장음표시 사용
3쪽
5쪽
D. GULΙΕΙ ΜΙ ROBERT SON, S. S. T. P.
ACADEMIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI ;
Amplissimi SENATUS ACADEΜΙCI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto:
HIBERNUS, Societatis Physicae Edinensis Socius Honorarius. Ad diem az. Septembris, hora locoque solitis.
Vina parant aminos, faciuntque coloribus aptos, Cura fugit, multo deluiturque mero. Tunc veniunt risus ; tunc pauper cornua sumit a Tunc dolor et curae, rugaque frontis abit. Tune aperit mentes aevo rarissima nostro Simplicitas artes excutiente Deo. illic saepe animos juvenum rapuere Puellae, Et venus in Vinis, ignis in igne fuit. Ovi DIU a.
Academiae Typographos. M,DCC,LXXXI.
7쪽
9쪽
COMPLECTENS.TRIBUS jam annis, medicinae studio operam navando haud infelici cum fructu fas sit sperare l) hac in alma florentissimaque academia, consumptis ; ad summos medicinae honores, id tantumi mihi restat, consequendum, ut dissertationem, Peritiae meae, et in medicina scientiae, specimen quassi, in lucem ederem :Quodnam vero mihi exequendum susciperem, diu anceps haesi; morbi enim omnes in nosologia recensiti, Praecipue qui sum
10쪽
mam medici attentionem sibi vindicant, intentaminibus inauguralibus adeo saepe tractati suere, ut de eorum quovis disserere adduci non potui. Sic positus, pauca de Vino proferre decrevi. Haud tamen hoc Pensum aggredior, spe Vana elatu8, n OVam huic themati affundendi lucem. Mihi tantum in animo est, nec quid aliud a Tyrone expectari arbitror) utilissima quaeque et
fide dignissima, quantum ad rem meam spectant, ex virorum illustrium scriptis seligere. Antequam ad ordinem, quo materiam
hancce pertractare statui, progrediar, haud abs re forsitan erit observare, liquores quamvis omnes spirituosi, e regno Vegetabili, fermentatione comparati, jure vinosi dicuntur; mihi attamen in mentem solummodo venire, de illo, uVarum expressum volo succum, agere ; cui apud omnes in omni regione, et ab omni aevo, nomen VINUM, quo non alius est hominis gustui adeo gratus, nec ullus, si Opportune usurpetur, medicinae consiliis magis utilis. Ut