Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

8쪽

Dictionarium proprio '

ru nominum virorum,mulierum populoru idolorum, urbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locoru quae passim in libris prophanis legutur.

proprioru quae in Bibliis scripta sunt, seorsum imprestimus.

Ex officina Roberti Stephani typographi Regii.

M. D. X LI.

Cum priuilegio Regis

9쪽

Ro B. s TEPHAN Vs LECTORI s. DICTIO NAR I V M propriorum nominum

tibi damus, opus plane nouum, nec antea Vnquam editum.Nam libellus qui Elucidarius carminum vulgo inscribitur, bonam parte proprioru nominum haudquaqua cotinet:& quicquid habet, id eiusmodi non est ut cuiusqua studiis magnopere prodesse possit: in quo omnia partim conficta, partim etia impolita atque indigesta habentur. Nos ab aliis tradita omniastudiose collegimus. fibulas ex Servio, Acrone, caeter Isque nobilibus grammaticis deprompsimus:claroru Virorum historiam a praestantissimis quibusque rerum scriptoribus mutuati,quod commode facere potuimus, eos suis dictis sectisque illustrauimus. Quod aute attinet ad locorum rationem,urbium situm suminum magnitudine, omnia tanto studio curaque persequimur, ut non tam a nobis scripta quYm ab authoribus ipsis. Plinio Strabone, Ptolemaeo dictata esse videantur,

10쪽

Dictionarium proprio

uitas Phocidis, Straboni & Aristoteli. Mons item Armeniae unde oritur Euphrates,ut scribit Plinius lib.f. p.r . Abacena,ciuitas Medoru,& item Siciliae, ut scribit Ptolemaeus. Abae,Abarum, oppidum Phocidis,Straboni. Abala, nomen oppidi in Africa, apud Plinium. Abali,populi Indiae,de quibus Plinius cap. .lib. 3. Abalites,est sinus maris Troglodytici, ut refert Plinius cap.29. lib.6. Abesus,insula est maris oceani apud Plinium cap. a.lib. 36. Abantes, populi sunt Ionum inter Achivos, ut scribit Herodotus Itb.primo. Alios dixit Orpheus in Argonautica, iuxta Pontu. Rurasus de alios dixit Aristarchus in secundu Homeri, Euboeae insulae. Abantias Plinio dicta , Straboni Abantis, insula maris mediteriaranei,quae alio nomine postea dicta est Euboea. Abaortae, populi sunt ad Indum nucium,quorum meminit Plinius lib. . Abarimon, regio est super Anthropophagos Scytbas, in qua sylvestres homines degunt aversis post Gura plantis, ut scribit Pli

Abas,rex duodecimus Argivom, pater Proeti & Acrisii, de auus Persei, a quo postea Argivorum reges Abantiadae dicti. Abas item alius fuit Troianus nobilis, de AEneae comes, cuius meminit Virgilius, ΑΕre cavo clypeum magni gestamen Abantis. Abases,regio est AEgypti. Abases AEgyptii vocat regiones inhabitatas,& maximis desertis circundatas, ut scribit Strabo lib. ir. Abastrus,unus e tribus equis Plutonis,ut scribit Ioannes Bocatius cap. 6.lib.8. Abatos,media curta,insula est AEgypti,in palude Memphitica: se dicta quod ad illam difficilis sit accessus. Huius meminit Lucanus lib. Io, Hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas. Abdera,oppidum est Hispaniae Meticae. Est Se insula ad Samothracen.Oppidum item Thraciae, patria Democriti. Authores Plia' nius 8c Ptolamaeus ib.3.Αbeacus, Siracorum rex,apud Strabonem lib. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION