Oratio de eligendo summo pontifice post obitum Innocentii 11. habita in basilica Vaticana coram sacro collegio a Ludovico Sergardi Senensi

발행: 1689년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quam pingue Trarium paratum quandoque peccantibus, quos Vel inVenit, Vel

facit. Contra Vero nusquam meliuS, nec in tutiori arca deponitur Regius nummus , quam in collapsis populorum sortunis instaurandis; a quibus, si reS, tempusque eXigit, quamquam in nundinis faeneratorum nullae sint beneficiorum tabulae ) repeti potest animis Civium auctus, & amoris usura cumulatus. Sic splendidis rationibus quaestui habetur

RESPUBLICA , & erogare in miseros aurum specioso proVentu reVersurum, honestacit PRINCIPIs avaritia. Timeant Privati decoctiones , quae tamquam VitiorUm comiteS,culpae potius adscribuntur quam fortunae . PRINCEPS decoctor numquam audit; ut qui aerario utiliter exhausto gloriae censum lucratur, ingens & duraturum in Posteros patrimonium; habetque cum Deo communem necessitatem, alios augendo non posse fieri minorem.

VEstura difficillimis his temporibus ,

illud

12쪽

illud credo PATum ΕΜΙΝ. J opportunt judicabitis, ut Infulis Vaticani praecaeteris inaUXUretur, non tantum forensibus studiis, & domesticarum rerum usu perpolitus , sed qui maximis negotiis idoneus, aut gravissimis ECCLESIAE muneribuS perfunctus , multarum regionUm moreS calleat,& Aulas Principum non ignoret.Ut enim perquam utilia sitnt minorum Magistratuum persenam gerentibus, tyrocinia Fori, & Curiae exercitatio; ita qui omnibus praeesse debet, caelestique nutu rebushum anis quasi fata decernere, par est, ut in aliqua Christiani Orbis procuratione, ubi, tamquam in vera, & liberali sthola,

actio causae maximae non raro interVenit , tanto Imperio fuerit initiatus. IN hoc enim Regno,ubi PuiΝCwEs fiunt non nascuntur, nec Imperii curas iure haereditario delatas cum lacte Nutrix propinat , nisi moles negotiorum accesserit, quae rudimenta PrincipatuS edoceat, aut

ignaros prudentia destituet , aut fracti

13쪽

Vano plerumque terrore cogentur pretio damnorum pacisti miseram ECCLEsiae se

curitarum.

- FACT Vs igitur ad Imperium pulcher rimeque instructus Veniat; ut ingentium curarum capaX, & animae magnae plenissimus re ipsa possit ostendere selum Virtute supremo fastigio esse importandam . Ac primo, memoriam Veteris amicitiae non obliteret tamquam argumenta private conditionis,& stiperbum Regnantis titulum Pastoris nomine mitigatum,

cedere Pietati dc clementiae jubeat ; jam

Quippe duri humana omnia se ipsi, minora Videat, nulli periculo propior est

et Siae adiri facilis, impleat quandoq; OCU-los Populorum, & Vultu liberali amores alat cupidae Civitatis;nullaque Majestatis

injuria, e prOXimo Vota mortalium, Uti Deus, suscipiat. Etenim quoties impervienon sunt PRINCIPIs aures, licetque miseris

14쪽

XIII

sine pudore fateri calamitatem sitam;illud

evenit, Ut beneficio accepto, danti gratiores sint, aut repulsam aequiori animo serant ; Utrumque tamquam sui Numinis conscientiam. HoΝORES qUoque, ac Dignitates parata

sint pnaeclare gestis pnaemia; nec prostent Adulatoribus, servo pecori, qui officiosis

etant , & plerumq; gratiam mercaturi dedecus PRINCIPIs negotiantur, computant que in reditu lachrVmas ProVinciarum. DEsCENDAT ad Oicula jacentis VIRTVTU, educat e tenebris latitantem ac profugam,& ingentibus donis cumulatam non sine invidia conspiciant, intabescantqUe qUΟtquot m c Scytharum inter malas artes literas habent. Ita nimirum confluent Undique peregrinae Nationes, semiruta thea tra, statuas, arcus Romanae potentiae nobile cadaver admiraturae; referent tamen Conjugibus ac Liberis suisconstantem opinionem,Romae,summas Dignitates patere

15쪽

VIRTUTI , non divitiaru aut Generis commendationi, & in hac praesertim Aula solo nomine dissentire Meritum,& Fortunam. Colligitis,opinor,ΡΛΥRES EΜΙΝΕΝΤISSIMI qua sapientia, quibus consiliis opus sit, ut eum designetis, QUI NON DisCEDAT DE TABERNACULO DOMINI ; Velitq; PoΝΥIFEX

non tam Vocabulo esse,quam merito.Majores tamen cauta, graVioresq; ad hoc munus Comitiorum sancte & celeriter obeundum compellent,si pr sentem REIPuBLICAE faciem quanVis acerba sit recordatio malorum vestris oculis subjicietis. ARDΕΥ bello Europa, & fatalibus insortuniis misere involutam hostilis flamma depopulatur; inVeterata jam Validaq;opinione integritatem& amplitudine unius, nisi alterius ruina constare non posse.NUllum sexus,aut aetatis, cui bella parcant,diLcrimen. Omnia Uno calamitatis jure continentur. Quid memorem civilibus odiis commissa Regna, laceratas ProvinCias, &Pietate transfuga, de statu & Populorum

16쪽

securitate, licentiae militaris arbitrio decerni t Ipse etia Christiani nominis vetus hostis, terra marique debilitatus, cum jam Pannonia, Sc tota fere Graecia depulsus, egre apud Bosphorum reliquias sortunae colligeret; in spem novam erectus, ob dolendum hoc Regnorum diVortium,contU- maci fronte minitatur; dc toties victus f satusque, bellum, non suo robore, sed nostris distidiis, animosus instaurat. HAs quaeso necessitates, haec tempora PATRES EMINENTISSIMI pro vestra sapientia , dc ardentibus in Religionem animis sedulo expendite. Reputate Vobistum qua multis in locis aegra, seu potius eXanimata langueat ECCLEsiA; Sc scitote hoc tempore magna eXpectatione fiaspensam , dc de horum Comitiorum exitu sollicitam , a VoBis praesidia Canonum, Virtutis patrΟ- cinium , morum tutelam, pacem, libertatem , deprecari. IACET IN PuLVERE VIRGO FILIA SION, pastis crinibus, nudato pectore , saucia,

17쪽

exanguis . VOS intuetur, Vos Vultu appellat, Vestram quodammodo flens fidem im plorat . Audite doloris liberam Vocem. Cognoscite REIPUBLICAE Vulnera, quae licet cruda adhuc, Sc intractabilia videantur; tamen illis mederi Optimi Pui NCipi beneficio , & agere curam speciosae cicatricis , vestri consilii est , Vestrae prudentiae. Dum potestis, dum licet, nolite PATRES committere , Ut Domini SPONs Α, quam formosam, Ornatamque a Majoribus vestris accepistis, partem aliquam Di gnitatis , ac decoriS amittat. VERUM , non ea sint ingenia Vestra, ut recta consilia assumant ex necessitate, Scud est, quae decent terroribus, ac denuncia tionibus adigantur. QuanVis pacata omnia , ac tranquilla sorent, & secura pace frueretur ECCLESIA ; satis apud Vos pubi ca utilitas, honesti species, quae validior est apud optimum quemque, secreta

censitra Conscientiae Peroraret.

SEARCH

MENU NAVIGATION