itaque intimior ac per aquam nimia dilutio Hippocraticae δυναμί-, hinc figuratae conspicuitatis , hostes sunt.

Qui has incertitudinis nebulas di- spellere satagit , ne cum Praeci rig. Fracasiato ι ing minet ; qui vegetabilium virtuti- bus per figuras delineandis opipa- rum inventum credit , si calcinato- rum e plantis salium schemata mucros copio discernat s Vereor ne i schea Duor nor ibi curiosi , alias evidendae carni Oeristinantes, formitas marii generis , mille Fides, etiam majora animal cula, mures cte. b cis qua attredant natomici tenuistimas vasorum extremitates palam Ihectare avent ei. c. Archimedis statum.

358쪽

scheses istae in mente potius quamistre haereant; quoniam alcalia notabilibus carent figuris ; quare si acidos iis admiscueris spiritus , non sua sed spirituum prodent schemata : In horum salibus multa tamen est diversitas ratione copiae & fixitatis, quae etenim volatilia cito avolant , quae fixa urgentiori flamma adigi debent, antequam silia ex iis emergant, &tum illa schematum authorem amiserunt, sicque mera alcalia sunt; Invenias nihilominus aliqua vegetabilium essentialia salia, quae quaed in

schesium rudera repraesentant. Veruntamen ne in inventionis portu patiamur naufragium , tentemus vegetabilium totalem anatomen, sic e0rundem constitutiva primordia in

passiva sphlegma & caput mortuum ) partiemur , 'quorum repetitione taedium crearemus Lectori.

Unicum enim h sal est quod viribus

mani a Trapice, se 93. b refertur spiritus.

359쪽

manifestum est , acidum unicum

quod spiculis conspicuum , gustu vi suque juxtae scheses si cum copia robur obtineat) dignoscibile: Nec

enim oleum linguam assicit , nisi salinae in eo obriguerint particulae; Cum hoc ex illis oriatur ; nam gummata quo plus olei, eo minus salis , & e contra, hallent: Tum sin essicaciora aromata in ore madescant, discernes confestim salium in iis laten tium vires , cum salinae rudiculae , saliva solutae, lubricis oleorum hamusculis sese extricant , quae minusculae odoratus potius quam gustus objectum sitiat. Ast hic ad ignotum specificae virtutis confugiendum asylum , donec & in his

minima schemata reddantur conspicua ; Tum tales esse in minimis, quales eas in majoribus cernimus esse scheses, concludemus ; QUO-niam si in Septaliano furno aroma

aliquod destilletur, spiritum primo

360쪽

eractabit acidulum , cui eorum Olca &c. ut hic sali, energiam debent ; Huic itaque ad genuinum schema redigendo insudandum sedulo, quod in uno quam alio facilius perficietur; Si quidem quae sale tu gent , facilemque spirituum secessum sivique patiuntur accessum, schemate magis conspicuo donantur ; Sic succus ex saccharinis ardentiori sole pro lectus arundinibus vel destillatus, si vel suo vel alieno alcati affundatura acidulus, sistet illam , quam depurati sacchari crystalli schesii quadrangulam nulla cuspide eminentem, sed tabulatim& oblique jacentem ; Hinc manifesta videtur mathematica ratio; Cur blando dulcoris sensit linguam titillet saccharum , non limatis spiculis pyramidibusve tam altum p netrans , verum quadrangulis lamellis vel uno lamellarum angulo, linguae poris sese insinuans : Sed hic levis

a cum ρι ι existit.

SEARCH

MENU NAVIGATION