Caroli Ruæi e Societate Jesu Pro confecto feliciter bello panegyricus Ludovico Magno dictus Parisiis in Collegio Claromontano, 7. Kal. Decemb. ann. 1678

발행: 1678년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

6쪽

SOCIEΤΑTE IESU PRO CONFECTO

FELICITER BELLO

LUDOVICO MAGNO

DICTUS Parisiis in Collegio Claro montano,

Apud Si MONEM BENARD , via Iacobaeae regione Collegii Claromontani Societatis I Esu. M. DC. L XXVIII

8쪽

LUDOVICO MAGNO IN h ς tanta luce tempo

rum & rerum prosperitato cum fere nihil occurrat Gallico nomine praestantius, VIRI ILLusΤRISsIMI : quo casu fieri dicam , ut qui me unum inter caeteros natum ea ' conditione temporis atque gentis antea sic gaudebam, ut in maximis vitae bonis id praecipuum ducerem; idem tamen, ex quo regiae lau-

9쪽

LuDOVICO MAGNO dationis partes ad me esse dela tas intellexi, ita sim continuo voluntate & studio immutatus,

ut meae me patriae tantum non

poeniteat λ Si enim, aut libero in loco versarer , nullisque parti bus obnoxio ; aut ex iis gentibus ortum ducerem , quae Gallicae laudi maxime infestae dicuntur esse; facerem sane apud vos hoc tempore, quod eos, sui sic nati sunt, libere usurpare vidimus inter suos e res a Ludovico magno praeclare gestas, ea qua par est orationis amplitudine ac dignitate, vel ad publicam orbis terrarum admirationem, vel ad invidiam certe , praedicarem. Enimvero quid uberius ad rerum nostrarum commendatio

nem, & magnificentius dici po-

10쪽

cest; quam quod literis hostium quotidianis, nuntiis, instrumentis, sparsis etiam in Angliapas. 1im & Germania libellis, de formidoloso virium nostrarum in emento , consignatum est; aut Communi hominum sermone longe lateque pervagatum. Qua in praedicatione etsi modum ii

nonnunquam excesserint: ea tamen erat potentiae nostrae apud Omnes opinio; ut in ea celebran

da paulu a vero deflectere, non sine aliqua veri similitudine, pos se se interdum putarint. Nunc Vero, quam nec hostibus aemula tio, nec hominibus exteris peregrinitas abstulit, laudandi regis nostri licentiam; eandem hodie mihi, vel in maxima dicendi Voluntate , patriae ratio paenz

SEARCH

MENU NAVIGATION