Oratio in funere illustrissimi, et reuerendissimi præsulis Gabrielis Philippuccii Maceratensis ex duoedecim viris signaturæ justitiæ, ... in templo s. Ignatii soc. Jesu magnificentissimè persolverentur; habita 11. Kal. Augusti anno 1706. A Josepho St

발행: 1706년

분량: 13페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Nee illi deerant domesticat Maiorum imagines ex

Paterno, maternoque gcnere, quibus eXCitaretur ad gloriam . Erat in his ex Matris familia Joannes Pelicanus , quem, Xisto ejus nominis Quinto Pontifice, Senatorem Urbis cum ea laude fuisse constat, quam consecuti poste honores testantur. Plurimis enim, ac prae clarissimis Praefecturis functum, optimeque de Republica meritum , devexa jam aetate MorS Occupavit:

Sed illud extat perhonorificum in Basilica Liberiana

monumentum , quod nunquam interituram ejus Viri famam in aeternitatis memoria sustinebit. Erat & P truus Militum in Umbria Praesectus, quem recenti elatum funere propius noster PHILIΡΡuCCius intuebatur, ad

res naviter, & cum fide gerendas, Principis , & publicae causa salutis, hortantem . Erat in primis Dominicus Pater, quem non modo liberis , verum etiam civibus,& popularibus suis, tanquam vivum exemplar, pristina quaedam severitas , integritasque commendabat ue ad cujus normam cum se GABRIEL filius dirigeret, illud brevi effecit, ut in aliorum ipse nocinam transiret . Sive enim res a Majoribus gestas memoria repeteret, seu Parentis optimi vitam contemplaretur, non ille splendore honoris capiebatur, sed dignitate Virtutis. Hac ille Duce, Comite, Magistra utebatur: Haec illum ex ad lescentiae dissicili, periculosoque fieto, praeternavigantem Sirenum scopulos, aestuosasque cupiditatum syrtes in tranquillum Sapientiae, ac Sanctitatis littus exposuit. Nunquam finis esset dicendi, si optimi Adolescentis modestiam, innocentiam, religionem, in sanis hioris vitae ossiciis ardorem , atque constantiam, in

odio, & custodia sui severitatem, atque diligentiam, in

12쪽

gliberalibus denique disciplinis laborem, ac fructum Oratione persequi vellem. Verum festinemus ad majora, quae sub oculis nostris posita, & eorum quae dixi fidem confirmant, & quae

silentio praeterita sunt , cogitanda vobis relinquunt. Duabus ornatus laureis Theologica,& Juris civilis, quarum alteram propugnatis publice thesibus , alteram coram Julio Spinula, Piceni tum Praeside, Cardinali deinde amplissimo, adeptus erat: cum sua eum non caperet Domus, & Civitas, ad hanc ille Urbem, commune omnium domicilium , & patriam , divinarum , humanarumque legum Interpretem, ac Magistram, in qua Juris utriusque studia persequeretur , ineunte juventute contendit. Quid hic expectatis , Auditores t Quid primum loquar, quid ultimum P Quid prius mirer, quid magis praedicandum existimem Z Quam vereor, ne cuni quid magnum dixerim , vos aliquid majus cogitetis P Ne, cum multa commemoraverim, VOS plura

desideretis. Hoc enim ille quinque annorum , & quinquaginta spatium, quibus hic Romae suit, sic laboribus, vigiliis , studiis , Clientium commodis , Amicorum temporibus, Pontificum obsequiis , M severioris, quod

caput est,arctiorisque sanctimoniae artibus attribuit ue ut quam Opinionem , ac famam apud vos tot rebus praeclare , sancteque gestis , tot egregiis virtutibus , tot sapienter dictis , aut factis collegit, nec metus sit, ne major unquam ejus meritis Videatur, quae maxima semper extiterunt; nec dubium esse possit, quin, more majorum fluminum, nova semper accessione augeatur, iacrescat.

Itaque nihil dicam de iis, quae &saepe audistis,

SEARCH

MENU NAVIGATION