장음표시 사용
11쪽
'TII O R A T I o . ordinatam , prudentemque litteris operam navasse illum . qui viros prae ceteris doctissimos , institutores , amicos, familiares habuerit pNullus dubito, quin fateantur omnes, illud esse recte ordinateque bonas artes colentis & munus praecipuum dc um ut politioris ingenii argumentum ; ut pro temporum ac ossiciorum discrimine di varietate ad ea se conserat studia, quae illis magis conveniant. Quod si ita se habet: agite jam auditores . Nostis Iohannem Medices purpura &sacro Patrum Romanae Sed is Collegio ab Innocentio Pontifice fuisse donatum . Nostis praeterea juvenem purpura nitentem Pisas ivisse, ut in celebratissimo illo Lyceo, quo Laurentius pater peritissimos sacrarum civiliumque legum cultores vocaverat , sacri civilisque juris scientiam addisce- ret. Quam igitur ob caussam arbitrabimini Iohannem id consilii coepisse Z Ad illud usque tempus se exercuerat plurimum in Poeticis, plurimum in Rhetoricis: Philosophorum dogmata quaerita Verat . Unde ergo tanta ac tam subita in adolescente mutatio, ut jucundissimis illis disciplinis , qu eadolescentiae aliis dulciores & suaviores videntur, sepositis , ad severiorem legum notitiam animum adjungat Z Lus rei caussam quaerenti mihi illud occurrit, quod paullo antea innuebam : recte nimirum de litteris statuentis singulare esse, ut ossiciorum naturam & conditiones sectetur. Ea propter quum sollertissimus juvenis in summorum Antistitum numerum se cooptatum vidisset; intellexit a
12쪽
xit, opinor, evocari se ad gubernandum & regenis dum una cum Petri Successbre Christi Ecclesiam tintellexit tale sibi munus & ossicium offerri, quod impleri pro merito sine legum notitia nequeat. omiram in juvene prudentiam ; o singulare mentis acumen i Perge igitur Cardinalis amplissime ; ex quere quod decrevisti. Pisas pete: Athenaeum illud vel tui caussa fortunatissimum rarissimo exorna atque inlustra exemplo , quo posteritati constet non dedecere hominem nobilitate , opibus, summa pollentem dignitate, & litteris vacare, aut aliis publica in Academia in disciplinam se tradere . Satis fortasse, si non pro rei merito, pro temporis ad dicendum brevitate, hactenus est a me tra statum de Leonis X in doctrinis addiscendis praestantia. Ne igitur longius , quam par est , protrahatur oratio, eo me convertam , Quirites, ut palam fiat quantum ille dc in aliis ad litterarum studia alliciendis valuerit. Constat rei hujus , quemadmodum & civilibus in negotiis quibuscumque
evenit; imo in ipsa tuenda hominum societate . vim maximam consti tui in ea morum elegantia &comitate, qua aliquos prae aliis humaniores dicimus . Severiores , tetricisque utentes moribus, perinde ac morosos homines refugimus : & ea, quar
illis inest , virtute licet sngulari, quasi , suavitate ac lenitate, ut meliori sui parte destituta , pulchritudinem omnem amiserit, neque allici nos, neque moveri sentimus . Contra . eos facile sequimur , eorumque instituta libenter amplectimur,
13쪽
quos benigniores experimur ac liberaliores. Utinam hoc in loco, in quo miram amplissimi Cardinalis morum suavitatem respicit oratio, frequens adesset lectissima illa juventus; adessent Pisarum Lycei doctores atque moderatores illi, quibus ea uti datum Dei munere atque concessum fuit. Ipsi sane, dum ego vereor , ut hoc quod dicam, non perinde intelligi auditu possit, atque ego cogitans sentio ; ipsi inquam vobis testarentur Iohannem Medices moribus suavissimis, elegantia penei ne redibili omnes ad litterarum cultum inflammas. . Narrarent tunc temporis cogitari nil potuisse eo Cardinali blandius. nil benignius, nil liberalius . Dicerent quomodo, quam belle, qua comiter juvenis insigni ornatus dignitate omnes ad se invitaret; ad litteras hortaretur ; alliceret pollicitationibus ; incitaret opibus , gratia , aucto
Proiecto ea est oppositarum sibi rerum & contra. dicentium ratio , ut mutuam aliquando sibi ipsis lucem affundant. Et nebulosa caeli iacies nostra
saepe splendentis solis de sileria excitat . Ita qualis quantaque fuerit Iohannis Medices ad litteras incitandi vis , lubet agnoscere animos ad ea converis tendo , quae ille tunc temporis praeititit, quando non longe a Ravennatium civitate, Iulii Pontificis Apocri sarium agens , adversa belli fortuna ab hostibus captus , fuit Mediolanum perductus. Comperto omnibus est, eo in statu ad moestitiam & moerorem omnium accommodatissimo, gratia atque
14쪽
humanitate hostium animos ita lenivisse AtDeus immortalis , quid ego dico lenivisse , quando illorum quodammodo naturam suavi praesentiae urbanitate mutavisse constat i Quos enim experiebatur victoriis elatos , triumpho tumentes ,
insigni superbientes praeda , ita devicit; ut pedibus sibi obvolutos , a se, quem adhuc inter arma Vinctum detinebant , veniam ac pacem demisse postulantes respexerit . O miram morum suavitatem l O singulare trophaeum i Dignum sane, quo illa potissimum dies ornaretur, in qua ad Petri Sedem evectus Iohannes Medices auream Pontificatus accepit coronam . Quid Auditores , qui- 4bus verbis, qua dicendi facultate exprimi a me poterit hominis ad litteras incitantis vis 3 hominis inquam , qui tantum facinus suadere inimicis potuit λ Equidem rei dissicultate pressus , id tantum Pronuncio : quando agitur de arte ad litterarum studia alliciendi , nil potius ea, qua praestabat Leo X , suavi morum elegantia, complecti mente nos posse, aut assequi. Ad studia litterarum homines incitamur honore proposito, atque fortunae bonis . Deus enim optimus maximus vitam ita attemperavit nostram, ut dum aeternum duraturam quaerimus selicitatem, dc terrenae , quae illius veluti anticipatio quaedam reputari meretur, non parum solliciti simus. Ho. noribus nominis laudem nobis comparamus: sortunae bona praestant ut decenti cum splendore honorum gradus teneantur. Nec litterae magno in
15쪽
pretio haberi queunt ab iis, qui suavissimam earum dulcedinem antequam experiantur, doctos homines vident a Principe vel Magistratu aut insuper haberi , aut facultatum inopia exagitari. Sane bonorum omnium consensione desipiat opo tet , ignorare qui velit, primum discendi ardorem in praeceptoris nobilitate esse constitutum . Heic pervidetis. Quirites. quo tendat oratio mea . Loquor de ea Leonis X. liberalitate . qua littera tos homines fovebat. Id commode ut praestaret ,
dederat illi genus divitiis amplissimum : dedit &Petri Sedes , in quam ille consentientibus Patrues
Comitiis , summa majorum vestrorum gratulatione , Reipublicae hujus Princeps Cooptatus , eXem
plo suo demonstravit, quam scite dixerit Plato beatam fore gentem illam , in qua vir doctus do- minaretur. Qualis leone Pontifice repente facta sit amplissimae Urbis hujus facies narrant historiae documenta : & exinde patet etiam . quod Reipublicae cujusvis indoles ea sit, ut Regis ad exemplum se tota componat. A vero igitur non abludam , si dixero felicissima ea aetate, qua rediisse aurea Augusti secula est judicatum . praeter litteras nil majori in pretio fuisse . Hetc. Quirites, hac in vestrum amantissima patria. vestris hisce in
domibus, a Leone X , honoribus , atque uberrimis praemiis allecti, frequentes erant Oratores , Poetae , Philosophi: erant, & primo quidem habebantur in loco , quidquid aliqui effutierint dicaces magis quam docti , erant, inquam , & Theologi ,
16쪽
logi, quibus suus& stetit, &auetus suit liberalitate ac gratia Pontificis honor . Atque utinam , Quirites, tantum mihi temporis ad dicendum restaret, quo vel cursim nominare possem tot Viros, quos, utpote doctrina praestantes , Leo vel honoribus munificentissimis, vel
redditibus auxit amplissimis . Laudare profecto heic deberem Bembum atque Sadoletum, quos ille ab epistolis sibi constituerat. Adjungerem illis Paridem Crassum , quem sacris ceremoniis praefici voluit. Lus generis homines praeclarissimos, quando in sui familiaritatem adscivit, muneribusque donavit; ambigi posset, an litteras potius
ornare voluerit egimius Pontifex, an ab illis ornari , earumque inclarescere splendore, aut dignitate . Quid si eos memorarem etiam viros do-Aos , - quos aut Episcopos constituit, aut purpura donavit, aut Reipublicae praefecit muneribus pCerte me dies desceret, si memoria hoc in loco, revocaret Bernardum Tartatum, Trivullium Sca-ramutia . Dominicum Jacobatium , Laurentium' Campegium , Ferdinandum Pongetium, Thomam, de Vio, AEgidium Viterbiensem : Viros omnes ii teris summos, qui Patrum hujus Urbis sacrum Senatum sanctiorem dc venerabiliorem ipsis etiam Ecclesiae hostibus reddidere. Verum de illis noni agam . Mitto & Scipionem Carteromachum hominem genere Etruscum, cui in Attici Sermonis peritia Graecos ipsos primas detulisse novimus.
Mitto Lammillum Portium, quem , Romanam
17쪽
Cathedram summa cum laude postquam tenuerat.
Aprutinae Ecclesiae Leo praefecit. Nil dicam de Mutio Aurelio singularis ingenii juvene : nil de Philippo Beroaldo Vaticanae Bibliothecae prae se elo : nil de Marco Musuro, nil de aliis, quos ob singularem , qua pollebant , doctrinam Leo X ,
ut litteras severet . praecipuis in Reipublicae gradibus honorificentissime reposuit. Est tamen, Quirites, quod praetermittere nequeam . Circumspicite nostrum hunc locum : cogitate quae quantaque praestitit Leo, ut illum jacentem erigeret: erectum ita ornaret ut Paulli Iovii narratione fideli, neque Bononiensi Athenaeo, neque Patavino vel Doctorum praestantia, vel A ditorum frequentia concedere videretur . Heic Leone imperante jus civile explicabat Hieronymus Buticella , vir gravis inprimis ac celebris . Heic
philosophiam Augustinus Suessanus ; heic medicinam Christophorus Arretinus . Heic Donatus Potius, in quo multae erant & reconditae litterae:
heic Celsus Mellinus ; heic Thomas Phaedrus p litioris ingenii homines . Exstat adhuc , & apud Bembum legitur epistola Leonis nomine data, qua
ultro exhibitis ducenorum aureorum annuis stipendiis Romam evocatus fuit Ianus Parrhasius Coseu tinus , ut nostro hoc in Lyceo liberales disciplinas , quibus ille insigniter eminebat, doceret. Prostant adhuc litterae ad Musurum a Leone missae, quibus cura illi demandatur Romam e Graecia adducendi adolescentum bonae indolis, libe-.ralis-
18쪽
ralisque ingenii manum ; unde latinis graeci venustissimi sermonis verus germanusque sensus pateret. At, quid ego multa congero i Satis argumentorum , rationum satis est a me prolatum , ut quod proposueram , suaderem . Dubitare num .pos u-mus Iohannem Medices recte, & qua decet via, litteras coluita 8 Dubium ne superest an bene, an uberrime suum illis imbuerit animum Z An aliquid in eo desiderari de iii potuisse, quibus homines ad litteras incitamur Nil minus, Quirites. Ambigo potius an dolere debeamus Leonem Xe vivis sublatum nos dereliquisse . Sacra haec funebria ad luctum & moerorem nos pro Vocant. Verum neque illud mea opinione dolendum. Hominem obiisse humanae conditionis est: nec , si recte cogitemus , decet omnino Virum virtute eximium diu multumque inter miseros versari mortales ; sunt enim sua reddenda laudi praemia. Doleamus potius tot tantisque sincerae virtutis propositis exemplis adhuc reperiri, aut qui litteras insuper habeant, aut qui eas non recte sequan- , tur . Hac nostra aetate praesertim, qua summi Dei
liberalitate Pontifice utimur BENEDICTO XIV. Viro doctissimo : de cujus ingenio , & in litteras amore, quum tot in publicum habeantur luculenta testimonia, quot sunt aut doctrina elegantissimi illius libri; aut praeclara pro Reipublicae bono ab eo jam patrata facinora, praestat silere magis quam pauca proferre .
19쪽
Si iis, ad quos pertinet, ita vedebitur. Clemens Argenvillieres Reehor Dep.
Si videbitur Reverendisi. Pal. Mag. Sac. Pal. Apostolici. F. M. de Rubris Patriareri cinguntin . Visest.
Fr. Ioseph Augustinus Orsi Sac. Pal. Apost. Mag. Ord. Praed.