장음표시 사용
4쪽
Primaevis auctoribus , jure gentium, actisque publicis comprobati. ACCEDIT
6쪽
UM in futuris CG-mitiis Cameracens,
bus inter Christianos PrincipeS, etiam
dum esse , fama vulgasset, ne Vetera ac recentia in illas urbes Ecclesiae Romanae jura quemquam sa- gerent, haec pridem per virum suo nomine satis clarum italice scripta prodierunt. Nunc vero ut illi pariter, qui linguam italiCam parum callent, At praecipue qui iisdemis comitiis intererunt, haec omnia facilius mente assequantur , ego qualicumque hoc meo genere dicendi latina reddidi, certa ac uo-
7쪽
lida fundamenta , quibus Sedis Apostolicae dominatio innititur,
tenui conatu meo Cum eXteriS CommunicaturuS. Hanc interpretationem, raptim & inter alias curas a me susceptam, viris non solum
politices jurisque gentium studiosis pergratam fore confido sed
illis praesertim, quos Italicarum rerum scientia delectat, qui plurima ac sibi antea fortasse ignota, ut equidem opinor, inde perdiscent. Praestantissimus enim hujus
Operis conditor jura Apostolicae Sedis invictis passim atque uber rimis probationibus stabilivit, quae vel ab ipsis parum amicis assensum eliciant , &. ad rem firmius corroborandam innumera ex penitioribus doctrinae atque erudi tionis adytis argumenta deriva- 'vit quod non ego unus, isto in-
8쪽
geniolo praeditus, censeo, sed locupletibus testimoniis litteratissimi quique satis superque declarant, resque ipsa confirmat. Porro quod
ad hanc latinam versionem attinet, quam ipse Historicus, a me consultus, alicubi novis rebus &rationibus auxit , hoc duntaxat
monendum puto, exquisitum A ctoris sermonem, gravem omnino& argumento Parem, in eas me Perpetuo angustias conjecisse, ut non tam de ornata elocutione, quam
de rebus ipsis perspicue explican
dis laborarem. Cum enim res, de
qua agitur, sit sere nova, & quaestio ad publicum judicium pertineat, haec saepe suis vocabulis reddenda suerunt, & formulis usu jampridem receptis exprimenda . Itaque Romanae eloquentiae laudem ub
tro aliis relinquens, hujus qualise
9쪽
Cumque meae lucubrationis friectum satis amplum reputabo, si exiguam ingenii mei facultate in tam egregio opere transferendo ab aequis rerum aestimatoribus &viris historiae iurisque gentium Peritis vel mediocriter probatum iri cognoVero.
10쪽
Ubi Historia argumentum exponitur.
ctae Romanae Ecclesiae in urbes principatusque Parin me ac Placentiae imperium ostendimus , innixi pondere jurium omnium tum, Veterum , tum recentium , quae ad quamlibet in terris temporalem do. minationem comprobandam deberent satis superque sussicere . Memoria enim nostra tot
scriptis, libellisque in lucem publicam e 1sis diuturnae Apostolicae Sed is possessiones , licet
omni rationum genere confirmatae, sententiis nunquam prius auditis eontemnuntur: eorum. demque scriptorum auctores ab uno Romano
Pontifice, perinde ac ejus conditio infra omnium Principum sortem habenda esset, quod a nemine postulari juste potest, non solum hoc postulant, amplissimae videlicet ipsius dominationis originem a remotissimis usque tempori-