Wilh. Ten Rhyne...Meditationes. In magni Hippocratis textum XXIV. De veteri medicina. Quibus traduntur brevis pneumatologia, succincta phutologia, intercalaris chymologia &c.. Cum additamento & variis hinc inde laciniis de salium &c. figuris

발행: 1672년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 화학

391쪽

tate noxia ; quos virosos halitus per- sentiscunt operarii dum pulveratum fumigant stybium, inde verti ginosi , pneumonici, animumque liquentes ;quod fumans toxicum per ignem facilius ad ditione aliorum) in auras abit. Nil itaque mirum hoS venenatos antimonii aculeos, mercurialibus spiculis in ejus butyro fortificatos, lem solvere; qui benigniora suppeditat medicamina , utpote rectis i-catiore sulphure impraegnatus; CaetCrorum vero metallorum sulphur magis indigestum est atque rudioribus hamis congestum, ut eorum particulae tam arcte sibi non incumbant hinc minus ponderent: E contra solare sulphur elaboratius est,ut in ejus detonatione majorem , quin fere incredibilem , activitatis sphaeram occupet , cum adeo subtilibus particulis constet, expansioni aptioribus, qu)m vel mars vel tartarum &c. si v metalla sive mineralia fulminantia,

quorum deflagratio 1 spiritu vini vel

392쪽

37Oulto oleoso dependet primarib, cum haec ex salibus vel vitriolis, aurum ex sulphure constituatur. Ast nihil emolumenti nostro scopo hic contulerit discurs*s, ni auri sit phur in conspicua spicula secretum 1it, alias de solis per schemata actione, quamdiu mixtus fuerit, nihil concludi poterit: Neque enim in schematismis sussicit ex coniectis verum derivare ; Quippe quid m aurum ex rotundis constari atomis suspicantur, quia secilius quam reliqua liquescit metalla, licet densius sit; Verum omnia siilphura aurum namque sulphurcum indicare mihi videtur & genesis analysisque ) in quae

ignis unice agit, quam talia, quorum proprium menstruum est aqua, citius per ignem colli tu ri in propatulo est; tum & i sa selis deo stas & ex hac ponderositas globularem non videtur inferre schesia; quoniam ponderosa uncis & hamis quibus sulphura ac olea constare maxime

393쪽

probabile puto si supponantur constitui, eorum densata compactio facilius intelligetur : Sicuti enim oleum praesertim anisi ob ramosas particulas se mutuo implicantes levissime congelari videmus; sic solis fultaphur hamusculis suis quam firmissimo coalitu obdurari vero simile est.

Non tamen absonum ex praecedaneis

posuisse existimo, si sulphura ex rigi dis & flexibilibus particulis com PO- ni statuantur; Veluti Des Cartes de particulis marini salis aqua obvolutis comminiscitur, quarum si flexibiles in sulphuribus per ignem secedant in se ipsis existentes prosiliunt co spicuae rudiculae, in minerati sulphure quam in solari, flexibilium strue praeprimis coalito , manifestiores: Et haec sulphurum in salia , flexibilium in rigida, conversio est, schematis num illustrans Vult graduationis in metallis lex ;Lunam non adeo elaboratis, ut de

os sole

a in leor, cap. 3. s. 9

394쪽

sole modo assirmatum , particulis constare; atque indicavit citata per menstrua solutio, in quibus complanatarum tricuspidum salis anam0niaci qui aquae regalis partem constituit) vel diffractorum ex quadrangulis granis ' bacillorum salis communis locum supplent inaequales nitri pyramides, sive sola, sive viriolico alumino ve spiritu mixtae; Nam quod nitri spiritus, qui cum antimonii butyro efferbuerat, solem lsolvat, hoc ab antimoniali sulphure, lanalogiam cum auro habente, dependere opinatus sum : Cur itaque & Luna minerali calcinatur sulphure λSi ctenim argenteae monetae pulveratum inspergas sulphur , tum illa

ι flammis incumbens, servato aut parumper obscurato nummi charactere, lunarem dabit bracteolam e idem moneta iusignitam : Hinc forte

395쪽

Clotaus argentum cum sulphure calcinavit , ut lunarem tincturam obtineret. Latet in sc upulo responsum ; quoniam minerale sulphur a- cidissimum eructat spiritum , metal- lis corrodendis idoneum. Posterior haec sicca dicitur calcinatio, quae cum humida Calcinatione atque fu- sione in hoc tertio convenit, quod singulae acidis perficiantur; Atta- men acidae combustorum particular in fusione quam calcinatione, tum humida tum sicca , non ita acutae sunt, corrosioni ineptae nisi diuturno igne deterantur, ut serrea ad fo- cum instrumenta rubiginosa sui at- tenuatione probant & per minima solvendis se insinuantes , ut a par- tium in metallis disgregationem non h luxationem, nedum plenarium secessum, praestent. Sive igitur fun- dantur, sive calcinentur , sive dissol- vantur metalla, per acida haec pering peti

396쪽

peti debent, quae schematismo disserunt , non carent, hinc gradibus non essentia distinguuntur; quorum sortissima ac magis conspicua ii midae calcinationis causa sunt, quae corrodendo vitriolum metallis adfricant,idemque ex iis eliciunt, quod tum una per aquam dissolvitur, ut non coiispiciatur, ita tamen ut ignitione, praemissa praecipitatione vel evaporatione recuperari possit.

Grande igitur Hippocratis chymici Interpretis sphalma est, vix quopiam delebile smegmate ; Ubi acidos salium spiritus in aquae cujuscunque stygiae destillatione adscendere pernegat; Tum alcati a s figuratis adsensum particulis priva ) non acida

sola acuta ,sorent metallorum men-Hrua; quorum in agendo differentiam a particularum schesibus facithpetat accuratior aliquis. Acidae haemenstruorum rudiculae adeo queant

agglomerari, ut Glvendorum poros nequeant ingredi, unde aquae dilutione

397쪽

tione indigciat, ut a laevigatioribus defricentur , dis gregenturque metallorum primordia : In his itaque invertendus canon; Vis unita fortior : Ita tamen ut nimia aqua possint

debilitari, sic servanda in menstruis virium proportio est. Ast quali schemate lunam instruemus p Si Astrologis , cum quibus de ejus viribus

ρ convenimus, consentiamus,varia &in singula momenta mutabili lunae ludemur imagine , quam Pictores& Chymistae corneam plerumque designant: Si vero ejus ortum spectemus, quasi graminosis e terrθ surculis argentum pyramidaliter alicubi protuberare testatur Scroterus: Si ejus analysin , lamellatim post lunae dissolutionem menstruique quandam exhalationem eandem subsidere cernimus; quibus lunae foliis si mercurium superatandand Spagyrici, arborem philosephicam inde exsurgere volunt. Ver in hae figu-

398쪽

ratae particulae, suum itentidem mu- tantes schema , hic non considerast-tur, nisi sensui consoicuae laedant, non alterius adminiculo , sed per se:

Non laedent, ni plenariam passae sint acidis menstruis si genui, na per se quaeratur argenti figura in

perperam institutam : Nam nulla in consequentia; - Lapis in sernaliscae luna compositus causticum perpetuum est, ergi, lunae laedunt figuratae particulae; cum hic maximam adurendi vim a salibus, aquam fortem ingredientibus, & a secreto hydrargyro acquis erit: quamvis non negem ar rati conspicuas in codem flatitare scheses , dummodo industrior acies eas a dictorum salium fi- lguris discernat, ctiamsi in compositis figuris valde adhuc caecutiat subtilior etiam obtutus; nihil tamen impedit, quo miniis mechanich possint delincari; Nam calx lunae vulgaris, ob saecum colluviem, distinctas non

Pediam clavos sine dolore demini.

399쪽

exserit scheses , atque ejusdem sal combinata menstrui insercitur figura . In his non ita curta supellex nobis esset, si per alcalia perfici principiorum in metallis secessus , vel si in lunae salificatione sal menstrui ab argenti sale dis gregari possiet, aut tandem unius ab alterius schemate distincth describi.

Reliquorum metallorum brevitatis ergo non lubet aggredi examen ,

cum in his dissicilioribus , hic jam

propositis, inclarescat s gurarum doctrina ; tum praeter solem & lunam metalla caetera Sc rudioribus & magis foraminulentis congesta particulis facilius in activa secernuntur pri

Regni animalis brevis disquisitio. 1 os . Per Daedalaeam dextram omneS nostri corporis affectiones, ab humoribus secessum passis illatas, tanquam ad experientiae Solem exacte describerentur, si partium in iis activarum schemata pensiculatiori

400쪽

trutinarentur lance; aeque facile s retexpedire, cur stomachale in muribus & gallinis fermentum, si Authoribus fides, aurum , struthio-cameli ferrum &c evincat; quam, cur aqua regia solem, fortis dissolvat lunam. Ast in re tam ardua & a tempore Epicuri hunc Gordium nodum per unam alteramve plicam duntaxat enodantis j vel vix suscepta vel infeliciter perducta hucusque substitit humana subtilitas; nobis itaque in magnis voluisse sat erit; sat erit, s evitandos scopulos praemonstremus, quo in praecipiti a

ed voragine πλα consequantur

δυααλῶν victor , curiosi , seduli, docti. Si in aliquo certh in hoc naturae regno maximoperd locus datur que-

SEARCH

MENU NAVIGATION