Oratio in funere illustrissimi, et reuerendissimi præsulis Gabrielis Philippuccii Maceratensis ex duoedecim viris signaturæ justitiæ, ... in templo s. Ignatii soc. Jesu magnificentissimè persolverentur; habita 11. Kal. Augusti anno 1706. A Josepho St

발행: 1706년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

ORATIO

IN FUNERE

MACER A TENSIS

EX DUODECIM VIRIS SIGNATURAE IUSTITIE. Cum eidem pridie Vita functo

A SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO

CLEMENTE XL

DECRETA EX E sed IA RU M PUSTA

IN TEMPLO S. IGNATII SOC. JESU

Magnificentissime persoluerentur ;HABITA XI. ΚAL AUGUSTI ANNO MDCCVI.

Apud Caietanum Zenohium Typographum, & Scalptorem . SS. D. Nostri CLEMENTIS XI. ante Seminarium Romanum.

7쪽

UCCINE illa tandem , singularis, ac

pene divina , quae omnium animos recenti adhuc admiratione occupabat , amplissimi honoris abdicatio deflexit Z O brevem gratulationem lo longum dolorem, & luehum l Gratulabamur esse in hac Urbe GAARIELEM PHILlPPuccIUM , nihilque magis optabamus , quam ut diu apud nos maneret tam rarae virtutis exemplar. Cecidimus spe tam justa . Hoc etiam acerbitati temporum debemus , ut ereptum nobis doleamus eum Virum, quem nulla unquam oblivio memoriae seculorum eripiet. Sui nunc

illum esserunt honores, quos recusavit; nec illustriusefluisisset in Purpura, qui sic lugetur in Funere. Parcite modestissimi Cineres . Is vobis voluntate optimi Principis decretus est honor, quem subterfugere nullo modo possitis. Hoc veluti Urbis justitium , haec omnium Ordinum frequentia, hic atratus parietum squalor, haec tanta comploratio satis declarant, nullum esse honoris

8쪽

4 genus, quod vobis non debeatur, qui, dum vixistis, tam splendide omni de honore triumphastis. Actum

igitur praeclarc vobiscum , Cineres laureati, cum suis pene manibus publicus dolor, magni nccntissmum VO- his , triumphumne dicam, an funuSP ornaverit. Ac mihi quidem est magis in hac laudatione Verendum, ne aliorum decipiam expectationem , quam ne vestram offendam modestiam. Quia tamen non is est quaesitus, qui optime diceret, cum nemo satis suisset pro dignitate dicturus 3 dicam utcunque, atque ita dicam , ut doloris potius, quam argumenti magnitudo tumultuariam hanc Orationcm expressisse videatur. Et quoniam in eas laudes ingredimur, quae omnium in ore Versantur, quid aliud, hac laudatione dicam, Auditores , quam quod soletis Crebris usurpare sermonibus P Quanta primum approbatio vestrtim omnium fuit, Cum PHII.IPPUCCIUM creatum Cardinalem audistis P Quanta deinde admiratio , cum idem impetravit, ne Cardinalis audiret, aut esset 8 Hoc ego utrumque tot, atque tantarum in eo esse argumentum virtutum ostendam ue ut, quem ita judicastis Purpurae natum , judicetis etiam , quod muliti majus est, ita natum , ut abdicaret se Purpura. Nec levi sand opinione virtutis vestra illa nitebatur approbatio, Auditores, Cum GABRIEL PHILIPPUCCIus declaratus est Cardinalis. Hunc ille anteactae vitς fructum ex vobis pulcherrimum tulit, qui tantus omninti est, ut alius sortasse major esse non possit. Quam enim

varia sunt multitudinis judicia i Quam arduum probare

se omnibus t Quam rarum ad summos honores accedere solius commendatione virtutis i Ea tamen fama integritatis, atque doctrinae semper apud vos fuit Vir pro

9쪽

batissimus, ut omnium una vox esset, non favore aliquo, sed multorum suffragatione meritorum, hunc illi patuisse aditum ad eminentissimi gradum honoris . In quo ego vestrum judicium vehementer admiror, & laudo . Quid enim vobis illustrius, quam in ea opinione

fuisse , in qua Sanctissimus CLEMENS ab ineunte fuerit Principatu ' Quo ille die huic vestrae Urbi, terrisque omnibus laetissimo regnare cςpit 3 scitote, in eam jam

inde cogitationem , divinitus afflatum , venisse ue ut PHILIΡΡuCCio destinaverit Purpuram . Rem ego loquor minime incertam, aut dubiam. Id enim illius ex ore acceperunt, quos Civitas Maccratensis ad eum legavit, Oratores , ut pro meritissimo Cive Cardinatibns adstripto, quas par esset, pubIiCO nomine agerent gratias. O incredibilem accessionem dignitatist O testificationem optimae opinionis literis omnibus praedicandam lPost diuturnum illud, admirandumque certamen, CUM nondum conquievisset exoratus CLEMENTIS animus;

in eo lacrymarum, curarUmque aestu , eX toto humano genere , GABRIELEM PHILIPPuCCluu , quem sibi Senatorem , ac Fratrem adoptaret, quietus, & minime anceps

elegit , tacitusque jam inde adoptavit. ViX in augustam Sedem ascenderat, cum , quo ipse loco sedisset in

Senatu , eum statim, eodemque die PHILIPPuCCIO decrevit . Vix mutaverat purpureas vestes novae Majestatis

insignibus, cum eas ipsas, quibus vestiebatur, hujus Viri cognitae sibi, perspectaeque jampridem Virtuti parabat . Quare ut dubitandum non est de mente optimi Principis, ita videtur nihil dici posse praeclarius ad hujus hominis laudem . Et multa ille quidem tunc addidit, quibus ostenderet, non modd hunc esse sibi carissimum,

10쪽

6 sed etiam ita suis meritis commendatum, ut debuisse potius , quam donasse Purpuram videretur. Itaque laetandum vobis est, qu bd ita cum eo judicaveritis, Iartandum illi, qudd id a se factum etiam atque etiam approbaveritis ue laetandum PHILIPPuCCIO, qudd hoc a Summo Priucipe , a maxima Urbe suae virtutis acceperit

praemium.

Et debitum illud quidem : tot enim sunt ejus Viri

praestantissima merita , ut ea nullius Oratio assequi pos sit. De quibus, etsi non opus esset dicere, cum nec eorum oblivione qui sunt, nec reticentia posterorUm vnquam silebuntur , ad lenimentum tamen vestri doloris erit mihi dicendum, Auditores. Atque illud inprimis esset commemorandum , Maceratae nobili genere Or- tum , v. Idus Martias , anno Seculi superioriS uno, ac trigesimo, in ipsia statim rationis lucescentis aurora,cς pisse PHILIpΡuCCtuM iis effulgere Uirtutibus , quae clarissimum , ad occasium usque , diem portenderent . Quam multa se offerrent optimae indolis argumenta, quam inulti pietatis , & innocentiae flores, ex quibus hi tanti fructus, haec tanta maturitas speraretur Z Etenim sic accepimus , veteri quadam disciplina educatum, tam idoneam ad omnem honestatem tulisse naturam, ut, cum aliorum sit ea aetate, ut cerei flectantur ad vitium, ipse cera mollior formaretur ad virtutem. Quam illum caute lubricas adolescentiae vias ingressum putatis, qui non alia,quam bonarum artium ac Religionis studia toto animo complecteda susceperit ZIn quibus adeli se probavit, aut aequalibus,ut iis praeiret exemplo; aut magistris, ut eorum vinceret expechationem 3 aut suis , ut eos non sineret a se majora sperare, cum maxima polliceretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION