Francisci Xaverii Patritii e Societate Iesu In Ioannem commentarium

발행: 1857년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

2쪽

IN IOANNEM

3쪽

Dissilired by Cooste

4쪽

E SOCIETATE IESU

6쪽

Etsi nefas est dubitare evangelia pari auctoritate omnia esse, sublimitate tamen rerum, quas nobis exhibet, evangelium Ioannis ceteris antecellere et, qui legunt, facile pervident, et patres unanimi assirmarunt. Etenim Ioannes, non adeo quae Christus gessit atque egit, ut quae dixit ac docuit, eque his illa potissimum, quae de divina huius persona binisque naturis Scire referret, literis consignata tradere studuit. Hinc illa, sublimiorum doctrinarum individua plerumque comes, qua hic liber premitur, Obscuritas illaeque dissicultates quibus lectorem impedire solet. Non enim salebrosum quidquam aut implexum, sed omnia plana et liquida invenimus in ea operis parte qua Christi historia continetur; ast sermones ab eo habiti, hortationeS, reSPOnSa, effata, Sententiae, Verba, quae Operis pars est longe maxima, ad haec eXponenda aut solum intelligenda qui animum ap-

7쪽

pellit, hunc tamquam quidam Scopuli circumstare videntur. Neque vero id rerum dumtaxat et materici arduitati attribuendum. Accidit ut legentes ad quaedam Ossendamus in speciem pugnantia, quorum elai nonnulla, velut quae

sunt in Io. VI, 46 ct XIV, 7, levi negotio

componas, at cetera non item. Ipsa orationis forma ea eSt, ut in argumentis vel assumptio omnino desideretur Vel complexio, utque einrum, quae dicuntur, conneXum et conSequentiam deesse facile existimes. Ad haec accedit illud ipsum quod in laudibus Ioannis merito ponitur, utpote certisSimum veritatis indicium atque ad fidem faciendam esticacissimum, quodque cuiusmodi Sit, paullo diligentius declaremus necesse QSt. Non idem negotium est aliorum sermones intelligere in aliquem librum relatos, atque eos quos Viva voce inter se aliqui habent. Etenim in rebus, de quibus colloquimur inter nos, significandis partem operae non exiguam SonuS ac flexio VOciS, geStus, OriS habitus et conformatio, animi affectuS SeSe prodentes, ceteraque huiusmodi adiuncta sibi vindicant: quorum tamen nihil exprimi Scripto potest, quodque perspicuitati propterea deest, id,

qui hos SermoneS colloquutioneSque in historias reserunt, aliquo artificio Supplere necesse habent. Λt Ioannes, nullo artificio hac in re usus,

8쪽

Christi atque aliorum sermones ita retulit, ut habiti sunt: id quod perspicere operosum non est iis qui attente et considerate hunc librum perlegunt. Id ipsum vero, etsi Ioanni, ut diximus, laudi vertendum sit ex ea parte quatenus huius fidem comprobat, non tamen potest quineorum, quae ita reseruntur, intelligentiam impeditiorem ossiciat. Quapropter, ut ad eam rem cum primis ac Sedulo animum advertant, qui hoc evangelium penitus intelligere avent, Sum

mopere curandum esL

Quae quum ita sint, persectum iam esse existimo eius, qui Ioannis evangelium Onarrandum sumit, potiSSimas curas praecipuumque studium in id impendi oportere ut Christi verba in illud relata, depulsis iis quasi nebulis quibus

ea quodammodo obumbrantur, quam fieri potest, clareant, divinosque sensus his verbis subiectos levi labore assequamur. Has partes equidem

mihi selegi, idque praesertim hoc Commentario edendo recepi, ut, inquam, quae a Christo dicta Ioannes scriptis mandavit, illis dissicullialthus

liberarem. Cetera Vero, quae Sunt in hoc evangelio, vix mihi attingenda esse duxi, neque amplius quam opuS eSSet ut ne lectorem non intellecta remorarentur: maximo quod illa, pleraque certe, in tribus libris de Evangeliis, quantum satis eSt, exposuerim. Quos libros expedit

9쪽

in promptu esse dum quis hoc Commenlarium evolvet; quae enim plenius in illis sunt pem tractata, ea in hoc admodum breviter perstringere visum esL Quin etiam iuverit illas quaestiones legisse quas de Ioanne deque eius evangelio in universum habuimus in primo illorum

librorum. Volo autem monitum quemque eSSe me

Catholicis scribere: longiores igitur cum Protestantibus disceptationes a me exspectare non oportere. Argumenta quidem, quibus hi revineantur, haud omisi: sed non illa negligenda putavi quae unis nostris probarentur. Ceterum, quod recepi, plene me atque omni ex parte praestiti Sse tantum abest ut credam, ut probe sentiam plurima in hoc libro repertum iri quae multo amplius exponi ac declarari potuisse, imo et debuisse, videbuntur. Verum brevitati quoque consultum esse placebat. Tum alii, Spero enim, exsistent qui, quod conatus sum, perficient: hisque si quid opis assurre libellus iste meus quiverit, SatiS

hoc erit, cur non poenitendos laboris fructus ine existimem percepiSSe. Evangelium expressum est ad exemplar

editum in typographeo vaticano anno MDXCIII:

qua in re ea religione uSus Sum, quae Vereor ne cuiquam nimia fortasse videatur.

10쪽

apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc orat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso lactum est nihil, quod factum est, 4 in ipso vita erat, et vita orat lux hominum: 5 ot lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat I

ann S.

7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.10 in mundo erat, et mundus per ipsum lactus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.12 quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem silios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: Diuiti ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION