장음표시 사용
2쪽
BDRUSS. REGI A CONSILIIS REGIMINIA INTIMIA BIBLIOTHECAE REGIAE PRAEFECTO PRIMARIO PROFESSORI BEROLINEXSI P. O. RERUM BORUASICARUM HISTORIOGRAPHO EQUITI ORIDINIA AQUILAE RUBRAE SOCIETATUM SCIEΝTIARUM QUAE BEROLIM PARISIIS ET LONDINI FLORENT ALIARUMQUE SOClo CET. CET. CET.
4쪽
3uod omnibus Literarum Orion talium cultoribus diu optatum, multis Propositum, a quibusdam adeo promissum erat, id juvante Deo o. M. hoc nostro nunc studio ac labore inceptum vides, Eodemque favente summo Νumino et continuabitur et perficietur. Μaximae est in oriente et occidento auctoritatis Ibn Chulli hani opus do vitis illustrium virorum, neque post donesium λ) et Scheidium habeo, quod in ejus laudem addere possim. Exstat praeterea Tydemani conspectus, in quem omnia virorum, quo rum vitas descripsit auctor, nomina ex ordine retulit. Idem ipsius auctoris Vitam exposuit, quam uos quoque ex Ibn Scholiba ara hico et latine edidimus in dissertationo Abu Isoda o tabulis goographicis annexa. Itaque nihil restat, nisi ut sueto more descri bondis Codicibus, quibus usi simus, paucis dicamus, quomodo librum nostrum tractaverimus.
Codex A. inscriptus est: se Alimedis Chale canidae vilao illustrium virorum. Tom. I. quarum maximam Partem ex Cod. ΜαV. Cl. H. A. Schulton sit, Pros Leidensis descr. Herbornaod. 25. Oct. - 20. Nov. 1792. G. G. L ora b ac h. Reliqua ex eodem I) Ici Commentar. Poes. Miat. p. 356: Scriptoris politissimi Ebni Κhali-
eau opus Iustoricum non magis verborum elegantia et ubertate commenis datur, quam illusiniorum Poetarum versibus, quibus conspergitur. Ac nescio, an hic omnibus vitarum scriptoribus Sit anteponendus. Est certe
copiosior Nepote, elogantior Plutarcho, Laertio iucundior, et dignus est pro laeto liber, qui in omnes Europao linguas conversus Prodeat. 2 In Oratione de sontibus litorat. Arab. - latius multo recludendis; et in Oratione de eo, quod Sehultensit -- agendum reliquerunt.
5쪽
Codice, qui post obitum Schu Itensii in ' manus Cl. vander Patm, Pros. Leid. devenerat, supplevit idem d. 9 - 13. Mart. 1801 ' Reliqui deinde Tomi, quod aliter fieri non potuit, nonnisivan der Palmi, tamquam possessoris Codicis archetypi, mentionem faciunt; hunc autem Codicem Palinianum multis descripsit Ty de manus in conspectu pag. 35. Apographum nostrum I Ors-hachianum, quod desuncto Lors hachio bibliotheca regia Gottingensis emit anno 1817, sex implet modica volumina forma quarta alternis paginis vacuis relictis, in quibus venia impetrata varias ceterorum Codicum lectiones, atramentis diversicoloribus distinctas,
annotavimus, qua ratione operoso totius libri in nostrum usum transcribendi labore supersedimus. Minutas quidem, attamen perspicuas exaravit Lors bachius literas et omnino accurate et diligenter transcripsit, ita ut hoc apographum ipsi archetypo par judicari possit. Codex B. Gottianus, in Moelleri catalogo ΝΟ. 268. signatus, dimidiam paene totius operis partem exhibet usque ad vitam Λbu Mohammed 'Abdol-Μatok Ben Hescliam, in Ty doma ni conspectu No. 390. omnium, de quibus huc usque edocli sumus, Codicum antiquissimus est, quippe duodecim tantum annos post IbnChalli hani obitum scriptus. In fronte libri eadem, quam Ty-d em anus ab incerto, ut dicit, auctoro compositam tradidit, Ibn Challi hani vita legitur, eam quo ox libro tau kerat en-nabi ἐν auctore Hasano Ben Habib Keibita Sum tam esse, subscriptiono notatur. Varii tituli ultimae paginae additi quasi historiam libri narrant et quidem ipso librarius haec subjunxit: hEmissus est hic tomus vespere die Solis tribus restantibus do Gomada prior anno 693 manu servi pauperis Abul-Raha Bon AbuΙ-Hasan Bon Iusus Bon Abul Raha Bon Sa id Israelitue, scribae Damasci prote
tae, condonet ei Deus t - Sequetur eum pars altora literae Ain: Abu Manςur ot-Tlia Hebi. - Transcriptus cst hic Codex ex exemplari, quod possedit Cudius 'Ala Dd -Din 'Ali Bon Schems ea DinΜohammed Bera Ganim secretarius curiae, exarato a Tag od - DinΜa tuo Bon Sayd Λs ardio- Samosatenso in curia, quod absolutum erat mane dio Lunae septimo mensis Rebi' prioris anno 692V Uano sequuntur ullae sex subscriptiones, quibus varii variis temporibus viri se hoc Codice usos fuisse testantur, nempe ex annis
6쪽
Codex C. Berotinensis, minutis literis splendide anno 1083.
exaratus, volumine unico totum opus continet, attamen non integrum, sed saepius abbreviatum. Codex D. Berotinensis alter, ultimo quarto Volumine orbatus, novissimis temporibus scriptus esse videtur et ex hibliotheca quondam Dieaiana in regiam migravit. Quamquam passim comma quoddam omissum est, omnium tamen, quos inspeximus, Copiosis simus est 1ito Codex, nam interdum tres Vel quatuor, adeo sex paginae inseruntur, quas ceteri non habent et scriptoris serioris . additamenta esse statuimus. Ab ordine vitarum haud raro recediLCodex E. Gothanus altor, in Moel Ieri catalogo ΝΟ. 414-416. signatus et anno 1201. exaratus, nouuullis adhuc in vilis comparari potuit. Praeterea excerpta quaedam, quae a I. B. Koe Ii Iero e duo bus Codicibus Parisiensibus inter se collatis consecta in bibliotheca Gottingenso exstant, in auxilium vocavimus, et in hoc quidem
fasciculo praefationem et vitas 5 et 49. Typis quoque odita jam est praelatio in Ty dem ani conspectu, vita 33 .et 60 in Hama
L eri Specim. Catalogi. His ergo praesidiis in tructi opus edendum agressi sumus et textum, ut nobis videtur, satis emendatum Consecimus. Fieri vix potest, ut in omnibus Codicibus eadem plano verba occurrant et discrepantibus lectionibus, ut aliter non exspectabis, eorum Vetus tissimo B. maximam tribuimus auctoritatem, praesertim ubi alius Cum eo consentiret, neque eum deseruimus, nisi quum reliqui omnes unanimiter de eo decederent. Saepius autem B. et D. lectionem quandam praebent, ubi A. et C. in lectione alia conspirant, rarius B. et C. contra A. et D. conveniunt. Itaque separato volumine varias has lectiones colligere et quae additamenta praecipuo Codicis D. seriora esse credidimus, Sicut etiam notas maxime Codicis B. marginales addoro statuimus. - Indices praeterea conficere in animo est alphabeticos, quibus contineantur nomina honorifica,
quibus viri illustres vulgo laudari solent, item nomina geographica et gentilicia et librorum tituli, qui in toto opere memorantur. Inscriptionem libro dedimus usu receptam Oitarum illustrium pirorum, Iidet Ibn Chaltilianus eum obitus illustrium virorum inscripserit. Diuiti by Cooste
7쪽
viri secundum numeros, quos Tyde manus in conspectu apposuit; eundem ergo nos quoque ordinem et numeros servavimus. Iam vero Tyde manus quadraginta fero virorum nomina ex unico Codico villinetiano recepit, quae in nullo eorum, quibus nos usi sumus, occurrunt; ut igitur retineamus numerorum ordinem, nonnisi nomina, quae Tyde manus Praebet, transcribere possumus, quod evenit in hoc fasciculo ΝΟ. 78. - Hoc unum monendum . restat, quod Lors bachii auctoritatem secuti, vocabulis accuratissimo scriptis, signisque vocalium appictis longam singularum vocis cujusdam literarum enumerationem, qua Tectam nominum Propriorum enunciationem Constituere Student Arabes, Per compendium maximam partem omisimus et ubi nihil Praeterea memoratur, crucis signum 'l' apposuimus; item annorum numeros non Vocibus, sed numerorum signis scripsimus.
Sod finem imponere non possumus huic praelationi, antequam Tibi, vir illustrissimel cui huncco librum dedicatum voluimus, ex intimo Pectore palam egimus gratias quam maximas pro insigni Tua erga nos benevolentia, quam ut in posterum quoque nobis Serves, etiam atque etiam rogamus. Prodeat nunc hoc opus, quod a viris doctis benigne excipi, clementer considerari et Iaude haud indignum habori optamus. Scribebam Gottingae mense Septemb. 1835. Disitirso by Corale