Didaci a Stunica Salmanticensis ... In Iob commentaria. Quibus triplex eius editio vulgata Latina, Hebraea, & Graeca septuaginta interpretum, necnon & Chaldaea explicantur. ..

발행: 1591년

분량: 629페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

4쪽

DIDACI A STUNICA

SALMANTICENSIS

EREMITAE AUGUSTINIANI

In Iob Commentaria.

QUIBUS TRIPLEX EIUS EDITIO

vulgata Latina,Hebraea, & Graeca Septuaginta interpretum, necnon & Chaldaea explicantur.

ET INTER SE CUM PIFERRE MAE

ed tiones identur, conciliant r, in praecepta vita virtute Glendae Heraliter deducuntur.

AD GREGORIUM XIV.

ET PHILIPPUM II.

6쪽

MMENTARIOS in Iobum Di-daci a Stunica Augustiniani eremitae s Beatisfinie Pater) meis edendos typis hoc tempore, do- .ctorum hominum ac piorum hortatu susceperam : quos , & propter doctrinae praestantiam & propter egregiam explicandi perspicuitatem cum iucunda breuitate coniunctam, viris grauibus, ac sacrarum litterarui' peritis valde probatos esse intelligebam. Quanniis enim essent in Hispania superioribus annis impressi; non dum tamen pedem in Italiam,quod sciretur,

intulerant. Eos vero cui dicarem potius, quam tibi, Pater Beatissime non videbam . Iobi enim liber.omnium propemodum sacrorum voluminum longe obscurissimus tam luculentis commentarijs illustratus in cuius potius nomine appareat, quam eius, qui supremus est Verae religionis interpres, diuinorum oraculorum custos fidelissimus, summus

-XIV.

7쪽

morum honestorum doctor ac patronusὶ cum prae sertim hoc uno libro tam multa orthodoxae religionis dogmata contineantur, tam praeclara virtutum omnium, patientiae Vero potissimum ac sortitudinis documenta ξ Ego vero qui lain tot annis Romae summis pontificibus operam navo : quorum etiam erga me beneficentiam , Gregorij praesertim Tert ij decimi, quoad vixit, assidue sum expertus; cui potissimum hoc munusculum deferam,

nisi tibi λ qui illi in ista celsissima sede apostolica

Christi vicarius, magna omnium gratulatione succedis, cuius non modo nomen, sed humanitatem quoque, morumque facilitatem repraesentas Θ Tuae igitur sanctitatis, praeclari commentaribiam patrocinio gaudeant: & qui sacrosancto Iobi viri fortis. simi, celeberrimique vatis volumini tantum ad intelligendum lumen attulerant; tuae iam automatis clarissima luce persus, hominum mentes, non m do inscitiae tenebris pulsis,illustrent; verum etiam ad imitandam Iobi virtutem ac paticiatiam Vehementer inflammentia Vale Pater Beatissime.

8쪽

PHILIP P O II. CATHOLICO

HISPANI AR VM REGI.

Augustinianus Eremita. S. P. D.

O N NIHIL CI expotentissime I

significass tibi pro tuasingulari religioneo pietate gratam fuisse operam , indugriam nos,am, quam

in libris nosim de vera religione commentarijs in Zachariam confeienae,s posivimus. Auare ego malia excitatus aggredauseu sum commentaria in Iob, quae mihi di sicillima fore fidam , nec meam opinionem fefellarunt , sed longe sis perarum. Longum enim esset tibi cRex maxime P recen- fere in quanto, es quam graues inciderimus ae cultates.Eas tamen boni, or iam viri cognoscent, si in ipsis

commentariis , quae cum his literis ad te mittimus, os in nomine tuo in lucem proferimus , versari Noluerint. duos laborem, stadium nostrum probaturos stero, tibique gratiam habituros , quod beneficio tuo nonnihil ex eis fruamperceperint. Vale R inui dissime.

10쪽

E mandato supremi consili j hos commentarios in Ioba patre magistro Didaco St unica ex diui Augustini familia editos quam potui diligenter euo-Iui , neque aliquid in eis offendi quod cum Catholica veri tate pugnet , aut sanctorum institutis probisque moribus aduersetur. Sed eos potius sana doctrina, & eximia erit, ditione resertos inueni . Quare eos ad communem Ductum euulgari posse iudicaui. in quam sententiam me duo praeter alia potissimum adduxerunt.Tum quod uiderim in eis literalem sensum literaeque contextum explicari optime. Tum praeterea quia vulgata translatione religiose seruata cum Hebraica, Chaldaica, & Septuaginta interpretum conuersione consentiunt. Quod ut multis dissicillimum ac supra cuiusquam facultatem visum est,ita auidius expetitum fuit. Quod sane hic exquisita eruditione singularique doctrina praestitum comperi. Quare ut hoc meum esse iudicium planius ostendam,nomen meum subscriben

dum volui, Matriti in Collegio Societatis Iesu. 4. Calend. Marti .

Alsensus a Montora.

SEARCH

MENU NAVIGATION