장음표시 사용
4쪽
6쪽
ANATOMIAM PHYSIOLOGIAM ET PATHOLOGIAM NERVORUM
8쪽
EDITOR. Promisi in secundi tomi praesemine, me de causis, quae pathologiae
cerebri atque neruorum, cuius utilitatem et fructum adeo nonnulli in dubium vocare nuper sunt ausi, incrementa mire impediuerunt, proxime expositurum esse, inter quas non vltima saltem est anatomiae pathologicae neglectus et paene contemtus. Hanc sciςntiam vero hucusque, exceptis quibusdam summis viris, non valde a multis excultam esse non quidem mirum est, quoniam si fianitatis persectae adumbratio ex sani corporis disse ictione non nisi dissiculter petatur; aegrotantis corporis et vicissitudinum eius origines ex partium peruersio statu multo maiori cum attentione adeo non cognoscantur et non nisi subtilissimae anatomiae adjumento explicen tur atque revelentur. Namque certa et probabilis methodus anatomiae pathologicae studio nondum . adcommodata vel inuetita est, quod alio tempore demonstraso. At profecto ad unam tantum anatomico-pathologicam historiam siue sectionis pathologicae adumbrationem conficiem dam componendamque quam multae animaduersiones pertinent: aegroti nempe, nunc. mortui, Vita aliteacta; deinde integra morbi historia
aegritudinis origines, commutationes j αν-ασις ἀκμῆ, remediorum adhibitorum indicationes et essecla, symptomatum praecipuorum singularis enumeratio, morbi declinatio e. q. s r. Et ex his tandem et ex diti
9쪽
Pl EFATIO,ligentissima et maxime curiosa cadaueris sectione atque inspectione sub tilissima explicatio atque verosimillima vidissitudinis: diuinatio derivan da erit. Sed quam paucas possidemus huius praestantiae de seditibus et causis morborum historias atque quasi picturas. Praeter Mog-c1sNiυM enim paucissimi similia praestiterunti Atque ego non ignoro permultos esse, qui dicant ex his Extispiciis .nullum fructum expectandum esse, quoniam vel ante mortem horum vitiorum signa deficerent vel quoniam plerumque circa incurabilia et nullis omnino praesidiis tollenda
mala versarentur anatomiae pathologicae peritorum animaduersiones atque conatus. Quod quamuis de multis valeat, tamen certissime non de omnibus et huitis reprehensionis causam in neglecto studio potius, quam in re ipsa inuenio. Praeterea si studii ipsius non tantus esset ambitus neque tanta reconditarum causarum copia morborumque tam diuersa facies, sacile 'viderent quam plurimi studii excellentiam. Quam adsertionem non vereor, ne quis contemnat ac derideat, qui sit intelligens et rationalis medicinae cultor. Nam hoe concedent saltem plurimi, quaedam anatomiae pathologicae fragmenta esse elaborata.
Deinde omnis illa de neruorum usu et functionibus physiologica disputatio adeo imperfecta adhucdum suit, ut pathologico studio oninino ubicem poneret. Nam in physiologicis quam multa phaenomena, quam
'paucae idoneae explicationes, quam multae dubitationes. Nec leuis error vorsatur in obseruationum semioticarum neglecta pera sectione, quae ingenium atque iudicium ad intelligendas aegritudinum differentias egregie acuit. In semiotice enim nimis adhuc rudes eiusque parum cupidi sumus, Dissicile vero negotium atque grauis signorum disquisitio cernitur in eo,. quod plura eius momenta non manifesto satis insensus cadant, sed mente tantum intelligantur. Ita terim tamen spero plura eaque egregia in utraque disciplina ei physi logi ea et pathologica adhuc esse expectanda. Sic GALvANII experimenta nuper demum, de quibus et ad primum opustulum et in addendis nonnulla adieci, quemadmodum similia conamina certissime multam lucem aliquando affuis
10쪽
PRAEFΛTIO. dent. Quemadmodum etiam omnino ea physiologia tantum optima est, quae stibuliori anatomiae et experimentis accurate captis est superstructa et in qua ex his selum argumenta ducuntur. Caeterum non miremini, benevoli lectores, inter imius tomi opuscula inuenire commentationem aliquam de cephalalgiae speciebus, quam inserui,
non quod vellem Vobis spudasticam ce alalgiam θ. s p. 3 is) creare, sed
ut nuperiorum quorundam scriptorum in nosologia elaboraoda conaminum exemplum darem. Conueniunt enim noQlogici systematis cultores cum quibusdam scientiae naturalis scriptoribus, qui quoque difficiliora siystemata naturae magis conuenientibus praeserunt L1NNsuMque inscitiae accusantes se ipsos risei exponunt. Primum in votis erat cum hocce tomo finem imponere huic collectioni scriptorum neurologicoriam minorum, sed mutauimus hoc nostrum consilium, partim quoniam plura opuscula rariora, nulla omnino opera et occasione neglecta, tomo quarto inserenda, nondum possidemus, partim quoniam allue fortasse commendabiles commentationes in horum ipsorum dierum progressu publici iuris fient. Iam vero consilium cepimus post hos integros duos annos cum indice et tomo quarto hosce scriptores neurologi eos minores finire nec suspicamur fore, ut hocce consilium nostrum inlaestas multorum reprehensiones incurrat. Caeterum rogatos cupimus omnes ac singulos nostros sauiores et amicos, velint consiliis et re nos iuuare bonisque ominibus prosequi. Sicque vale B. L. nobisque faue.
Scripsi in Universitate litteraria Lipsiensi in mereatu vernali A.