Georgii Ernesti Stahlii theoria medica vera, physiologiam et pathologiam, tanquam doctrinae medicae partes vere contemplativas, e naturae et artis veris fundamentis intaminata ratione et inconcussa experientia sistens. Editio altera correctior...

발행: 1737년

분량: 1182페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

GEORGII ERNESTI STULII

MEDICAVERA,

PHYSIOLO IAM

PATHOLO IAM.

TANQUAM

DOCTRINAE MEDICAE PARTES

WRE CONTEMPLATIVAS,

VERIS FUNDAMENTIS

INDAUNATA RATIONE ET INCONCUSSA

EXPERIENTIA SISTENS.EDITIO ALTERA CORRECTIOR

INDICE LOCUPLETIORE PRAEDITALM PRAEFATIONE

3쪽

TA FILII Theoria medicaeum typis chalcographicis

de nouo expressa in lucem iterum emittatur: de vestitus externi immutatione, quam altera haec impressio ob oculos ponit, Paucis eXponere congruum iudieamus. Trecennium fere elapsum est, a quo tempore eximius hic liber primum editus fuit; ac tum quidem illius visendi tam magna

multorum erat exspectatio, Vt merci vetadibili, quae plures mox emtoreb habitura a et sit,

4쪽

sit, facile illum aequiparasses. Iam vero si

in contrarii euentus caussas inquiramus, cur scilicet huius mercis exactus non adeo celer & opportunus fuerit: confidenter omnino adserere audemuS, valorem illius intrinsecum minime hic esse aecusandum. Sicut enim haec Deoria medica nouum plane systema orbi erudito contemplancum offert, validisque rationibus & solidis argin

mentis ea, quae a Maiorum Placitis recedunt, ubique defendit & confirmat: ita doctissimorum virorum plures mox habuit admiratores; quorum non nullos iudicasse nouimus, non facile librum ad eam erinditionem & dignitatem conscriptum esse.

Interim multi dum nucleum aestumando laudant, de eortice conqueruntur: Videlucet veterem de stili obscuritate querelam canunt, & Praecipue periodos nimis longas modumque interpungendipro perspicui sensus impedimentis habent. Neque dissimulamus, hoc scribendi genus suas habere dissicultates, ideoque vires non omnibus esse

5쪽

esse concessas, ut huius corticis duritiem Itaui labore diffringere possint: quando enim graues ac sublimes doctrinae stilo grauiore A dictionibus saepe emphaticis ac figuratis

ProPonuntur, tum maNr omnino dissicultas lectori obiicitur. verum enim vero si potiorem harum querelarum rationem inire velimus, re Vera in neglecto linguae latunae studio maiorem culpam apud pleroSque ponendam esse eomPeriemus. Nam plinres illorum, qui medicinam addiscere cupiunt,adeo hanc linguam negligere solent,ut neque latine loqui, neque auctoreS Paullinium sublime scribentes intelligere, sed vix ac ne vix quidem stilum tenuem & familia.

rem legere Valeant. Quare minime miramur, si eiusmodi inexercitati lectores ainet 'ri nostro obscuritatem opponant: res enim grauioris momenti lingua non satis Cognita percontari,duplicem inuoluit dissi.cultatem. Quae vero ut altera hac editio. ne quodam modo auferatur, forma extrin-

seea, fratris mei opera, passim mutata, cta X selin

6쪽

sensus dissicilis, quantum fieri potuit, ela

riori sensui redditus est. Quem in finem breuiarium cuiusuis paragrrebi in margibnem positum videbis, & distinctiones nimias, ubi sensium obscurare videntur, hic omissis, illic mutatas reperiem Interim abundantes illas particulaS, et g. ita omnino utique, ultimo denique rundem, aliaSque, quibus auctor noster reS memorabiles praecipue inculcare voluit, quaeque sensum minime obscurum reddunt, rescidisse incongruum fuisset. Quae porro eXternae formae immutatione S, ad eumdem clarioris sensus finem collineantes, nouae huic editionia

cesserint, ipsa ocularis inspeetio docebit. Caeterum sicut prior index perquam breuista incompletus fuit, praesens autem adeo locuples factus est, ut non facile obseruationem quamdam notabilem in illo praete missam inueneris: ita vel haec accessio ibbrum hunc reddet commodiorem. Vale ld. d. iv. Non. Ianuar. MDCCXXXVII.

7쪽

PRAEFATIO AUCTORIIS BENEVOLO LECTORI

FELICITATEM P

Plutarchum de Rhetoribus

celebribus inuenimus, quod Corinthius quidam Orator tabulam fixerit , qua promitteret Medicinas verbales aduersiuS Omnis generis amictiones : quomodo vero ipsi cesserit negotium, non itidem memoratur. Ad illas certe aegritudines, quae ab existimatione potius humana quam vera aestimatione pendent, verba, sed prudentia tamen, &Vero ac intaminato sensu Asibi , Orationes & rationes, quin exquisiite conducere possint & vere

b prodesse

8쪽

prodesse, nemo dubitati Ad vera laero ipsius

corporis damna verborum sistatia nuda adhibere, irritum certe foret & inane 3 tantisper utique, dum adhuc efficaciora occurrunt remedia, quae corporea etiam essicacia corporis malis condigne consulere possint, nempe potenter mederi. Tanto magis itaque cauenaum certe est , ne Ordo peruertatur, & loco enicacium remediorum inania

consilia , & quolibet vocis sensu persuasiones instruantur: id est, quod prouerbium habet, verba nobis dentur. Luto neminem fore , quin agnoseat, quod omnino iustum atque aequum dicam : sed & aliquos fore auguror omnino, qui illud in dubium trahant, quod hoc monitum usum quemcunque habere possit, cum nemo facile cre-ci possit, tam seriis atque necessariis rebus nuda verba destinare velle. Interim, quod hoc aliter,& eo maxime modo , ad quem mea respicit oratio , sese habeat, documento esse possunt partim tot dis nae sententiae, de intelligendis atque medendis corporis humani malis, nodie passim largissimo prouentu oberrantes, partim nUmero plurium Medicorum, de uno eodemque morbi genere rogatorum, discrepantes Opiniones, partim denique artificiorum tam prolixe laudatorum communissime, si res sine omnibus praeiudiciis aestimetur , adeo dubius, languidus, imo saepenumero

manifesti ancipitis periculi euentus, ut passim nihil

9쪽

hil fidum nihil solidum nihil constans aut ad

minimum nihil promtum atque praesens impetr tur , quod non alibi, auscultando S obsequendo spontaneis naturae actionibus, aut insistendo eiusdem vestigiis, multis modis felicius obtineatur.

Haec certe res cum exquisitam considerationem, sit quae alia, omnino mereatur, cauendum Vtique

esse existimo , ne verbales illae Medicinae , etiam ad corporis necessitudines temere translatae, & ab ipsa rerum natura in diuersium abeuntes, non ipsae solum nos deludant, sed etiam meliora subsidia atque media nobis eripiant, dum illis veram dare, imo inuigilare, prae istorum lenocinio negli gere auderemus. Ingens certe est opprobrium, quod Plinius his . nat. lib. X X. mortalibus impingit , dum nihil homini sic, quemadmodum rerum naturae, placere ait. Quid autem Verum, quid certum, quid ratum habe ni mortales, si naturae placita, acta atque gesta, cum rescindere non possint, negligant ad minimum & contemnant 8 Sane vero hanc viam insistere nihil utique aliud fuerit, quam a rebus, quae Vere exsistunt,

simpliciter ad fictiones mentis & inania somnia di- predi. Quisquis hoc non probat, insistet potius

Senecae monito sane aureo , adserentis, hanc esse sapientiam , in naturam conuerti, & eo, unde error expulit, restitui. Certe ipsae corporis aegritudines sunt hi ipsi lapsus, quibus e naturae inte-b et grita-

10쪽

gritate corpus excidita Vbi steterit , quomodo constiterit, qua semita deflexerit, qu sum reuertendum sit, quis pateat aditus, quae Via aliunde, quam ex ipsis hisce comparationibus, frustra quisquam serauerit comprehendere. Haec itaque via

digna certe erit, quam eligamus, quotquot veram atque solidam restitutionem concussarum rerUm

corporis in integrum feliciter adsequi anhelamus. Non placet ullo modo ab hac simplicissima via digredi. Vnde, missis aliorum per planum

c directum incedendo hoc Vnum dico , producere me in praesenti Opere Viam sinceram penitus, ad remedia Vere appropriata, ipsis naturae gressibus atque methodis conformia, agnoscenda. Ipsiam,

dico, veram methodum, non magis corpus, qUam motus corporis conseruatoriOS, damnorUm aue runcos, alienorum Vici Ores, propriorum statores& restauratores, tanquam in potestate habendi, aut certe optimum consilium illis adhibendi . si ulla spes auxilii locum admittat. Sisto tibi Lector, naturae humanae solers indagator , PHYSIOLOGIAM , de veris illis operationibus loquentem,

quas epodiic humana administrat 3 P R i N C I P i v M , inquam, Mo TVS ET QUIETIS, in hoc corpore re-

rvr Otiens. Commonstro, quid hoc agat atque praestet, a corporis, quatenus corpus est , tota

indole alienum 3 VITAM STRUCTURAM; VAM, & perennem harum rerum , & pro his

rebus,

SEARCH

MENU NAVIGATION