Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

sev quod tanquam conversionem mutationemve sustulerit. Man-st vero quod erat, idem natura Deus. Assumens vero, ut esset

homo, sive secundum nos ex muliere secundum carnem, rursus unus perstitit filius. Ueruntamen non jam sine carne, sicut olim, vel ante tempora inhumanationis, sed potius velut vestitus etiam nostra natura Sed etsi non est consubstantiale Verbo compus, quod ei unitum est, & in quo intellectualis est anima, tamen phantasia quidem mentis adspicit ea, quae unita sunt, alterius esse naturae , unum vero Filium, & Christum , & Dominum confitemur , ut carnem facto Verbo. Quando autem dicimus carnem ,

hominem dicimus. Quae igitur necessitas est pati eum in sua n tura, si post unitionem dicatur una natura filii incarnata p Si enim non esset in sermonibus de dispensatione id, quod solet succum- 'bere passioni, recte diceretur, quod dum non sit id, quod pati

solet, omni necessitate sequeretur Verbi naturae contingere Pas. sonem ; si verd in eo , quod dictum est , Incarnatum , univernis 1 nobis sermo dispensattanis cum carne habita introductus est, incarnatus enimnon aliter, nisi Apprehendens semen Abraha sede Asmia FG, Iatus per Omnia fratribus, & Formam serui accipiens, vano multiloquio Ph/i psunt usi , qui dicunt consequi oportere omnino in sua eum pertu- Iisse natura ,dum subjaceat caro, circa quam consequentissime pas.sio intelligitur contigisse , Verbo impassibili existente. Sed non ob hoc a passionibus excludimus eum. Quia sicut ejus proprium corpus est factum , sic universa quae corporis sunt, excepto solo peccato, nihilominus dicentur ipsius per adscitionem dispens

Si una, inquiunt, natura Verbi incarnata , omni quodammia nece late consequitar dicere fermentationem factam ct contemperationem, quasi imminuta ct subtracta in eo nostra natura. Ignoraverunt iterum , qui recta pervertunt, quod secundum veritatem una natura Verbi sit incarnata. Nam si unus est Filius, qui natura & veritate est Sermo , qui ex Deo Patre est ineffabiliter genitus , deinde circa assumptionem carnis, non inanimatae , quin potius animatae intellectualiter, homo processit ex muliere, non in duas partietur personas filius , sed unus permansit. Veructamen non absque carne , neque foris a corpore , sed habens

. 2.

482쪽

id proprium circa unitionem in deciscibilem. Qui vero hoc dicit,

non fermentationem , non confusionem , non aliud aliquid tale modis omnibus significat. Nec vero id unquam quasi ex necessaria ratione consequitur. Si enim δc unus dicatur 1 nobis Unigenitus Filius Dei incarnatus & humanatus, non ob hoc, ut illis videtur, fermenti modo commixtus est. Neque vero in caronis naturam Verbi natura tranflata est. Sed nec carnis in hujus. Sed in proprietate , quae est secundum naturam , utroque manente, atque intelligendo secundum hanc , quae a nobis nuper est reddita , rationem , ineffabilis & inenarrabilis unitio unam nobis ostendit Filii naturam, v crumtamen, ut dixi, incarnatam. Non enim in solis simplicibus secundum naturam unum vere dicitur , sed in illis quoque , quae compositione collecta sunt. Qualis

quaedam res est homo ex anima & corpore. Quae quidem diverae sunt speciei, & non consubstantialia ad invicem , sed tamen unita hominis naturam perfecerunt: Etsi compositionis rati nibus differentia inest circa eorum , quae ad unitionem sunt conducta, naturam. Superflua igitur loquuntur hi, qui dicunt, quia si una natura est Verbi incarnata , modis omnibus consequitur fermentationem fieri & contemperationem, quas imminuta& subtracta ei hominis natura. Nec enim diminuta est, neque

ut dixerunt, subtrahitur. Ad plenisme enim declarandum , qucdfit factus homo , suffcit fateri illud fuisse incarnatum. Si id tacitum fu i sieta nobis, habuisset eorum calumnia locum. Quoniam necessaridadjectum est id,ubinam mutationis vel subtractionis est locus Si perfectus nquiunt, Deus Christus demi intelligendus homo perfectus, ct consubstantiaIis quidem Patri secundum Deitatem , secundum humanitatem vero consubstantialis vcbis, ubi est id ipsum, qued peiectum οβ hρ- minis natura non subsistit ' Vbi vero ct consubstantiale nιbis , si non mansit substantia, qua nostra natura 'Sussicit δc huic ad manifestationem solutio praemissi Capituli.

seu certe excusatio ejus. Si enim dicentes unam naturam Verbi, tacuissemus non adjicientes Incarnatam , sed quas extraponentes

dispensationem, e sset eis , Sc forsan non nisi verisimilis, ratio interrogare fingentibus t Vbi est in humanitate perfectio, vel quem da sub illi nostra substantia ' Quoniam vero & in humanitate persectioi

483쪽

, EPISTOLAE. - ctio , & nostrae substantiae manifestatio introducta est per hoc,

quod dicitur Incarnata , quiescant incumbere canneae virgae. Hoc namque erat refutare dispensationem , & incarnationem negare,& cob id juste inclamare : Si a Filio perfecta humanitas auferetur Τ Si vero, ut dixi, in eo quod dictum est Incarnatus , clara est atque in dubitabilis satisfactio , quod homo sit factus , nihil jam prohibet intelligere , quia unus existens & solus Filius Christus, idem Deus & homo est , ut in Divinitate perfectus , ita & in humanitate perfectus. Rectissime ergo & nimium sapienter tua Persectio rationem salutaris passionis exponit, non ipsum Unigenitum Dei Filium , seu qui intelligitur & est Deus , pati in sua natura quae sunt corporis asseverans , sed terrena potius pertuli sie natura. Oportet enim necessario ambo servire uni, & secundum veritatem Filio , α non pati Divine , & dici pati humane. Ejus enim passa est caro. Sed arbitrantur rursus illi nos eam, quae apud ipsos Dei passo vocatur, inducere per ista , quae diximus, & non intelli-punt dispensationem. Fraudulentissime verb tentant transferre in nominem seposite passionem, damnum sibi pietatis per suam satientiam providentes , ut non a Deo Verbo dicamur esse salvati, tanquam qui proprium pro nobis sanginem dederit, sed ab homine potius, qui seposite ac sequestratim Filius intelligendus sit. Hoc quicumque lic sapit, omnem dispensationis cum carne rationem, & Divinum mysterium nostrum non immanifeste ad hominis culturam redigit. Et non cogitat quod eum , qui ex Iu daeis est secundum carnem, id est, ex semine Jesse & David, Christum Dominum gloriae , & Deum benedictum in se & super omnia Beatus Paulus dixerit, proprium illud corpus Verbi pronun-cians, quod ligno adfixum cst,& ipsi per hoc deputaverit crucem. . Addista autem quod super hac θ aliud t, quod in qua lionem venit: Quod qui carne nuda pari Dominum dixerit,irrationalem dicit qui dixerit icam anima intellectuali eum fuisse perpessum , uisit antanea pallio , nihiι prohibet ut dicat humanitatis eum pertulisse natura. Si vero ita, quomodo non dabimus duas naturas post unitionem 'bsistere indivise ' Quare quicumque dixerit, Christo igitur passo pro nobis carne , nihil asterum dicit, ns Christo igitur passo nostra natκω. .

484쪽

Confligit rursus haec nihilominus propositio his, qui unam

dicunt naturam Filii incarnatam, & quasi superfluum seu vanum id pronunciare volentes , contendunt ubique duas naturas se s stentes ostendere ; sed ignoraverunt, quia quaecumque non circa solam contemplationem dividi amant, haec ipsa utique modis omnibus & in alteritatem partium , & omnimodam semotionem disciscant ab invicem. Sitvero nobis ad exemplum rursus secundum nos homo. Duas namque in eo intelligimus naturas: Unam uidem animae, alteram vero corporis. Sed in puris intellectibus ividentes haec quasi in subtilibus contemplationibus, vel certe animae phantasiis differentiam capientes, non per partes ponimus has naturas , neque abrupte per omnia incisionis virtutem linquimus inter eas, ted unius esse deputamus, ita ut duae jam non sint duo, per ambas autem perficiatur animal unum. Igitur vel si dicatur humanitatis natura & Divinitatis super Emmanuele,

vel in Emmanuele, sed ipsa humanitas facta est propria verbi,& unus intelligitur Filius cum ea. Cum vero dicat Scriptura Divinitus inspirata carne eum passum , melius est, ut nos ita dic

mus , quam Natura humanitatis. Quamvis si & hoc ab aliquibus sies malo dicatur, nihil obsit tanti My sterii rationibus. Nam quid est

aliud humanitatis natura, praeterquam caro intellectualiter an mala λ Et dicimus Dominum carne perpessum. Curiosissime igitur dicunt humanitatis eum passum Iutsse natura, a Verbo eam quodammodo desciscentes , & extrinsecus semoventes atque sequestrantes, ut duo intelligantur , & non jam unus incarnatus de inhumanatus is,qui ex Deo Patre est, Sermo. Adjectum vero ab eis,Indivise apparet quidem quodammodo apud nos esse rectae cubturae significativum, hi autem non ita intelligunt: Indivise namque apud eos secundum vocum novitates Nestorii circa alterum suscipitur modum. Dicunt cnim quod aequalitate honoris, e dem voluntate, & una authoritate indivisus a Deo Verbo existit

homo ille , in quo habitavit. Igitur non simpliciter proserunt .verba , sed cum quodam dolo atque insidiis malignis.

485쪽

CAPUT CCXV L

memplar ab Hypatia, qua Philosiophiam docebat in Alexandria, ad Beatum Cyrillum Archi ui scopum in D;ptichis.

Egens historias temporum reperi factam Christi praesen

tiam ante annos quater centum quadraginta. Fuerunt

vero Discipuli ejus , qui postea Apostoli nominati sunt: Qui & post assumptionem ejus in coelos Christianam praedicavere doctrinam. Qui simplicius quidem & absque omni

curiositate superflua docuerunt, ita ut invenirent locum plerique Gentilium,male intelligentes atque sapientes ,hanc accusandi doctrinam & instabilem nominandi. Quod enim dixit Evangelista, Deum nemo vidit unquam, quomodo ergo, inquiunt, dicitis Deum fuisse crucifixum p Et aiunt: Qui visus non est,quomodo assi xus est cruci Quomodo mortuus atque sepultus est Nestorius igitur, qui modo in exilio constitutus est, Apostolorum praedicationes exposuit. Nam dicens ego ante longa pridem tempora , quod ille ipse duas naturas Christum sit consessus existere,ad eum qui haec dixerat, inquam: Solutae sunt Gentilium quaestiones. Dico igitur Sanctitatem tuam male fecisse, illi contraria sapiendo, Synodum congregare , & absque conflictu dejectionem fieri praeparasse. Ego vero adhuc paucis diebus ejusdem Viri expositiones inspiciens , 8c Apostolorum praedicationes conferens, atque intra memetipsam cogitans , quod bonum mihi sit fieri Christianam , digna eff-ci spero Dominici generatione Baptismatis.

Accepi exemplar ab Epiphanio Monacho Alexandrino ante fere annum Christiani imperatoris.

486쪽

ueo VARIORUM PATRUM

Cyrilli Archi. Episcopi si mandria ex Sermone defri,

cujus initium hoc prosemium.

EGo contemperatum non recipio. Alienum namque est ab Apostolica fide, & recta Dei traditione. Contemperatio

enim exterminium Neratur naturarum. Ineffabilis verbunitio , quam recte sapientes confitentur, ambas naturas inconfuse servat. Ex eodem. Si enim naturae in unum contemperatae sunt, mixtione quae

sunt ad invicem diversae substantiae.

Et in Ine sic ait. .

- Solpite templum hoc, ct in tribus diebus suscitabo illud. Et solutum quidem est Templum triduanae tempore sepulturae , ipso volente,& rursus suscitavit illum , & unitus est et ineffabili ratione post triduum , non temperatus in eo. Nec extra carnem factus est, sed servans in seipso duarum naturarum , quae sunt diversae ab invi-- cem substantiae , inconsulam proprietatem. Nec enim quoquam mixtae sunt aut contemperatae duae illae naturae , id est . ineffabilis Divina natura , & inconfusa humana, sed unitae sunt inexplicabili & ineffabili modo , qui omnem rationem transcendit. Ejusdem. Nunci quid siquidem destitit a propria Deitate , etsi evacuavit semetipsum , formam servi accipiens propter nos , amittens sormam Divinitatis, ut secundum te ad Deificandum praepararetur ut homo p Absit. Sed templum sibi componens animatum , &perfectus in sanctae Virginis vulva, & indutus eo, & unitus ei ineffabili ratione,in ambabus eisdem naturis non contemperatus, processit homo apparens,intelligendus autem Deus Iesus Christus.

487쪽

CAPUT CCXVIII 3 ore dem ex interpretatione Epistola ad Hebraeos.

tutem propriam damnabatur. Non enim communis nomi

nis, & ejus qui secundum nos intelligitur , erat posse destruere mortis imperium : Destritistum vero est id per Christum. Est igitur in confesso, quod certe secundum nos fuerit multum Deus. Ergo fuit, quoniam homo, multum valde ultra nos , ut Deus. Et templum erat sane hum , quod plenitudinem Divinitatis accepit. Veruntamen per unitionem dispensativam unus esse creditur ad eum, qui inhabitavit, & dicitur. Sicut enim est in nobis Spiritus Sanctus, ostendens nos vel efficiens Templum Dei , juxta eundem modum & in ipso dicimus Christo habitasse quidem in carne, ut in templo, 'illum Dei Sermonem, sanctificasse veroeam,ut inhabitantem. Dicimus verb,quia licet dicitur Templum, sed tamen proprium ejus erat id, quoa assumptum est , ut unum reputetur ad eum. Non quia transit ad Deitatis naturam, sed potius compositionem circa unitionem dispensativam. Deus namque erat in carne propter nos.

488쪽

CAPUT CCXIX. ... 308 Epistola Imperatoris Theodosii ad supra scripta.

ymperatores caesares, Theodosus U inianus, Via res, Triumphatores, Maximi, siemper colendi, Adigusti, Deo A cisimo j Beati imo Archi- Episcopo Ioanni , e Iancta Synodo, quae clim eo cou mi.

PErturbationem dc tumultum , qui conti sit in Oriente , n strum cognovit Imperium a Religiosissimo Patre nostro& Episcopo Proclo. Et quia universorum quietis & pacis

providentiam gerimus , maxime autem pro recta fide, quae nos nourumque custodit Imperium , per hanc Epistolam scripsimus vestrae Sanctitati, ut patrocinemini paci , & nullius eos momenti deputetis, qui contra salutem propriam volunt Religionem saluberrimam perturbare. Illa est enim nostrae Divinitatis intentio , ut cum quiete omne S homines degant. Praecipue autem sanctae Ecclesiae Dei , per quas & nos salvamur, & nostrum crescit Imperium. Hac itaque voce quieti Ecclesiae providete. Nos enim aliquid de vobis utilius exspectamus Deus vos multis annis conservet, Venerandissimi Patres.

A cruce usque ad DeM, I renaeus non habet.

489쪽

EPISTOLAE.

Transsatum ex Codice Monasterii Acce metensis. Epistola, inquit, Traetoria, sive Generalis, a sanctissimo & universo Concilio. Sancta oe uni versalis Srnodiu, quae in Epheso congregata est ex Decreto Pi moram Prmaptim, unicuique sanctae SVnodo, qua persingulas Muni partes es, in Domino Jalutem.

Nobis secundum pias literas congregatis in Ephesia civitate , recesserunt nonnulli ex nobis , numero pauid amplius quam triginta , Principem suae apostasiae habentes Antiochenorum Episcopum Ioannem. Quorum & nomina haec sunt. Id est , Ioannes Antiochiae Syriae, Macarius, Iulianus , Alexander , Diogenes , Apringius, Placus , Alexander , Theodorus, Heliades, Meletius, Joannes, Paulus, Matheus, Ma cellinus, Helladius, Maximianus , Helladius, Dexianus , Gerontius , Asterius, Antiochus, Dorothaeus, Iacobus , Zebinus , Petrus , Fritilas , Himerius , Theodoxius , Eutherius , Anastasius , Tranquillinus, Basilius ., Pausianus , Maximus, Daniel, Eusta altius. Qui habentes secum quosdam depositos , ante omnia quidem Nestorii & Celestii sententias vindicantes manifestissime demonstrati sunt, eo quod nobiscum contra Nestorium minime acquiescant. Quos & communi sententia sancta Synodus & ab omni Ec Iesiastica communione alienos effecit, δc cuncta Sacer dotii operatione privavit, per quam possent vel nocere vel juvare. Quia vero oportuit Zc eos , qui defuerunt a Synodo , Ac perstiterunt in unaquaque Provincia, non ignorare quae de his

490쪽

s VARIORUM PATRUM

decreta sint, notum vestrae facimus Sanctitati , quia sive Metropolitanus quis cujuslibet Regionis, abscedens ab hoc sancto de universali Conventu , adjectus est ad illud Apostasiae Concilium , vel post haec si se illi commiserit, vel si ea, quae sunt Celestii, post haec sapuit sive sapuerit, contra suae Regionis Episcopos nihil poterit praevalere, omni Ecclesiastica communione 1 praesenti jam hac Synodo factus extorris, atque privatus esse . Sed Scipsis suae Regionis Episcopis , & affinibus undique Metropolit nis , qui orthodoxe lentiunt, subjacebit, ut in totum de Episcopatus gradu privetur.

Si vero aliqui Parochiales Episcopi, relicto hoe sancto Concialio , eidem discessioni adjuncti sint, aut adjungi tentaverint , aut si quis ex his, qui subscripserunt dejectioni Nestorii, ad Conventum reversi sint discessionis ejus , hos omnino , secundum quod huic Sanctae Synodo placuit , esse a Sacerdotio alienos, dc ab

eodem cadere gradu.Si vero & quidam Clericorum , qui in unaquaque sunt civitate , a Nestorio, vel ab his qui una sunt, ed quoa recte saperent, ab ossicio suspensi sunt, & hos proprio gradui restitui sanximus. Communiter vero eos Clericos , qui eadem sapiunt, quae haec Orthodoxa & universalis Synodus, jubemus his qui abscesserunt, sive abscessuri sunt, omni modo non esse subjectos, neque ullo modo subjacere. Si qui verb abscesserint Clericorum,& praesumpserint,vel clam vel palam , ea quae Nestorii, aut ea quae Celestii fiunt sentire, rebos 1 sancta Synodo esse depositos. Quicumque verb ob incongrua Facta ab hoc sancto Conventu dejecti sunt, seu ab Episcopis propriis, & his irregulariter citra discretionem per omnia sua Nestorius, aut hi qui ea quae ejus sunt

sentiunt, redacre communionem vel gradum tentaverint, absque

ullo eos esse solatio , & nihilominus illos depositos permanere

Similiter vero & si qui eumque voluerint ea, quae de singulis acta sunt in hac sancta synodo Ephesina, quolibet modo commovere , eadem sancta Synodus definivit, g Episcopi aut Clerici suerint, ut omni modo a gradu proprio excidant ι si vero Laici,snt communione privati. CAP.

SEARCH

MENU NAVIGATION