Viatorium, hoc est, de montibus planetarum septem, seu metallorum; Tractatus tam utilis, quam perspicuus, quo, ut Indice Mercuriali in triviis, vel Ariadneo filo in Labyrintho, seu Cynosura in Oceano Chymicorum errorum immenso, quilibet rationalis, v

발행: 1651년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

101쪽

8 4 Tra ratus de Septem

sive enim aurum misceatur vel amat ga-naetur cum eo , & coquatur, quicquid

nonnulli jactent, sive per se coaguletur lento igne, impossibile est, quod sulfuris

aurei qualitates agentes introdurantur eausa eur in illud: Nam quicquid de ipso plumbo M aut minera ejus, nec non de Mercurio antehac dictum est,cur illa in aurum non σμημm Re- coagulari possint, eadem causa & hic ob-:' stat, licet in Mercurio non sit tanta sulfuris comburentis quantitas. Qualitatibus enim patientibus destructis, introd, cuntur illi agentes qualitates, & non sit aequatio omnium contrariaru in eodeni' composito remantium, quod fieri debebat , si aurum futurum sit, i dque in sum mis qualitatu gradibus , ut ante dictum. Eandem ob causam nec aurum amalga matu cum Mercurio Saturni eum in auuxum perficere poterit, cum aurum nihil

habeat superfluum in sua perfectione,sed simpliciter sit perfectuin, ideoque de sua simplicitate si aliquid alteri Mercurio

concederet , ipsum egestate laboraret, prout Berialiardus Comes optime disserit. Ne quis autem existimet, Mercuriuplumbi qualicunque modo coagulatum in aurum nobilitari, cum contrarium re-

102쪽

Montibus Planetarum. 8 s

Ipsa experietur, nempe ipsum in terram inutilem degenerare. Quod si vero a sul iure auri fixo & agente, noc est , calido S sicco,tingente Mercurius plumbi coaguletur , nullum est dubium ex eo , ut & alias aurum persectissimum fieri posse,de quo hic non est differendi propositum. Tantum sufficiat de primo Saturni usu seu in aurum coagulatione , sequitur de praeparatione ejuidem ad tincturam.

De IL UD Saturni ad Tinuram.

Pauciores, ut opinari quis posset, quae-sverunt tincturam fixam Sc spiritualem in Saturno, cujus corpus sit facilis cor ruptionis seu destructionis in igne Sc a- . quis corrosivis multi que sulfuris comburentis & terrestris particeps , nihilominus, cum judicia operantium sint diversa , scriptorumque sententiae diver- .sissime accipiantur , quicquid alii de ropinquitate plumbi & auri inter se intellexerunt & ad coagulationem unius in aliud retulerunt , quidam ad tincturam ex plumbo conficiendam , inter-

Iretati sunt: Accessit, quod a Philosophis passim inculcetur , aes & plum

103쪽

ss Tractatus de Septembum esse lapidem pretiosum & in plumo

bo esse malculum & tinctura utramque tam albam quam rubra, ut monstrat c ruta & minium, dummodo debito inde educatur : Hinc secundum sonum ver borum conjunxerunt aes & plumbum, vel hoc & arsenicum aut acetum, &nihil tale repererunt, artemque vel abjecerunt omnino ut impossibilem , vel imperfectam relinquere coacti sunt. Quidem subtilius operari volentes , atque in hoc Isaacum imitati, Saturnum variis praeparationibus ad puritatem &substantiae tenuitatem quandam reducere voluerunt, ut in metalla radicaliter ingredi, iisque adhaerere posset, eun- dem ad nihilum seu faeces inutile red gerunt , quomodocunque animam Lunae vel Solis immittere , vitamque tribuere illi tentarint. Verum haec opera omnia esse frustranea experientia singulorum tandem licet rarius & non nisi post multorum sumptuum interpositionem convincit. ino modo enim quid boni fructus ex arbore mala eXpectabiS. Quomodo ex colocynthide mel, aut CXfimeto faetido rosam suavissimi odoris

clicies sanc vix unquam per artificium,

104쪽

licet natura suis arcanis operationibus

utrumque educat, nempe ex amaro dul

ce , & ex foetido suave. Nam quid uvis, pomis , pyris & ejusmodi. immaturis fructibus palato ingratius Θ quid iisdem

calore Solis maturatis acceptius & mi- . tius ξ Quod si ars quoque natur manum vicariam & quasi obstetricem praebeat, videmus ad estectus admirandOSO, ad quos alias nunquam perveniret , eam contendere & aspirare. Annon ex sylvestri arbore , cujus fructus sunt acem

bissimi & esui inutiles, circa truncum abscissa & ramo seu surculo nobiliori eidem insito coalescit genus arboris, suriaculo , non radici simile & fructibus coria respondens nobilioribus pAd hujus exempli imitationem quidem conati sunt Saturno aliquod germen inserere S compositum soli seu calori philosophico committere, donec sa-.tis maturum sit, & absque dubio votum

suum obtinuerunt : Verum in electione horum mineralium cautum quem CD se debere admonet bonus ille senex , Morienus , cui ut morem gerat , ae-

quum est. Nos ut &hoc loco Indicem, qui in triviis meliorem semitam haesi-

H . . . .

105쪽

8 g Tractum de Septem

tanti ostendat, statuamus, figuram ad jicimus sequentem: ,

SANGUINIS DRACONIa

106쪽

Mo tibus Flanetarum. 89 In tertia illa mundi parte, Africa di- icta, ubi maximi ardores & aquarum penuria , ideoque regiones sunt latissimae, quidem, sed non latis spequentes inc lis, iisque potissimum nigricantibus &i barbaris populis recontra feris horridis& monstrosis partim, partim Venenosis

hominum generis infestis abundant, quales sunt tigrides, pardi, leones, iisque similes, quarum ad fontes aquarum, dulcium, rivosque conventu & mutuo insultu semper aliquid novi generis sub- ' ' . Oritur diversi omnino in specie a singulis suorum parentum : Hic, ut caetera prae- terramus, elephas vi tur singulari , ut . Corporis magnitudine , sic prudentia . conspicuum scui nonnulli intelligendi, loquendi & scribendi aptitudinem , - . manae proximam, attribuunt) inter reliquas bestias primum tenere locUm: 'Cui, ut nihil est ab omni parte beatum, continuo se invidum & hostem interne- Cinum draco praegrandis offert. Hic Ut tam vastae beluae , cui viribus longe. sit

ampar , damnum ingerat, non audens aperto Marte cum ea confligere , remex insidiis aggreditur hoc modo. Obser Vat qua via elephas aquatu rediturus sit

107쪽

Tractatus de Septem

eandem , ubi arctior est, praeoccupat, seseque inferiori loco abscondit', donec elephas aquis praetumiduS accedat, cuis jus pedibus nexus & gyros suo corpore sinuoso injiciens sanguinem libat & ebi bit. Tandem ubi viribus defecerit ele phas, draconem circum sese in nodum ireflexum, jam cruore saturatum, deque victoria contra hostem obtenta sec rum, suo pondere in terram corruens, ipsa morte vindictam sumens conterit& extinguit, omni regurgitante & OD

fusio ejus sanguine,qui post DRACONIs licet potior pars elephantis sit dici

tur, ad medicinam aliasque necessitates hominum non inutilis. Draconem hunc, cujus sanguinis ad medicinam philoso- phicam auumitur, Oportet quem probe agnoscere, ne terreum quid, seu, eX te rae fundo depromptum , aut aliud haud Conveniens in ejus locum substituat. Est autem CX eo, genere , quod Saturno,

Apollini, AEsculapio & Mercurio ascribitur, quod Cadmi socios interfecit, &, lab eo interfectum, quod vellus aureum observavit , quod pomis aureis Hesperidum hortis invigilavit, quod Geryo- nia Tricorporis boves puniceos custodi-

108쪽

. . . ' . l. i . .

Monti Fianetarum. 9r viti, Typhonis & Echidnae soboles: Saturno appropriatur dum capite caudam

apprehendit , non quasi tempus significet, sed quod in se redeat , & ex duo- , bus, nempe capite & cauda unum quid fiat: Appollini affingitur, quia ab eo sagitis occisus putatur Typhon , qui pu- trefactus Python dicitur : A sculapio, quia medicinae revivificativae & juven- tam restaurantis Draco symbolum est di subjectum proprium Mercurio, cujus Caduceo appingitur duplici, masculi &sce minae forma , quia constituit duplicem Mercurialem substantiam Herma phrodyticam contrariarum operationum, nempe quod durum mollificet &molle indurex: Cadmi socios interfecit, quia idem sunt re, quod hic elephas, &α Cadmo interficitur Vice versa , quia elephas draconem moriens, occidit. Re- Iiqua omnia, ut etiam jam dicta, petantur ex nostris Hieroglyphicis, ulterius abidem explicata, quae lucem hisce dabunt clarissimam,

109쪽

92 Tractatus de Septem

De III. Vsu Saturni ad Medicinam i

Si consideremus jam substantias eκ Saturno productas ut sunt lythargyν rium, cerusa , minium & ejusmodi, animadvertemus eas corpori humano i terius assumendas plus noXae , quam utilitatis allaturas , cum eaedem inter Venena potius, quam medicamenta ponantur : Causa vero harum nocuae qua

. litatis videtur esse manifesta, non quia per se sint venenosae , ut arsenicum , s blimatus & ejusmodi corrosiva, nec ut Venena animalium , sed quia venas &Vias corporis humani obstruant, & ini micam cordi qualitatem , frigidam & , siccam communicent. Quomodocunque itaque plumbum praeparatum per calcinationem ab igne factam non solum non amittit suam frigiditatem , quam ante habuit, sed quoque sulfure ejus calido combusto magis auctam possidet, utpote jam factum praeterea siccum , quod est terrς proprium. Est quidem plumbum ante combustionem diversarum vii jum, ratione argenti vivi frigidi & humidi,ac

. sulfuris calidi & sicci, in una mixtione

110쪽

Montibus Flanetarum. . ) 9 3

existentium. Nam usu cognitum est, quod non solum repellat sanguinem ilia frigiditate, sed etiam discutiat caliditate , ut apparet in gangliis aliisque partibus subtumidis : adhaec humectat

1ua aquea humiditate , & exiccat terrea qualitate: ratione humectationis exiccatis locis adhibetur , ab argento vivo in unctum : ratione exiccationis, praesertim calcinatum , ulceribus humidis, imo occancrosis, ut lamina ejus cancro

non ulcerato & labiis quod miremur

humanis ne nimis excrescant. Cicatri-

Eationem quoque adjuvat , si debite aps plicetur vel inseratur locis eam requirentibus. Nihil hic dicemus de sale Saturni, aut saccharo ex minio parato, hisce simi- libus, quia sunt ejusdem originis, qualitatis & operationis: Unicum nobis ex Saturno remedium intextus assume

dum innotuit utilissimum , si minerae ejus purissimae Lunari foetu praegnanti , per ignis gradus fixatae & purificatae Mercurius vaporabiliter misceatur , ita ut ex duobus Mercuriis unum quid fiat citrinissimum, quod est medicamentum admirandarum virium in morbis quibuscunque chronicis & humoralibus

SEARCH

MENU NAVIGATION