SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 750페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

triarch1lium . di Collegiatarum insignium . dc quorumvis ordinum. Congregationum . Inititutorum, Collegiorum, Communitatum ipsiusque Cleri Urbis, &Personarum sngularium etiam juramento . confirmati ne Apostolica & quavis alia firmitate roboratis privilegiis, Statutis, Constitutionibus , usibus , dc consuetudinibus etiam immemorabilibus, etiamsi de iis eorumque respective tenoribus expressa dc individua mentio habenda foret; quibus omnibus 8c singulis, alias in suci robore permansuris, hac vice duntaxat ad praemisserum effectum plenissimε dc amplissimὸ motu pari derogamusa di derogatum esse volumus , ceterisque contrariis quibustumque, νι Nuali ergo Hominum liceat paginam hanc nostrarum Constituti nis, Ordinationis, voluntatis , dc derogationis infringere, vel ei ausu temeraris contraire . Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei dc beatorum Petri se Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo quarto . quartodecimo Κώendas Martii Pontificatus Nostri Anno Quinto.

schedula Motus proprii, de qua fit mentio in Constitutione . BENEDICTUS PAPA XIV. Motu Proprio cte.

o Mnibus de singulis ossietalibus Romanae Curiae , qui alias juxta

antiquum ejusdem Curiae morem dc ritum in generali Pontificia Proeessione Sanetissimi Corporis Christi cum albis intortitiis. Apostolica Sede plena. interesni solentae debent. quoties Processionis celebritatem hujusmodi tempore phaedictae Sedis vacantis Occurrere contigerit , quemadmodum illius tune peragendae sermam Apostolicis nostris literis hac ipsa die sub Plumbo drutis in perpetuum praescripsimus, it praesentis noliri Motus proprii oce. Scheduta distrieu maecipiendo mand D d a muS ,

252쪽

mus, ut ipsi pro eorum debito & condigna erga tantum Sacramentum veneratione celerique & tranquilla actus hujusmodi expeditione . sub

poena privationis a perceptione emolumentorum ratione suorum res eti-ουε ossiciorum per duos continuos menses ex tunc proximε futuros eis o venientium , aliisque arbitrio tunc existentium Sanetis Romanae Eeelesiae Cardinalium, quibus dictarum literarum nostrarum executionem injunximus , in contraiacientes infligendis in eadem Processione ordine insta assignando, absque ulla contradictione aut replicatione . vel interpella tione incedere debeant. Nos etenim eisdem ossicialibus atque omni

bus & singulis earum ordinibus, ac Collegiis quibus ibet super quaesti,nibus & controversis quoad procedendi Ordinem , silentium imponimus, donec aliter a Nobis aut Successoribus nostris Romanis Pontificibus, vel competentibus Iudicibus definitum fuerit in Iudicio petitorio, quod eis

earumdem tenore praesentium reservamus .

Ossiciales autem Camerae, Cancellariae & Poenitentiariae Apostolicarum , quibus consuetum in eadem Processione locum praeservamus , v Iumus eodem incedere Ordine , quo descripti reperiuntur in Rotulo a No. his sub initio, & quolibet Pontificatus Nostri anno subscribi solito. seu in aliis Rotulis a Romanis Pontificibus Successoribus nostris pro tempore subscribendis: Quorum Rotulorum seriem & ordinem . ne vacante Ap stolica Sede praedicta de eorum vigore & subsistentia haesitari contingat.

ad praemissorum effectum tantum ex nunc, prout ex tunc, & e contra confirmamus & approbamus: AC quandocumque casus obvenerit, hujusmodi ordinem seu seriem Rotuli ultimo loco a Romano Pontifice tune proximε desuncto subscripti, illiusque integrum tenorem ante ipsum Pr cessionis praedictae initium per unum ex Pontificiis Cursoribus de more legi. & recitari praecipimus . Quo vero ad alias personas , de quibus in dietis literis meminimus, earum nomina, Ossicia, & incedendi Ordinem, ut infra praescribimus, videlicet. Praecedentibus Alumnis Hospitii Apostolici & Orphanotrophii, tum ordinibus Regularium, Parochis Ecclesiarum Urbis cum Stolis. Clero, atque Capitulis Ecclesiarum etiam Collegi ararum Insignium, & Basilicarum etiam Patriarchalium ordine suo . Ossiciales Cancellariae Apostolicae, necnon Camerae. Poenitentiariae , aliique in consueto Rotulo descripti, juxta ordinem ibi adnotarum.

Cantores Papae. Gubernator Concla is) e. .

Gubernator Urbi, i bimui Ambo eum Rocchetto & Mantelletia nigra, & eum intortitiis, quae ab aliquo ex ipsorum Familiaribus Nobilibus deferri poterunt. Duo Aeolythi cum Funalibus argenteis. Duo alii Aeolythi eum Candelabris Acolythus cum Navicula.

253쪽

Aeolythi duo cum duobus thuribulis. Duodecim ex ossicialibus virgae rubeae cum intortitiis a lateribus. Servientes Armorum a lateribus. Item a lateribus Milites Helvetici cum sitis Tribunis. Antistes deserens Sanctissimum Sacramentum cum Diacono di Subdiacono sub Baldacchino . Duo alii Aeolythi cum Funalibus argenteis. Minister de Mitra. Auditor Camerae . t Thesaurarius Generalis jPztriarchae . Archiepiscopi . Episcopi . . juxta eorum gradum & respectivam antianitatem nulla ratione habita Assistentiae Solio Papae. Protonotarii Apostolici Participantes tam de numero, qu1m supra numerum , aliique in eorum stamno laeum habentes. Abbates habentes locum in Cappella. Generales ordinum habentes locum ut supra . Auditores Rotae . cum Magistro Sacri Palatii. Clerici Camerae ejusdemque Praeses. Reserendarii Votantes signaturae Iustitiae , cum ejusdem Auditore. Abbreviatores de Parco majori. Advocati Consistoriales cum Procuratore Fi soli , & Commiuario

Camerae Proeuratores ordinum . .

Reserendarii Baldaechinum deserent ab Altari Cathedrae S. Petri ul-que ad Portam Basilicae. ossiciales Collegii sancti Petri a Porta Basilicae usque ad Catenam

Magistri Viarum aliique ejusdem Ofieii Ministri a Catena ad nnem Peristrili. OEetiles Collegii sancti Pauli ab una ad alteram extremitatem Peristylii. Natio Florentinorum per aliud Brachium Peristylii usque in vo

tam Ferream .

Natio senensium a Porta Ferrea usque ad Altare Confessionas ian

cti Petri . . -

Se Vientes Armorum & Cursores Cardinalis Vicarii cum sui Μaziis totam Processionem eustodiant, di hortentur ad procedendum, non permittant sub finem aliquos exire eum intortitiis, nec ea extingue re, nisi data per Antistitem Maedictione super Populum cum ammis. Mili-

254쪽

Militum Urbanorum turmae P cessionem sequ ntur atque custodiant.& fiant solitae mortatiorum explosiones in consuetis locis . Quocirca Gubernatori Conclavis, & cubernatori Urbis ejusδem que Urbis Vice erenti tunc dc pro tempore existentibus per easdem praesentes eommittimus ec mandamus, ut in consuetis re 'ective locis adstantes , necnon illis Caeremoniarum Apostolicarum Massiris3Sirpr,num rum , qui etiam tunc& pro temporerit Conelave existine, ut pro eorum Oficii debito praesentis Mandati nostri schedulam & in eis hien ta quaecumque singuli pro virili parte exequi & observari saeianir Notariis quoque Camerae Apostolicae, ut predictis Con lavis fit Urbis Guabernatori , ac vice erenti assistant . describentes nomina singulorum contumacium & inobedientium , quos praemissis de gravioribus etiam pro excessuum qualitate poenis puniri dc mulctari volumus . Praesentes quoque . 8c desuper si videbitur expediendas literaς semper validas &essicaces sere dc elle, suosque plenarios dc integros ericius sortiri . ec o tinere de ab Omsibus . ad quos quomodolibet spectat 8c spectabit in suturum , inviolabiliter observari ; sicque Ec non alias per quoscumque Judices dec. etiam praedictae S. R. E. Cardinales, sublata die. judicari dcc.

debere . irritumque Acc. attentari. Non obstan. quatenus opus sit, nostra At Cancellariae praedictae regula de jure quaesito non tollendo, Ac privilegiis ac indultis di literis Apostolieis Collegiis praedictis eorumque

singularibus persemis, etiam in limine eorumdem Collegiorum erectionis concessis , ceterisque Constitutionibus Ac Ordinationibus Apostolicis. e praedictorum Collegiorum etiam juramento dcc. roboratis statutis occ. ceterisque contrariis quibuscumque; cum clausulis opportunis . . '

Fiat motu proprio P.

N T quod dictae Regulae, necnon privilegiorum 8c Indul-

torum praedictorum' quomodolibet concessorum teno res etiam veriores ac Datae habeantur pro expressis, seu in toto vel parte exprimi possint in literis etiam perviam dei Curia,si videbitur expedien. Et de perpetuis mandato, Commissione , derogatione. vel voluntate aliisque praunissis ,

ut supra in dictis literis latissimε extenden. Volumus au- Diem , quod sola praesentis nostri Motus proprii Sehedulω Sia TIAEL L. gnatura sussiciat, di illius quoque exempla, seu transumpta etiam impressa manu alicujus Notarii publici subscripta . dc personae in Ecclesiastiea dignitate constitutae Sigillo m nita, ubique fidem faciamin judicio, dc extra illud, Reg

'i quacumque contraria non obstante . z P.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem quartodecimo Kalendas Martii Anno Quinto. Alte

255쪽

00 IN UE SANCTORUM M.

Altera quae hic apponitur, ea est , quae nonnullas Advocatis Consilio-rialibus praerogativas decernit.

SE v Us Spst vo UM DEI Ad perpetuam rei memoriam .

IN ter conspicuos ordines, quibus Romana Curia toto terrarum Orbe

celeberrimi constat atque conflatur. & quorum aliqui pro gerendo universae Ecclesiae Catholi eae regimine per inscrut1bilem divini consilii altitudinem humilitati nostrae concredito, alii pro temporali nostro, seu veritis beatorum Apollolorum Patrimonio administrando , consilium atque operam suam Nobis assidu8 praestant; alii vero Ecclesiarum , sive Universitatum , aut privatorum controversiis , quae ad nostram hane Urbem & Curiam undique deseruntur, cognoscendis atque dijudicandis; alii denique in concertantium juribus dc causis sustinendis, defensandis . agendis , seientiam suam atque labores impendunt; provida Praedecessiorum nostrorum cura a remotis limis usque temporibus extare voluit illulire Advocatorum Consistorialium Collegium , ex praeclaris compositum virtute ac doctrina Viris, quibus propter scientiae praestantiam ac rerum usum atque prudentiam . ex omni Advocatorum coetu delectis, singulare jus ac privilegium attribuerunt perorandi coram Romano Pontifice . in sti-preino Iustitiae Solio. aditantibus Venerabilibus Fratribus suis S. R. h. Cardinalibus solemniter considente ; in sacro nimirum Consistorio. in quo pleraeque olim gravioris momenti causae , ad Apostolicat Sed is judicium ex omni parte delatae . discutiebantur ; & plures adhuc vel examinantur , vel si illae extra Consiliorium agitatae ac discussae jam fuerint, in ipso tamen Consistorio definiuntur ac terminantur . Quod quidem Advocatorum praedictorum Collegium , singularesque personae vertentibus annis eidem adscriptae, industriam atque operam suam praefatis praedecessbribus nostris ita probarunt, ut & gravissimorum munerum . quae ad retinendam sanistiorum judiciorum religionem . ad Apostolicae Sed is jura tuenda At conservanda , ad calamitosorum salutem dc desensionem, ac promovendam Iuris Ac bonarum artium scientiam pertinerent, proprium sibi , atque ut vocant , privativum exercitium adjudicari; necnon a plissimis gratiis. privilegiis atque favoribus, plurium Summorum Pontificum beneficent id cumulari, re cohonestari meruerint. Quum autem hujusmodi privilegia , eximiis ipsorum meritis elargita , alia quidem aliis temporibus indulta reperiantur; nonnulla vero , licet longissimi temporis usura , optimo jure eisdem acquisita esse digno.

scantur, attamen propter remotissmain fortasse concessionum vetusta

256쪽

tem . ineertis videantur principiis di originibus innixa, aliorum denique usum&quasi possessionem contrariis nonnunquam actibus interturbari &Iabesaetari contigerit; optandum profecto Videbatur. ut unica aliquan do eorundem collectione peracta, eademque inviolabili Apostolicae au

ctoritatis robore munita , &ipsius Collegii splendori ac dignitati, & iu

rium ex Pontificia liberalitate eidem competentium firmitati ac securitati eonsuleretur . Nos itaque , qui concessum nobis olim a selic. recordat. Plaedecessiore nostro Clemente Papa XI. in eodem Collegio locum multos annos tenuimus, eundemque primum nobis in Romana Curia honori,

gradum fuisse , & validum ad studia laboresque nostros in Apostolicae Seiadi, obsequia collocandos incitamentum , apti ismamque ad superiora m nera & praemia adipiscenda occasionem extitisse , non sine jucunditate &grati animi sensu nobiscum recolimus, & palam profitemur : Cum jam eidem Collegio peculiaria quaedam indulta & privilegia per alias nostras

literas in forma Brevis sub annulo Piscatoris expeditas benigne concesserimus ; ut illustre ac perenne extaret nostrae erga praedictum Collegium existimationis & benevolentiae argumentum, eadem indulta & privilegiatum a nobis, ut praesertur tributa , quam alia, quorum concessiones diversis Praedecessorum nos rorum literis consignatae reperiuntur , vel quae ex inveterata consuetudine ipsi Collegio competere dignoscuntur . iaunum veluti corpus redigere, eaque omnia Apollolica noltra auctoritate firmata & roborata, atque etiam, scubi opus fuit, declarata & ampli ta , prassentibus nostris literis perpetuo valituris comprehendere constituimus. Igitur dilectos filios modernos Aulae nostrae Consistorialis Advocatos . eorumque Collegium praedictum amplioris gratiae favore prosequi volentes, &a quibusvis excommunicationis, suspensionis & interdicti, aliisque Ecclesiallicis sententiis & poenis a jure, vel ab homine quavis occasone vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ales- sectum praesentium tantum consequenduin , eorum singulares personas harum serie absolventes & absolutas fore censentes, Motu proprio, non ad Collegii, & Advocatorum praedictorum , vel aliorum pro ipsis nobis super hoc oblatae petitionis instantiam , sed de nostra mera liberalitate, &ex certa scientia , deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia insea- scripta privilegia, indulta , jura, iacultates, honores, munera, Praee minentias & praerogativas ipsi Collegio earundem tenore praesentium in

perpetuum asserimus , approbamus , confirmamus & innovamus, e

que novo Apostolicae nostrae auctoritatis robore communimus, simulque , ut infra decernimus , statuimus, declaramus atque sancimus. Atque in primis duodenarium ipsorum Advocatorum numerum a

Praedecessore nostro Sixto Papa IV. in suis hac de re posteriore loco expeditis literis praefinitum . iis modo di forma , quibus ad haec usque tempora servatum fuit, firmum perpetuo & stabilem esse volumus; ita scilicet, ut septem ex iis, qui juxta admissionis ordinem in Collegio antiquiores

257쪽

quiores erunt, seniorum atque Participantium nomine & auribus frua tur ; reliqui verti quinque , Iuniores & Sumanumerum nuncupari & ha. heri pergant. Si qui vero ex Pontificia dispensatione, justis suadentibus causis, alicui ex duodecim Advocatis Coadjutores cum futura successione deputati fuerint, hi quidem, prout nunc in more habetur, omnia exe cere valeant, quae reliqui de numero possunt; sed durante Coadjutoris munere. & quousque successioni locus sinus non fuerit, tam voce, qu1m emolumentis in Collegio careant. Porro in hujusmodi duodenario Advocatorum Consistorialium num ro Civitas nostra Bononiensis . immemorabilis possessionis jure obtinui e& gaudet , ut uni semper ex ipsius Civibus locus sit, propter eximiam fortasse celebritatem ipsius Bononien. Civitatis & Universitatis , in qua bonas artes atque scientias omnes , ac genuinam potissimum solidamque juris prudentiam , seculo duodecimo ex diuturna obscuritate , in qua praecedentium temporum barbarie misere jacuerat, in lucem tandem feliciter revocatam . proprias veluti fixisse sedes , indeque cum ad reliquas sch las , tum ad Tribunalia dimanasse , omnium Consensu perhibetur . Alius vero locus hujusmodi a sel. reeord. Pio Papa IV. per Apostol leas literas datas anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo, octavo Idus Iulii, perpetuo assignatus reperitur uni ex Collegio Doctorum Civitatis Mediolanen. , quem Romanus Pontifex pro tempore duxerit eligendum ex tribus , ab ipso Mediolanensium Doctorum Collegio .

eidem Romano Pontifici praesentatis, seu nominatis . Item rec. mem.

Clemens Papa VIII. & Paulus Papa V. alium locum in praedicto Collegio uni Civi Ferrariensi saltem ex privilegio effecto , seu creato itidem perpetuo assignarunt, ac pro tempore concedi voluerunt; quam san8 co cessionem cumulavit piae mem. Urbanus Papa VIII. per suas etiam in sor-ma Brevis expeditas literas datas die decima septima Decembris anni millesimi sexcentesimi vigesimi quinti. dum Civitati nostrae tunc suae Ferr Tiensi per easdem literas indulsit . ut hujusmodi locus nonnisi Civibus Fe rariensibus vere originariis , quorum nominatio ad Magistratum Ferrariae spectaret, pro tempore concedi & assignari deberet. Aliumque pariter locum in praedicto Collegio ex Apostolica concessione sel. record . Inn centii Papae XII. Cives Neapolitani obtinere dignoscuntur, quibus praedictus Innocentius per suas literas in simili forma Brevis sub datum die decimaquarta Novembris anni millesimi sexcentesimi nonagesimi septimi d super expeditas indulsit, ut occurrente pro tempore praedicti loci, sic eis ut praesertur, concessi vacatione, ab Electis illius Civitatis tres Cives Neapolitani Iuris utriusque Doctores Romano Pontifici pro tempore existenti nominarentur . ex quibus idem Romanus Pontifex unum ad hujusmodi Advocati Consistorialis munus praeeligeret & assumeret, prout in singulis eorundem Pii , Urbani. & Innocentii Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum memoratis literis latius & uberius continetur. Tom. V. E e Quae

258쪽

2I3 ACTA CANONIZATIONI s

Quae quidem omnia praedic his Civitatibus, Collegiis, seu Univer statibus . vel a Praedecesibribus nostrix, ut praesertur, expresse cones.si, vel antiquae consuetudinis jure acquis ta , Indulta & Privilegia , ut stillaet ex eisdem unus pro tempore juxta praescriptas respective sermas electus . m praedictum Advocatorum Consistorialium Collegium coopte

tur . atque ad exercenda munera eidem Collegio & Advocatu competemtia servatis servandis admittatur, approbamus dc confirmamus . di quatenus opus sit, innovamus, di tanquam ex integro praesentium tenore comeedimus & indulgemus . Volenter ut reliqui, ad explendum duodenarium praedictum Advocatorum Consistorialium numerum , ex omni Advocatorum Romanae

Curta coetu eligantur , qui vel Almae Urbis nostrae. vel alterius Civitatis Apostolicae Sedis Ditioni in temporalibus subjectae, Cives existant , aenecessariis probitatis, doctrinae. experientiae , natalium . aliisque requiis sitis dotibus & qualitatibus praediti sint: Ita tamen, ut quandocumque Iocus aliquis vacaverit in praedicto Collegio, qui Civibus alicujus ex praedictis Civitatibus addictus noti sit, vel cui antea per deputationem Coas jutoris provisum non fuerit , ipsi Advocati Consistoriales collegialiter Congregati, pro ipsorum fide, di notitia eorum, qui in Romana Curia laudabilem in Advocati munere operam navant, tres viros ex iis , qui vel Romanae , ut Praesertur , vel alterius Civitatis Ecclesiasticae Ditionis, Ciuves existant, quosque in illustre ipsorum Collegium adscribi dignos censuerint, Romano Pontifici pro tempore existenti exhibeant, qui pro suo arbitrio unum ex illis in Aulae suae Consitoriadis Advocatum eliget ac deputabit ἔ atque ita tu posterum servari mandamus, non Obitante sel. r cord . Praedecesseris noliri Clementis Papae XII. Decreto edito in Consistorio lecreto diei vigesimae secundae Januarii anno millesimo septingentesimo trigesimo primo, in quo aliam pro hujusmodi Advocatorum delectu formam praescripsit; cujus Decreti tenorem pro praesentibus inserto, ac de verbo ad verbum expresso habentes, eidem in hac parte, motu, scientia di potestatis plenitudine paribus expresse derogamus, illudque . ac si nunquam emanasset, cassamus, irritamus & annullamus, ac Pro CUIMto, irrito di annullato in pollerum haberi volumus di jubemus. Collatum verti semel Advocati Consiliorialis ossicium , excepto casu spontaneae dimissionis . aut juridicae privationis, nullatenus vacare intelligatur , nisi per promotionem ad Auditoratum Causarum sacri Palatii,

aut Episcopatum cum residentiae onere eidem adnexo, aut ad Cardinatatus dignitatem .

Electis autem juxta sermam a Nobis supra praescriptam Advocatis Consistorialibus, quamvis minimε liceat propria hujusmodi ossicii munera exercere , niti post expletas omnes sunckiones, quae in eorum admissionibus de more peragendae sunt, quaeque fortasse . sicut etiam pro eleetis cauarum sacri Palatii Auditoribus, novam atque meliorem nor

mam ,

259쪽

mam, Deo lavente . a Nobili accipient: Anti nitatis tamen jura eisdem aequiri statuimus ab eo die, quo nostram. seu nostrorum pro tempore Suecessorum de eorundem electione schedulam , Motus proprii nuncup tam . in Collegio praesentaverint. COMjutores vero eandem antianitatem desument ab eo die, quo post praedurus Omnes suiniones expletas, an

tianitatem praedictam sibi ab ipsorum Collegio assignari petierint di o

tinuerint per decretum ejusdem Collegii, Apostolicis deinde literis informa Brevis expeditis, si Nobis & Successoribus nostris plaeuerit, approbandum & confirmandum . Quae omnia in eum finem expresse disposita sunt, ut liquido appareat quibusnam in Occurrentibus optionis casibus debeatur locus inter septem Seniores seu Participantes. &cui pariter totius Col legit De natus pro tempore sit deferendus . Quod quidem De natus ossicium, Nos inhaerendo decretis aliuab ipso Collegio conditis, neque a Iunioribus aut Coadjutoribus ullo modo, neque a Senioribus absentibus obtineri volumus; sed nee ab iis . qui vel Episcopali charactere insigniti, vel alias inter Curiae nostrae Pra latos adscripti reperiantur; sed ad eum deserri debere statuimus, qui imter Seniores in Romana Curia praesentes, di non P latos, antiquior esse dignoscatur . Eveniente autem casu, quo omnes Advocati seniores in Romana Curia praesentes, vel Epistopatu vel Praelatura decorati reperiantur, is qui intiquior inter eos erit, Pr Decant titulo, muneribusque fruetur; donec in septenarium Participantium numerum subingredi

tur aliquis non Praelatus, ad quem Decanatus hujus odi Ossicium jure

deseratur.

Ex privilegiis vero seu praerogativis, quibus hujusinodi Advoeat,

Tum Conustorialium nobilis ordo, ex concellione Praedecessorum nostr rum & veteri consuetudine fruitur, nostrique demum voluntate in posterum gaudere debebit , alia pertinent ad ipsius Ordinis decora & ornamenta ; alia vero ad exercitium non unius generis munerum , quae eidem

Collegio privatire sunt demandata. Cum enim praedicti Aulae nostrae Couia sistorialis Adineati veri sint & indubitati nostri, & Romani pro tempore Pontificis Familiares & continui Commensales, neque porro ad instar aliorum familiarium hujusmodi, sed Paris miter & aeque principaliter eum aliis Familiaribus & Commensalibus praedictis haheantur. & haberi

debeant; unde etiam Panem honoris ex quotidiana nostra & Romini pro tempore Pontificis liberalitate percipiunt; atque in ejusdem Romani Pomtificis iter agentis comitatu , quemadmodum tu a clandis S. R. E. Cardinalibus Legatis de Pontificio Latere missis, nec non occasione obviam eun di Imperatoribus, Regibus. & Principibus Viris ad Curiam venientibus, una cum reliquis Pontificiae Aulae Praelatis re Familiaribus incedunt; non

solum reliquis omnibus Romanae vel alterius Curiae causarum Advocatis. Patronis, Procuratoribus atque Causidicis, omnibusque tam Romanaeh. quam alterius cujuscumque Universimila Licentiatis, Doctoribus, Anteia E e a cessoribus.

260쪽

cetaribus, atque Magistris, etiam antiquioribus, honoris & dignitati praerogativa praecellunt, sed reliquis etiam tum Clericis tum Lateis. quantumvis ex nobili genere procreatis , di quocumque ossicio seu digni late praestantibus , aliorumque Principum Familiaribus antecedunt; &tam in Cappellis, quam in Consistoriis, & Pontificalibus aliisque suppIi eationibus seu Processionibus, equitatibus ceterisque publicis functioni hus locum habere debent, immediatε post Cubicularios nostros utrius que Aulae tam secretae, quam honoris nuncupatae , nimirum supra ipsos Intimi Sacelli nostri Cappellanos secretos aliosque inferioris ordinis. prout jam de expresso mandato nostro , omni sublata dubitandi occasione. in usu positum est; & nihilominus Nos idem perpetuis suturis temporibus

observari, praesentium tenore mandamus atque statuimus . Easdemque

Cappellas & Functiones omnes praedicto Advocatorum Consistorialium Collegio, quemadmodum aliis Collegiis in eisdem locum habentibus, per Cursores intimari ; atque in eis Candelas , Palmas, & Ceras benedictas , Agnus Dei appellatas , in pari quantitate & qualitate cum reliquis Familiaribus nostris, ipsis distribui; necnon eosdem ad audiendas praedicationes verbi Dei , quae statis temporibus in Palatio nostro habentur , unacum Praelatis Romanae Curiae aliisque Familiaribus nostris, quemadmodum consueverunt , admitti volumus & jubemus .

Sessionis verti locum , quem in Cappellis, quae in Basilica nostra Vaticana celebrantur, hactenus obtinuerunt, nimirum in inseriori Pontificii Solii gradu , infra Almae Urbis nostrae Conservatores , idem in posterum in praedictis aliisque Cappellis, quae pro loci amplitudine eodem ritu disponi poterunt, eisdem assignari decernimus . Ubi vero Cappellae in Pontificiis nostrarum Aidium Sacellis habeantur, seu in aliis Ecclesiis de

locis eodem ordine disponantur , quo in praedictis Aidium nostrarum Sacellis ordinari consueverunt; firmam eisdem 3c ratam esse volumus concessionem sedilis seu stamni ad ipsorum usum , ante scamnum seu sedile pro nostris ad honorem Cubiculariis apponi solitum , de nostro expresso mandato semel politi & assignati, ac deinde per alias nostras in forma Brevis literas die quinta Martii anni millesimi septingentesimi quadragesimi secundi expeditas in perpetuum attributi, itaut ab ejusdem scamni seu sedilis usu & possessione a nemine quavis auctoritate ullo unquam tempore valeant amoveri. Ubi vero pro deserenda Umbella seu Baldae-chino in supplicationibus Pontificiis , necessarius sorte numerus non adsit dilectorum Filiorum utriusque Signaturae nostrae Reserendariorum, qui bus hujusmodi honorem privative concessum esse dignoscitur, hujusmodi numerum , praesente Pontifice ab ipsius Cubiculariis secretis , vel his etiam deficientibus, ab aliis ejusdem Cubiculariis, honoris nuncupatis; eodem verti Pontifice absente, ab Advocatis Consistorialibus suppleri debere decernimus.

In Conciliis autem tam Generalibus, quam Provincialibus, alii L

SEARCH

MENU NAVIGATION