Rationis medendi, in nosocomio practico Vindobonensi

발행: 1788년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

ANNOR. I 74. et I 77s. III Nota . Serum gustu sabum , postulas oris ,

ardorem ad finem diei undecimae. Fcbrim maiorem , et praecipue alvum laxam , coctam tamen, spontaneam , qua natura resorptam materiam acrem , transpirabilem impeditam eliminare conatur , quem conatum medicus subinde moderari ,

si nimius, permittere, si per se moderatus, et, quod bene notasdum , dato leniori purgante excitare debet , si nullus fuerit. Vesperi inter gargarisandum vomuit pituitosa , itemque pauca coagula lactis, procul dubio ob assumptum spiritum vitrioli. Die 26. Iunii . Noctu quinquies alvum posuit diarrhaeicam,

8 Vam , copiosam . Ardor a pustulis elisitatus longe minor; exigua salivatio; quies animi et corporis, et aliqua somnolentia. Mane alvum bis potuit diarrhaei cam . Facies detumescit, elique crustosa. Manus cum brachiis tument. Pullus celer, sat sortis . Circa meridiem rediit copiosior salivatio, minus tamen copiosa , quam antea, sacilis. Hodie pedes etiam incipiunt intumescere. Postulae sunt etiam in parte capitis capillata . Palatum hodie inspectum exhibuit maculas albas collapsas; at interstitia , itemque maculasum argines elati sunt adhuc, et tument . interstitia pustularum in manibus et brachiis longe mi-

Rus rubent, quam antea. Ardor magnus pustularum in natibus . Circa undecimam ante meridiem teipothymiam passa est. A meridie ter alvum posuit diarrhaeicam . Pulsus ut mane. Facies vesperi magis adhuc detumuit; manus autem et brachia magis tument.

Ardor intuor , quam noctu et mane ; salivatio

122쪽

118 OBSERVATlONES MEDICAE

a meridie copiosa et facilis . Hodie praecipue queritur de ardore artuum . Hodie vesperi vomuit multam pituitam .

Nota. I Febris suppuratoria , quae heri tanta suit, hodie insigniter est minuta, ob supervenientem alvuum di arrhaei cam.

a) Pustulae non continent pus, sed serum, minus, magisque fluidum . 3J Ab hesterno mane usque hodiernum mane accepit spiritus vitrioli dr. v. Itemque intra XX lv. horas absumit uno. . . extracti corticis per uviani cum syrupo moror. unc. vj.

q) Nota utilitatem vomitus, per quem OP 'time promovetur salivatio, itemque quidquid per glandulas salivales, oesophagi et ipsius ventriculi salivae secernitur , vomitu utilissime foras eiicitur. Vomitus ergo neces artus omnino est, mereturque Oxymelle squillitico , et ad gargarisandum adhibito et deglutito, provocari imo

hoc nil proficiente, restitanteque lalivatione emeticum ex rad. ipe cacuanti . vel et ex tartaro emetico diluto caute dato , vomitus esset provocari

3 Evacuationes vomitu et alvo factae insigniter minuunt sebrim , putrem materiam evehendo . 6 Pustularum crustae exsiccatae , corruga taeque margines suos tumeates et interstitia distrahunt: hinc sensus ardoris, dolorque . Rodie praeterea acris materies . optimo cum conlilio inunguntur crustae pustularum mucilagine seminis cydoniorum, addito oleo amygdalarum . Sola autem mucilago statim exsiccatur , et Corrugationem crustae, nataque inde incommoda auget. I

123쪽

Intra xx Iv. horas absumit septem et plures etiam mensuras potulentorum variorum a Die a . Iunii . Dies morbi xiv. Nox insomnis; continua et copiosa talivatio per noctem . Item noctu exigui subinde dolores colici , et alvus di arrhaei caquinquies per noctem posta. Mane post.

sextam quies et somnus . Mane vomuit multam pituitam inter gargarizandum , cum antea parcior esset salivatio, ea denuo post vomitum copiosa admodum rediit. Ante vomitum, cum salivatio penitus cessasset , horripilatio successit . Redeunte denuo per vomitum salivatione rediit et alacritas. Pustulae in pedibus ad malleolum usque in interstitiis suis et circa margines suos albae sunt, et bono pure turgent . A malleolis autem sursum per crura, semora et pectu Fpustulae margines habent adhuc rubros, et nondum pus bonum habent. Pes sinister magis au- et, quam dexter. Facies valde detumuit. Manus et brachia modice incipiunt detumescere . Vesperi post brevem somnum turbata erat, et

modice, breviterque deliravit Tissorus ait ,

somnum in acutis non reficere ) una alterave vice est observatum, quod a somno peius habeat. Vesperi denuo inter gargari Zandum vomuit pituitosa multa . Per diem ter , quaterve alvum posuit diarrhaeicam . Saliva a meridie copiosa et facilis. Eam per mentum defluentem ait acrem esse, et pruritum , ardoreinque ibi , qua defluit,

Caussare , minor ardor artuum . Conqueritur de ingenti oris foetore . Alacritas maior. Horripilationem hodie vix unam alteramve habuit; omnibus autem praeteritis diebus saepius per diem

124쪽

aeto OBSERVATIONES MEDICAE

Nota salivationem et artuum tumorem non

impediri a diarrhaea .

Die 28. Iunii.

Nox satis quieta , dormivit per intervalla ,

at evigilavit cum mente turbata, peiusque habuit a somno . Ter per noctem alvum posuit diarrhaeicam . Saliva hodie mane pauca et tena X . Facies valde detumuit, et prima demum vice

hodie priori induta forma agnosci ab adstantibus poterat, sibique ipsi aliquantum similis fieri incepit . Manus dextra nec dum detumescit, attamen sinistra, quae heri iam detumescere incepit, magis adhuc hodie detumescit. Pedes adhuc tument , pullulae manuum botio pure hodie turgent , et pleraeque in medio antea depressae , modo elevatae sunt . Pars faciei sinistra magis adhuc tumet, quam dextra . Pulsus naturali celerior, non durus, sed nec debilis. Vox minus rauca. Ardor pustularum in pectore. Magna ala critas . Nulla horripilatio adhuc ante meridiem . Notanda est mutatio pustularum malignarum in bonas . A meridie dormivit per intervalla cum gravibus insomniis , et cum terrore e Vigilavit ; at ab hora tertia ad quartam pomeridianam, somnus bonus. Circa quintam vesperi

pulsus celerior, accessitque horripilatio in pedibus, deinde in manibus, demum circa pectus . . De- commoda disparuere cum utinis, etiam vomuit pituitosam et copiosam materiam, alvumque simul posuit diarrhaeicam . His evacuantibus peractis alacritas magna rediit. Manus dextra nondum detumescit , in eaque ardorem magnum queritur . Saliva pauca et tenax. Pedes necdum detume.-

cuui . Pulsus celer, sortis . Dis

125쪽

1 a I

Die 29. Iunii. Nox quieta , somnus per intervalla, tranquillus et reficiens. Alvus diarrhaei ca bis per noctem . Mane dies morbi I 6. alvum parirer bis posuit . Pulsus celer, fortis . Pustulae in

manibus exsiccatae ut plurimum . In dorso incipiunt exsiccari. Manus dextra adhuc vix non aequaliter tumet, at sinistra ferme penitus detumuit. Facies dextra detumuit, at sinistra faciei pars adhuc tumet . Saliva pauca , et per intervalla, ac tenax . Addidi gargarismati oxymel squilliti

cum . A meridie optime se habuit. Somnolenta subinde est, ceterum alacris . Ubique per corpus exsiccantur pustulae . Manus dextra et pes sinister adhuc multum tument . Ad noctem vomuit glutinosam aquam . Pulsus celer , sat fortis. Sali-Va pauca, rara, et sputum coctum reserens.

Vesperi inquieta facta, anxiaque , sed facto vomitu , milia ingenti lotii copia , et subsequente diarrhaea denuo bene se habuit. Die 3 o. Iunii .

Somnus bonus, magna mane alacritas . Bis per noctem alvum posuit . Lateri dextro incumbere non potest, quia tunc statim tussis molesta Oritur cum dolore circa costam tertiam in latere dextro. Attamen respiratio libera, indolens. Saliva ut heri. Hodie omnium maxime alacrior.

Per diem bis alvum posuit mane, et bis vesperi. Pulsus vesperi celer, sat fortis. Oculi modice sueniates . Hodie tota die prima vice horripilationem uon amplius habuit .

126쪽

sar OBSERVATIONES ΜΞDICAE

Die I. Iulii. Semel per noctem, alias tranquillam, alvum posuit. Per diem bis alvum habuit mollem . Somnolenta est, somnus reficiens. Non horret . Caput et pectus liberum , pulsus celer sed admodum mollis, non appetit , os glutino' sum . Dedi sequens :Aquae laxat. V. unc. iI.

Cremor. tart. dr. I. Elaeos ach. mentitae dr. I. M. Sumat cras.

HISTORIA MORBI XXVII.

Die Is. Iunii.

Coqua 26. annorum . Menstrua semperpauca, irregularia. Facies pallida. Hodie vesperi horrores caloribus mixti, dolor capitis. Respiratio dissicilis, tussis catarrhosa, oppressio magna pectoris, dolor et molesta sensatio ibi loci, ubi iugulum sterno iungitur . lassitudo , dolor capitis . Somnus turbatus. Die I 6. Iunii. Hodie omnia mitiora , aegrotabat orthostaten. Somnus turbatus. Die II. Da. Hodie omnia graviora vesperi denuo exaee batio uti nudius tertius. Secta vesperi vena san- suis cum notabili crusta in uno scutello. in aliis crustae leve vestigium . Sum fit omni hora cochlear ordinarium oxymellis simplicis cum vasculo inlusi florum sambuci, pectus post venae se-

127쪽

ANNOR. I 74, et Izyctionem statim longe liberius. Noctu somnus cum copiosis sudoribus, uti et die sequenti is.lso. , ubi omnia symptomata plurimum remisere . Sputa moveri incipiunt . Nota . I) necessitatem venae sectionis , etsi

corpus fuerit chloroticum .

a) Utilitatem infusi florum sambuci et Oxymellis . Corpori pleniori emollientia omnia stu- stranea sunt, nisi venae sectio praecedat. q) inutiliter dantur morentia , scilicet stibium diaphoreticum non ablutum , flores sulphuris etc. imo cum damno aegroti , nisi in altero ca- rari hi stadio , ubi cocta sputa prodire incipiunt , gravis error , et admodum inter huiatis medicos

Communis.

3 Symplomata catarrhi sunt exacerbatio Vespertina , somuolentia, quam peculiariter in omnibus adverti huius anni catarrho laborantibus. os aut siccum aut glutinosum, in appetentia, somnus turbatus . Subinde omni alterna vespera gravior exacerbatio , frigore et caloribus constans. Vidi in uno omni mane circa octavam horam exacerbationem. Lassitudo, tussis cum voce rauca . Pectus in graviori malo constrictum , alias

tamen liberum, nisi sub ipsa tussi , ubi sensus

pressionis, titillationis, siccitatis , exacerbatio et c. sentitur . Calor capitis . Sitis . Leniora purgantia mannata , expectorationem non impediunt, attamen in statu eruditatis dari non facile debent,nis saburra primarum viarum id singulariter postulet. Sudor foetidus sub finem exacerbationis et in reconvalescentibus Oh servatur. Ad symptomata catarrhi etiam pertinent

128쪽

xα4 OBSERVATIONES MEDICAE

sudores copiosi nocturni, dolor lumborum, Ventriculi dum digito premitur diarrhaea spontanea , abdomen tensum , flatibus , cruditatibus distentum, os saepe amarum, sputa cocta noulevantia . Multiplex methodus est curandi catarrhos:

I) est antiphlogi ica , ubi idea subphlogisti-

eae diathesis formatur . ab retro pressam materiam natura duee per sudores eliminat; hinc optata, partim ut tussim sedent, partim ut sudores moveant, propinantur. per diuretica leniora agit, serum ad pectus delatum hac ratione eliminans. q) purgantibus primas vias expurgat, sed iis lenioribus , per epicrasin , et salinis . Hoc anno ITTI . mense Iunio, epidemice grassante catarrho profuere lenia solventia salina, alvum moventia , eiusdem enim originis fuere , cuius sebres huius temporis intermittentes , quae hos catarrhos praegressae sunt , et comitatae . Prosuit scilicet decoctum hordei cum sale polychresto aut amaro , oxymelle , et roob sambuci ea datum copia , ut alvum leniter quotidie mo verit e. g.

Decoct. hordei libr. iij.

Salis amari unc. dr. vj., unc. Boob amari sambuci et oxymeli. simplicis unc. iij. omni hi horto vaseulum cosseanum. Hae enim proprie solventia dici debent , quae salino quodam stimulo agunt, et versus alvum dirigunt. Nihilominus ubi ingens pectoris constrictio , aut plet hora adest, venae sectio

Praemitti debet . Quodsi purgatis primis viis ,

129쪽

ANNOR. I Tq. et I Ts. Iasvenae sectione , si opus fuerit, praemissa , nihi

Iominus tussis, praecipue noctu , perseveret , sum dorifera et praecipue optata valebunt . Mense Ianuario anni IT33. mxhamus describit morbum maxime epidemicum cum magnatussi, qui per omnia ferme similis erat epidemiae huic nostrae. Prosuere enim apud Huxhamum emetica nonnunquam, aut lenia catarthica, frequenterque notavit tussim profligari oborta diarrhaea etc. Hinc deinde rheo , manna, tartaro solubili usus est . Eandem febrim catarrhalem epidemicam observavit mense Novembris I 737. Atque hanc febrim per plures iam hyemes magis minusque grassatam esse, provenireque a Crasso , crudo , gelidoque acri spiracula cutis occludente , eandemque videri indolem habere cum

febre hyemali Sydenhami. Mihi videtur, quod epidemiae ab Nuxhamo descriptae eaedem quidem fuerint cum nostra, attamen plus ad phlogosia accessi Te.

HISTORIA MORBI XXVIII.

Domina de S ue o. annorum. Novem proles genuit felici semper partu. Post partum

tertium circa decimum tertium diem mammae

sinistrae tumor , dolorque , qui tamen brevi postea evanuit, adeo ipsam perterresecit, ut multis postea annis inanem metum de suturo mammae cancro habuerit. Inanem hanc persuasionem conmitabatur anulum quid , meticulosum, timidumque, melancholicum, et dispositio ad convulsiones prona . Menstrua semper regularia et copio-

a. Saepius obnoxia fuit tussi convulsivae , prae-

Morbus hystericus.

130쪽

cipue ea corripiebatur praegressa perfrigeratione , incessu per pavimentum frigidum , pedibus male vestitis. Subinde glutinosa reiecit copiosa . Levamen habuit a magnesia nitri, cum pauxillo castorei. Praeterito autumno, praegressa vehementiori ira os amarum accepit , stem frequentes subitoque ortos et ascendentes

Calores, ruborem frequentem genae sinistrae , tussim convulsivam pertinaciorem, gravioremque , et somni praeprimis desectum . Tussis convulsiva ad ver usque perduravit, nulla certa periodo , nulla certa hora, aut die affigens, attamen nou quotidiana ; sa bis terve per unam diem rediit , emansit denuo per aliquot dies . Somni defectus perstat hucusque; saepe urinam spasticam mittit. Quaeritur de pruritu ad occiput, de pondere scapulas premente, de anxietate sere continua , et in voluntaria gravique tristitia . Ante quatuor septimanas denuo irata, os amarum, glutinosum, febrimque accepit, inde per se potius, quam medicamentis convaluit . Quaeritur singultus saepe , et eructationes flatu lentas, flatus, boibo- rygmos . Frigus pedum ad media usque crura . Appetit, non sitit. Faciei color bonus. Ab asa foetida et priori autumno et hoc vere accepta , male habuit , appetitum amisit. Ab anno menstrua emanant : inde symptomata graviora sunt. Priori autumno et vere venam secuit. Hoc an

no tubercula haemorrhoidalia interna, dum al-Vum deponit, sentit . Praescripsi serum lactis Cum succis taragaci, cichorei, chaerophylli et

elaeolaccharo citri.

Saepius suit catarrhosa ; tempore catarrhi a

medicamentis emollientibus male habuit, sed be-

SEARCH

MENU NAVIGATION