De sacrosancta et individua Trinitate oratio quam habuit in sacello pontificio Vaticano tertio Kal. Junii anno 1779. Ad sanctissimum D.N. Pium sextum. Marchio Rinaldus de Bubalo patritius Romanus, et Collegii Clementini convictor

발행: 1779년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

BEATISSIMO PATRI

AC DOMINO NOs TRO

PIO SEXTO

PONTIFICI MAXIMO

R IN ALDUS DE BUBAL OF ELICIT AT EA . U M ianitemus Orbis Christianus magnopere Letandum sibi esse eenseat, BEATIssIME PATER , quod publico Ecclesia bono.Te Pontia sicem vere Summum Deus isti mus Maximus conservarit, tum ego, qui ob mιis Palestre rationem sub auspieatissima , splendidissima que Tutela tua vivo, quique pro veteri sodalium meorum praerogativa orationem de Augusto TRINITATIs MYsTERIO babitam Sanctissimis tuis pedibus Syso , in communi Urbis , Ο Orbis Letitia gaudium eontinere non possum. Ruid enim voluptate plane non gestiam, cum amantissima tui Sponsa omnium

3쪽

Firilium Mater Ecelsa suis prope sedibus consu

gere, tibi occurrere, ae restitutam tibi valetudinem mehementer gratulari videatur Cum praeclare illaetiae, ac plane Regiae animi Virtutes Innocentia, Religio, magnanimitas, Consilium , Teneficentia , Humanitas , eaeque maxime dignae Pontifice Caritas , is Providentia Iam omnes Te divinitus fossite in tuto sent, ae Universo Terrarum orbi ornamento, atque exemplo diutius sint futurae cum artes liberiores , ae discipline , plures, ac diversa Classes industrιae , Paupertas denique ipse ad Te Auspicem , Patronum,ae Parentem prorsus suum manus sustollant , tibi benedicant, in tua incolumitate se quoque DI-mas, atque integras sentiant 'porro, BEATIs-SIME PATER , magnae gaudendi suppetant mibi ea aes ad quas illa etiam baud ceterarum minima acceari, quc a gratissima , obsequentissimaque animi erga Te mei voluntate proficiscitur. Nunc restat, ut, quam pro Te evio laetitiam, eam tibi una

eum debitis, libentibusque pro sapientissimi Imperii

tui diaturnitate votis sacro quodam iure deυoveam, ac reddam. Erit humanitatis tuae, BEATIssIME PATER , bonum boe Fidelitatis testimonium leto animo accipere , Ten Mentiae, Apostolica Tenedictione remu

nerari.

4쪽

ORATIO

Uemadmodum, BEATIssIMA PM. TER , Augustae Cognitio TRINITATis nihil Christiano Populo prodesset , nisi ejusdem etiamsquo par est, obsequio recolendae accederet pernecessaria scientia; Ita, si qua est homini pro summo bono sollicitudo,& contentio, quae certe est maxima, ea tota in hoc potissimum nobis conferenda est, ut, qui Divinas jamdiu Personas per Fidem novimus , iidem ipsis, quem singillatim repetunt sibi, cultum, Christi opitulante Gratia, accura tissime persolvamus. Cum enim in eo Catholi' cae Religionis summa, imo cc quantaUunquC csta Religio continetur; tum adoranti Peum in Spiri-

5쪽

tu, a) in meritate infinitus profecto, ac superes

fluens mercedis cumulus, Deus ipse promittitur. Quamquam autem unus, idemque sit , qui foris operatur, Deus, atque unus hoc ipso, idemque immutabilis Latriae cultus eidem debeatur ; quod tamen singula: TRINITATIs Personae proprio quodam agendi modo gaudere vulgo hominum per. cipiuntur, ad cujuslibet idcirco opera nostrarum

mentium oportet accommodemus obsequium.

Attendamus igitur, quinam . habita uniuscujusque operum ratione, Genitori Deo, qui Deo Filio, quique Spiritui Caritatis Deo praecipuus stanobis honor tribuendus esse videatur. In quo tamen nequis, obsecro, suspicetur haec proinde a me quaeri, quasi vero plura, eaque dissimilia cultus genera erga Deum inducenda esse autumem rCum enim perinde hoc esset, ac Deum naturannum in plures malitiose distrahere; nefas profecto est, nedum dicere, sed tantummodo cogitare . Illud quidem ex animi sententia confirmo, Cum quibusdam praesertim operationibus,& ossiciis Divinar delectentur Personae, amplissimum sane ipsis, ac perlucundum Religionis nostrae testimonium suturum , si unum, individuumque Deum in I rinitate adorantes, singulas ta men Personas pro munerum , operumque , qui bus gaudent, ac se se nobis ostendunt , ratione

peculiariter recolamus. Atque ut inde exordiamur, unde aeternae Gener rionis principium deducitur, non alia procul

dubio

6쪽

dubio erga Patrem oblequii nostri ratio esse debet , nisi quae notioni , quam de ipsomet Patre

dux, et magistra salutis Revelatio tradit, accurate conveniat. Cum itaque 'Beatus, est' solus potens , b Rex Regum ,-Dominus dominantium , qui solus babet immortalitatem , lueem inhabitat inaccessbilem , quem nullus bominum vidit, sed nee videre potest , cui bonor, et Imperium sempiternum Cani, ac Terra effusis gaudiis, ac vocibus supremo concinant Patri, tum Angelicum timore. et tremore eidem assistant, facies velantes suas ; quid porro haec tot, ac tanta, quae de Persona F atris divinis mandata Litteris intelliguntur, de debito ipsi singulariter cultu nobis innuere, ac praedica re censeamus Quod si vero operantem ejusdem Patris virtutem intueamur, idem vel ipsa opera de illo tacite loquuntur, idemque hominibus

praescribunt Religionis officium. Quantum enim Universi orbis uno Conclusa verbo Creatio, Cum incumbentium Abysso tenebrarum nova introeunte luce depulsio, tum visibilium quorumcumque varia, eaque se)in mensura, numero, pondere absoluta molitio, quantum Supernarum

Virtutum, atque hominis inprimis ad imaginem,& similitudinem suam admirabilis, ac sempiterinna constructio, quantum perduellium Spirituum ex Pacis sedibus in Tartarorum supplicia amam

datio, & addictio, quantum universorum operum innixum Patris superCilio regimen, motus,& conservatio, quantum denique supremum dea homi-

7쪽

hominum nedum factis, sed de voluntatibus etiam, & cogitatis, ac sive de praemio, sive de paena judicium, quantum, inquam, potestatis, quantum justitiae, quantum gloriae ea omhia inebse Patri testantur, quantumque simul humilitatis,

tum reverentiae, Cum metus eadem ipsa nobis incutiunt Scilicet hisce rebus noster in Patrem Cultus continetur; quem propterea in humillimo mentis, animique sensu, atque in timore, ac tremore Spiritus situm esse potissimum decet . At vero, quae timori cum spe discriminis ratio intercedit, eadem inter Patris cultum, ac Verbi, integro Divinitatis jure, oportet, intersit.

Quamvis enim Filius sit splendor Gloria,-Aura Substantiae d) Patris , tum, ipsomet teste, ille , & Pater te sint unum, cui proinde uni par obsequii munus conveniat; tamen, quod habet Fblius in se, ut Sapientia ipse sit Patris, ac nostra propitiatio fuerit pro peccatis, hinc prosecto

fit, ut novo quodam Pietatis argumento, eoque grati animi, ac fiduciae praesertim indice hominibus colendus esse videatur. O iucundissima vere nomina, Sapientia Patris, ac nostra Propitiatio sI J pro peccati l Quam porro, & quantam , sive aeternam Filii generationem, sive assiimptam sibi in plenitudine temporis humanitatem consi. derem, laetitiam, fiduciamque animo assertist Laetitiam tu, inquam , atque fiduciam vere ingeris, Sapientia, cum a Saeculorum primordiis, imo ab

8쪽

sintevertente longissime iacula aeternitate In summo Divinitatis, atque salutis nostrae discrimine prudentissimam, percommodamque inieris consilii rationem, qua te potissimum mediatricem, atque Hostiam placationis exhibens, Patris gloriam in pristinum vindicasti, & hominem pari ter tibi debitum incolumem perpetuo praestitisti. Laetitiam vero, & fiduciam in eo maxime confimmas, Propitiatio hominum, Fili Dei, quod in μmilitudinem sb) carnis peccati nostrorum tibi scelerum onus imposuisti ; quod Chirographum Decreti, quod erat contrarium nobis, i i) e m

dio sustulisti, assigens scilicet illud Cruci ; quod factus pro si) nobis maledictum hoc maledictione

tua promeritus nobis es , ut benedictionem, atque repromissionem Patris reciperemus. Cum autem ae cerna, perinde ac tempore definita consilii tui Opera Sapientiam te Patris, nostramque pro peccatis Propitiationem perspicue Commonstrent, ac praedicent, quom modo Te Deum unum cum Patre honore debito prosequentes, a grato animi sensu, ac perjucunda cordis fiducia temperabimus, praesertim cum per te unum sempiternam a Pa tre beatitudinem expectemus

Iam demum, quod certum Religionis officium ad Spiritum Sanctum pertineat , ipsam et sui a Patre, & Filio Processio, ne conjeEhira longius evagemur, satis luculenter denuntiat. Etenim cum mutuae utriusque caritatis Spiratio sit Parδ

9쪽

Paraclitus , quis tandem obtrectare audeat , ne,

qui natura ipsa Amor est, eidem praecipuus dilectionis cultus tribuatur Atque eo potiori jure, Amoris sibi obsequium a nobis ille deposcit, tum quod, cum illi diligendo impares omnino est mus, prior ipse s m) vehementissime dilexit nos; cum quod per Carismatum suorum largitionem

hoc maxime praestat, ut suae erga nos caritati resipondeamus; tum quod denique flagrans, quam ipse creat, animorum nostrorum in illum voluntas nostrae Cum Deo societatis vinculum firmissimum est, quo, peregrini licet a Patria, comprehensorum tamen gaudiis prope interesse videamur. An vero ab eo redamando parcamus, qui

operosissimo Amoris Magisterio magnum in stutuit, & absolvit Incarnationis Uerbi, atque salutis nostrae Mysterium λ Quique tanto benevolentiae argumento hoc potissimum egit, ut, qui sub juao Legis constituti Filii servitutis, ac timoris extitissemus, iidem in Christi Regnum tradu.cti per supervenientem, atque inbabitantem sn)Spirι tum eius in nobis libertatis, ac pulchrae dilec. tionis Filii essemus in pollerum Quid enim. aequius excogitari unquam potest, quam ut libertatem cordis acceptam , eique super inditam caritatem assertori, ac largitori Spiritui totam devoveamus λ Quod cum ipsius Caritatis indoli prorsus consentaneum si, ut in primigenium, unde

derivatur, sontem prono alveo contendat, ac reinnuat ; tum nostrae praesertim utilitatis ratio hoc

; sibi

10쪽

sibi plane necessarium expostulat . Nam cum nihil optabilius.animo nostro sit, quam ut a curarum, quibus aestuat, fluxu, ac refluxu liberatus, in Dei tandem gremio conquiescat; nulla sollicitudo animi impensior ea esse debet, ut susceptam a Spiritu caritatem In eundem diligenter exercens, beatissimam Dei consuetudinem, quoad via storis conditio seri, quantocyus consequatur.

Adoremus igitur, qua decet, humilitate timendam ipsis Angelis Majestatem Patris; corruamus autem spiritu sub potenti dextera Excelsi; Patrem denique sortium nostrarum arbitrum, non ejusdem tamen bonitati dissidentes, resormidemus . Confugiamus cum bona spe, atquc ex

pectitione ad Patrem Misericordiarum , ο) dc Deum totius consolationis, Iesum Christum Dominum nostrum; compellemus toto animo studio pro nobis Paternae Gloriar, ac Salutis nostrae instauratricem Sapientiam; haereditatem vero Dei,

quam suo nobis sanguine peperit, Propitiationem ipsam humillime flagitemus. Amemus Paraclitum saninam nostri ab aeternitate amantissimum, utpote Incarnationis Verbi effectorem, totiusque

Redemptionis operis administrum; amemus, in quam , sanctae Datorem dilectionis, atque eo Consilio Datorem, ut a nobis ipse reda metur; amemus tandem , tum it Iius, tum etiam commodi nostri gratia, ut per dominantem nobis caritatem

suam jam amplius non simus nostri, sed Dei , accum illo in osculo Pacis, & gaudii aeternitate, beatis

SEARCH

MENU NAVIGATION