Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

351쪽

quaedam , quas statim ut proponuntur , laudabiles per se esse cognoscimus. Sunt autem ridendi , qui ullam huiusmodi actionem esse negant, docentquo omnia propter utilitatem fieri oportere, in quo nihil est laudabile . Qui tota via errant. Qitis enim non videt, laudabile esse fidem praestare amico, fratri auxilio esse , promissis stare, etiamsi nullum ex his commodum percipiatur Atque hae sunt primae naturae leges , & Philosophiae moralis quasi axioma ta , quae qui negant, iidem & geometriae axiomata negare possunt. Ex primis naturae legibus alias deduxit quamplurimas philosophorum ratio , quas & ipsas sequi oportet; est enim inter caetera honestatis principia illud etiam, ut rationem ubique sequamur, & rebus

aliis omnibus anteponarinus 3 quod qui neget, nesciat

cur neget; nam si rationem negandi afferet, ostendet hoc ipso rationem se sequi. Sic ratio a primis naturae Iegibus prosecta ad ius gentium venit, quo gentes omnes utuntur, &ad civile, quo cives utuntur cuiusque urbis. Si his Iegibus, & omnino si ratione voluntatem suam homo dirigat, laudabiliter , & honeste se geret; sin

autem instine u quodam ad voluptatem, & commo da se rapi patiatur, contra quam ratio fert, pec

: Cabit.

Hi ne virtus, & vitium intelligitur; si quis enim assuescat libidinibus resistere , & rationem sequi, ut

' iam id promtε , & facile possit exequi, is dicitur

352쪽

virtutem adeptus esse; est enim virtus habitns se quendi rationem . Contra vitium est habitus aberrandi a ratione. Qui autem rationem ex habitu ,& facile sequitur, eamdem libenter, & cum voluptate sequitur, eoque libentius, & maiori cum v luptate , quo maiori virtute est praeditus. Sunt qui velint, in hac sola voluptate felicitatem esse posi

tam .

His apparet, virtutis subiectum voluntatem es.se, in hae enim inhaeret habitus sequendi rationem' obiectum vero esse omne id , circa quod voluntas versatur rationem sequens. Ut autem obiecta multis modis dividi possunt, sic & virtus multis modis dividitur ; nam virtus, quae in periculis exercetur, fortitudo dicitur; quae in moderanda ira, mansuetudo , quae in sumtibus iaci cndis , magnificentia , aliaeque virtutes sunt secundum communes , & populares

divisiones; quas Aristoteles praeclare explicavit ilia Ethica . Idemque animadvertit, virtutes singulas in m dio quodam esse positas, ex eo quod is in virtute

consistat, qui neque ultra certum finem progredia tur, neque intra se teneat. Velut magnificus. non est, neque qui sumtus maiores facit, quam ratio sero, neque minores. Haud scio, an aeque haec mediocriatas in virtutibus omnibus appareat. Ut autem honeste quis agat, oportet ut hone- 'statis amore agat; nam si alterius rei amore duc

retur, honestatem non sequeretur. Quare qui in a liqua

353쪽

liqua virtute excellit, in amore etiam honestatis ex. cellat oportet, quam honestatem si summopere amat, eamdem sequetur facile , & prompte in omnibus. Propterea qui in una virtute excellit, omnes habere dieitur. De Felicitate.

Q Uamvis pulcherrima sit virtus, non omnino tamen hominem perficit, neque eum statum ipsa per se eonstituit, qui sit omnium maxime expetendus , quique felicitas dicitur. Quis enim non ei melius esse putet, cui virtus sit cum valetudine coniuncta , quam ei, qui virtutem habeat in summis doloribus PQuamquam Stoici docent, felicitatem in virtute sola consistere , eumque semper felicissimum esse, qui sit sapiens. Atque his beatus est homo in ecu leo, si virtutem habeat. Itaque valetudinem, & alia bona extra virtutem non bona esse dicunt, neque eorum contraria , uti dolorem , mala ; nam neque illa ad felicitatem faciunt, neque his sapiens infelix fieri potest. Quare illa eligenda potius nominant, haec reicienda . Verum non sic nominarent,

nisi & illa bona, & haec mala esse sentirent. Peripatetici Aristotelem secuti, eum felicitatem quamdam homini in hac vita, Ee in hac foete-tate degenti proponere vellent, illam omni bon

rum genere composuerunt. Itaque cum virtutem. moralem ad eam constituendam requiri maxime pu-Τ t a lave Disiligod by Corale

354쪽

DE HOMINE

taverunt, tum etiam virtutes intellectivas, id est inώ-- genuarum artium, & disciplinarum cognitionem phisque animi bonis bona corporis addiderunt, valetudinem , robur, formam; neque internis bonis contenti cum essent, externa quoque adiunxerunt, cognationes, amicitias, divitias, aestimationem , honores , eumque felicissimum existimarunt, qui esset

haec omnia assecutuS.

Atque horum opinione felicitas non in manu hominis est posita; non enim in potestate cuiusque est, ut & honores obtineat in Republiea , & pulcher sit, & bene valeat; est tamen in manu hominis moralis virtus, quae pars selicitatis est potissima. Qiiod si felicitatem hanc tantam acquirere nemo potest , is tamen felix dicitur, qui ad hanc qua improxime accedat.

Et vero si qua felicitas homini dum hanc vitam agit, & in Republica versatur sibi & Civibus suis

serviens, proponenda sit, quae alia ei proponi possit praeter hanc unam non video, quam Aristoteles descripsit, quaeque civilis felicitas nominatur. Spectavit altius Plato . Is enim felicitatem non in hac vita expectari aut quaeri ' voluit; existimavit quippe hominem esse mentem quamdam , quae uni retur corpori, non ut unum aliquid per se compo neret, neque ut civis esset, sed ut peccati alicujus,

tamquam in carcere , poenas lueret; ex hoc carcere

in suas sedes evolaturam esse , ibique felicitatem tandem esse adepturam, si in hac quidem vita virtutem esset

355쪽

TRACTATIO BRET 333

esset secuta. Frustra felicitatem quaeri in hoc car

cere

Sperari autem se licitatem ex morte Plato vult, tum quod animus post mortem manet, tum quia praemium virtuti aliquod esse debet ; quis enim putet , naturam, quae alia tam multa tanto constio , & tam aptε ordinaverit, horrendissimum hoc monstrum pati possie, ut virtus in perpetuum crucietur, exultet vitium, & regnet 8 Quare cum praemium virtuti in hac vita non sit, dubitandum non est, quin sit futurum post mortem. Est autem virtutis praemium selicitas . Cum ergo felicitatem non nisi solutae menti Plato proponat , eam proponit, quae in solutam mentem possit cadere, scilicet, quae in contemplatione consistat. Itaque animum hominis, cum ex hac

vita decesserit , ad pulcherrimas simplicissimasque , & sempiternas ideas redire putat, quarum contem. platione felicissimus fiat, beatissimusque . Quare selicitatem hanc vocant contemplativam . Quod si quem felicem in hac vita e Platonis sententia dicere volumus, eum dicamus, qui se totum virtuti dederit; nam praeter quam quod in vir tute sua gaudet, contemnit etiam fortunam ,& paucissima desiderat, quo multis molestiis liberatur. Huc accedit felicitatis futurae spes quaedam ; ut enim miseri iam sunt, qui timent, ne sint aliquando, sic felices quodam odo dici possunt, qui sperant aliqRando se futuros. M

356쪽

tana Bononia Paenitentiarius pro Eminentiss., ae Re verendist. Domino D. Andrea Carrin Ii Ioannetii, ordinis Sancti Benedicti, Congregat. Camaldulensis, Archiepiscopo Bononia , o S. R. I. Prineipe.

SEARCH

MENU NAVIGATION