장음표시 사용
4쪽
QUAE mς ηψn semel a dicendo deterrere
alias videbantur . Quirites, erant &locus, si quando mihi contigit , m jestate amplissimus; dc virorum ad me - audiendum frequentia,aut dignitate, aut doctrina ita praestantium, quibus nil nisi pers elum ingenio,elaboratum industria, serri oportere intelligebam. Haec omnia licet summa hodie mihi adesse conspiciam ; attamen si bene recogito, vestra in honoribus mandandis liberalitate ; inter sacra haec parentalia, juste a majoribus nostris, quo annis ut celebrarentur , instituta; Leonis X , Viri inter meae Gentis primores nobilitate conspicui . Pontificio Honore summi, Litterarum splendore eximii, me laudes commemorare debere ; parum abest , quin divina pene tanti Principis amplitudine , ne me dicendo impediat, vel maxime commovear . Accedit tertium jam evolvi seculum, ex quo singulis annis ornatiores hujus Athenaei viros , dc in dicendo summos , argumentum idem tractasse constat. Quid est, Deus immortalis, aut inveniri
poterit, quod singularem adeo dignitatem ad-A 3 aequet
5쪽
aequet; quod majestati illius conveniat 3 Aut quid
ego proferam , quod ab aliis non semel, non ornate , non diserte sit celebratum p Num ad juventam illius respiciens , praestantissimos Institutores vobis memoro, a quibus ille prima hausit humanioris disciplinae rudimenta, veluti firmissimum altioris aedificii fundamentum Num eorporis Viribus firmiorem illam aetatem, quae in eo flagrahat inrequieto pene ac insatiabili sciendi ardore , non ludicra quidem dc inania; sed quae mentem
rerum humanarum divinarumque cognitione Pe
commode imbuunt ac erudiunt 3 De illius sortasse Pontificatu vobiscum agam ; aut de Viris illius aetatis doctissmis , quos Leo X aut muneribus auxit , aut dignitatibus ornavit 3 Agam de studio illo , quo nostrum hunc locum , certam litterarum sedem , jacentem erexit ac splendori restituit 3 Ea sane omnia, Quirites , sincerae laudis argumenta sunt, & me ad dicendum alliciunt. Quod eadem vel centies enarrata ex hoc loco jam sint, nec omnatius , quam alii praestiterint, dici a me possint, proculdubio me deterreret, nisi animadverterem Leonem X tantae virtutis virum fuisse , quae millies licet commendata nusquam respuit novitatis ornamentum: de cujus laude aut dissicilius esse exitum quam principium invenire; aut in ea non tam copiae quam modi habendam esse rationem. Leonis ego sapientiam dicerem ad instar pulcherrimae illius imaginis , quae nube soli adversa exci- Pitur , quaeque Iris vocatur ; cujus . licet id non ad se.
6쪽
adsequatur vulgus indoctum. doctis tamen conis stat tot esse formas inter se distinctas , quot sunt Contuentium oculi diversi . Quare praejudicata hac animi opinione, veluti anticipatione quadam munitus,dicere incipiam. Et si Leonem X. alias demirati estis , Quirites, ut eximium litterarum cultorem ; ut scientiarum , ac liberalium quarumcumque artium fautorem & propagatorem; quum litterae non quavis ratione & via persequbi debeant, illum demiremini velim hodierna die , ea utentem in illis excolendis ingenii vi , eoque mentis acu mine , quibus earum bono maxime consulitur. Et id quidem erit orationis hujusce meae argumen
Antequam tamen ad eam orationem Venio, quae est de re sta in litterarum cultu ratione, illud in memoriam revocemus oportet, non omnia ingenia ad scientiarum do strinas a natura esse comparata . Sive id oriatur, quod inter animos ipsos distinctionem ac discrimen aliquod illa reposuerit, quo dum alii abstrusiores disputationes facili ratione percipiunt; alii nec ad faciliores tractandum idonei ullo modo sint; uti e Philosophis crediderunt aliqui , quorum quidem ab animi mei sententia aliena est opinio. Sive, ut verisimilius ex istimo , quod non solum rudi & inculta quadam educatione, quam ad recte cogitandum plurimum valere nulli dissimulare debemus: sea ipsa etiam humani corporis intimiori compase, quae nullis contradicentibus Philosophorum sententiis , tam-
7쪽
diu aretum cum cogitandi vi nexum servet necesse est, quamdiu mortalem hanc vitam Vivimus ; plurimi ad eas as equendas rerum notiones. ordines ct comparationes , quae omnigenas doctinas constituunt, impares omnino reddantur. Illud porro hac in re tale est, de quo experimenta quotidiana nos dubitare non sinunt: homines nimirum inveniri etiam sedulos ac diligentes, qui in litteris Operam perdunt. Et quidem duplici modo: vel quod hebetes prorsus ad intelligendum via ipsis
praeclusa videatur : quibus optimo consilio auctor erat eximium illud Florentiae ornamentum Galilaeus , ut a ludo &schola ad ossicinas & ruris opera se conferrent. Vel quod multa quidem percipiant , de quibus tameta rectum deinde efformare
judicium non queant. Horum ego, Quirites, Commemorare plurimos possem tum veteris, tum hujus nostrae aetatis viros; nisi satius ducerem eos nominatim non proferre, ne eorum alicui jnvidiam
conflare heic me velle videar. Illi prosecto omnes eo destituuntur ingenii acumine, quod veluti sul- gentissima lux quaedam rebus affusa, splendorem omnem illis conciliat. Ea scientiarum ac liber lium artium splendentissima luce praestitisse, &quidem mirificum in modum, Iohannem Medices, qui Pontifex deinde Leo X vocatus est, perspicue demonstiant; & ea, qua ipse pollebat, rerum C gnitio ; di studium , quo alios ad litteras hortab tur . Quae duo singillatim parumper expendete ab orationis instituto alienum non esse dignoscetis. Et
8쪽
Ο R A et 1 o Et quidem , quod eximiam attinet Iohannis Medices rerum cognitionem . scientiarumque pene omnium vim, quod nam erit eloquentiae numen , quae tanta dicendi aut scribendi copia , quae illam non dicam exornare , sed enarrare ponit Mitto heic dicere de gravissimo eorum testimonio, qui res ab eo gestas scripto nobis transmisere. Quo sane testimonio narratur Iohannem nostrum ilia natum , ita altum atque educatum, ita denique eruditum ac institutum fuisse, ut inter Florentinae Reipublicae delicias nil potius , nil ornatius , nil persectius sua aetate haberetur. Nemini ille erat ingenio secundus , non aequalibus industria , non praeceptoribus litteratura , non gravitate senibus . Mitto illam animi amplitudinem, quae nec patrio, nec veteris Latii contenta sermone , Orientalium, Graecorum praesertim linguam familiarem sibi retadidit. Idque quod puer adhuc intellexerit, sine eo alumento veram germanamque doctrina n intimius consequi non posse. Quod tenera adhuc in aetate incredibili quadam mentis perspicacitam
perviderit, virorum retro actis temporibus praestantium mores , indolem , artes , ingenia, elO-quentiam , philosophiam , liberales disciplinas ,
virtutes omnes , nulli bi melius, quam in ipsis illorum fontibus contemplari. Haec inquam omnia praetermitto, quae memorare nec injucundum enset , nec ad insignem commendationis laudem inutile . Oportet siquidem supra communem hominum sortem versari illum, qui ipsum juventae flo
rem hisce in studiis impendat. Λ s W-
9쪽
x ORATIO. Verum date operam Quirites, attendite quo
ego e re mea argumento utar. Iohannem Medices ad litteras esse natum uno veluti ore tradunt disertissimi vitae illius scriptores ; nec est qui re Pugnet. Norunt praeterea omnes ipsum obtinuisisse magistros atque institutores viros suae aetatis doctissimos: quos alere , omnique liberalitatis ossicio prosequi inter Florentinos cives Genti Mediceae Proprium perpetuo fuit. Habuit Gentilem illum doctrinis omnibus ornatissimum virum , qui Α retii Civitatis meae Episcopus deinde fuit. Habuit Urbanum Valerianum in Orientalium linguis exercitatissimum: habuit Demetrium Chalcocondylam & Petrum AEgeatem Graecorum praestantissimos : habuit Angelum Politianum singulare illud sui temporis decus . Quam ob rem, quum tales ac tanti fuerint Iohannis Medices praeceptores , CO-gitate , animis perpendite, Quirites , quantum inde ingenium natura acre acceperit incrementi ,
acuminis quantum , quantum sollertiae Θ Videmus homines nullis litterarum studiis imbutos, sola litteratorum familiaritate erudiri . Videmus Bibliopolas quod libros in quaestum conserant, quod saepe eruditos viros suis in ossicinis de litteris inter se coli oquentes audiunt, aliquam sibi eruditionis veluti speciem comparare. Servi etiam rejuvenes in tonstrinis, si herum nanciscantur doctum , doctrinae aliquid decerpunt. Quid igitur erit de juvene dicendum, qui nobilissimo ingenio est praeditus , qui prae litteris nil depereat, a do
10쪽
ORATIO. XIetissimis viris instituto , illis familiarissime utente .
qui eorum eruditionem , doctrinam aemuletur p
anta evasura est illius mentis acies ac perspic cia; quale judicium, quae in negotiis elegantia, quae dexteritas p . Dum Iohannem Medices cogito, Auditores, illum Florentiae contueri mihi videor medium inter viros doctissimos Demetrium Chalcocondylam, Lascarem , Michaelem Marullum , Thomam Linacrum, Politianum , de Latinorum Graecorumque eloquentia dc poesi eleganter ac docte dic serentem . Aut de Platonis doctrina cum Marsilio Ficino, & Pico Mirandulano . Aut de veterum documentis & moribus cum Georgio Vespuccio, cum Christophoro Landino, cum Hieronymo Bi niviennio . Hi certe omnes, dc propriis Zc aliorum scriptis celebratissimi, erant tunc temporis in ea
civitate non solo Civium splendore & potentia . non solis opibus; sed & litteris florenti ruma. Iidem frequentissimi mediceam domum adibant, ubi ipsis erat Academia, erat Porticus, erat patronus amantissimus ac liberalissimus Laurentius Iohan nis pater . Erat dc Iohannes ipse, elegantissimus juvenis ; cui nil jucundius aut antiquius, quam
cum illis conversari, colloqui, vitam pene Omnem comiter ac peramanter eorum in consuetudia ne ducere. Haec non cogitantis animi ad arbitrium
confingi comperto iis est, qui illorum temporum tenent historiam. Si autem, uti cogitabam ego , illa eve aere; dubitare quisnam poterit, rectam,