장음표시 사용
3쪽
Auctoritaste Digni mi Vice-Cancellaru
S. S. T. PROFESSORIS PRIMARII, ET ACADEMIAE PRAEFECTI ;
Ampli Di SENATUS ACADEMICI consensu, et nobilis ae FACULTATIS MEDICAE decreto, ΡRO GRADU DOCTORATUS
su HYIsQUE IN ΜEDICINA PRIVILEGIIS, ET HONORIBUS, RITE AC LEGITI ΜΕ cONSEQUENDIS, ERUDITOR UΜ EXΛΜINI SUBMITTIT
EXCUDEBANT ROB. ET AND. FOULIs ACADEMIAE TYPOGRAPHI
5쪽
IN ACADEΜΙA GLASGUΕΝSΙΜEDICINAE PROFESSORI, PRAECEPTORI MEO MIHI PLURIMUM COLENDO GNEC NON VIRO OPTIMO ATQUE HONESTISSIMO
7쪽
QUORUNDAΜ fontium vires medicae jam dudum,
. et omni fere aevo Observatae s Uerunt, neque vulgus solum veneratione quadam religiosa hasce prosecutum est, verum etiam Medici docti et experti easdem semper magni aestimaverunt. A UAS ideo II INERALES, quae dicuntur, pro argumento speciminis hujus inauguralis selegi. quam variam vero, diffusam et amplam simul materiam , praebet hocce argumentum, satis noVimus, neque totam illam comprehendere ausi su-mUS. aquas medicatas Omnes vel plerasque sigillatina exponere ne quidem animus est; operae pretium tamen nos facturos esse speramus si ad CAPIT A quaedam G ENERALIA aquas illas plerasque reducamus, et si VERITATES quasdam GENERALES proponamVS, quae, ad lites circa harum aquarum naturam ac dotes oriri solitas componendas, inservire possint. NULLA earum, quas natura praebet, aqua absolute pura ac immista invenitur, nulla, quae ad accuratUm CX- perimentorum chemicorum eXamen redacta, eX hetc-
8쪽
rogeneis conflari non cernatur. plures tamen sunt aquae, quae heterogeneis illis adeo parce imbuuntur, ut neque gustu nec odoratu nostro, percipi posiant. hae sunt, quae in victu plerumque adhibentur, et aquae SΙΜ-PLICE s vel VULGARES dicuntur. eae Vero aqVae, quaCheterogeneis variis tam penitus imbuuntur, ut vel sensibus nostris facile percipi possint, vel experimentis
quibusdam facillimis cernantur, hae AQUA E ΜINERALES dicuntur; et cum ex his plures in medicina utiles admodum deprehenduntur, eaedem A QUAE MEDICATAE dici possunt. D E hisce cum adtiari sumus, primo loco monendum duximus, nos scriptis plerisque, quae de hac re exstant, uti vix posse. multa eorum enim conscripta fuerunt, antequam principia Chemiae sanioris bene intellesta vel stabilita fuerant, neque pauca a recentioribus Chemiae parum gnari S edita sunt. cum igitur ignorantia in pluribus hujusmodi scriptis manifeste se ostendat, immo fides multorum suspecta habenda sit, ex iis naturam ac dotes aquarum disci posse vix sperandum, et a nobis nunc quidem hocce argumentum aliter paulo pertractandum cst. res illas diversas sub terra repositas, et quae ab aqua per terrae poros, lapidumque rimas, perpetuo depluente solvi possunt, contemplari volumus, et inde veluti a priori, quibusnam rebus fontes passim scaturientes imbui
9쪽
possint, et quibus revera imbuta sint, demonstrare cona
ET primum pro vero habemus nil nisi REs Fos-sILEs in aquis fontanis reperiri. magna quidem multitudine res vegetabiles et animales in atmospheram CVehuntur, et cum aquis, quae iterum pluviae vel roris forma in terram delabuntur, intime commiscentur, et Utcunque purae aquae istae pluviales habendae essent, in telluris superficiem delapsae, plurimas res Vegetabi les et animales ibi offendunt, quas ab aquis illis solutas et in interiora terrae viscera delatas, etiam in fontibus inde erumpentibus expediare possumus. hoc quidem utcunque veritatis speciem prae se fert, compertum tamen simul habemus, res vegetabiles et animales propriis saltem characteribus suis distinctas, nequaquam in terrae interioribus reperiri. infra HUMUM scilicet, sive STRATUM illud telluris exterius, in quo plantae radices suas agunt, et quod quidem ex rebus vegetabilibus et animalibus magna ex parte conficitur, eae res raro deprehenduntur. . res enim animales et Vegetabiles humo commistae, temporis progressu ita mutantur, et destruuntur, ut
in iis natura vegetabilis vel animalis vix agnosci queat, et, quo profundius hae res jacent, eo longius a natura priori absunt. in terra igitur vim quandam suspicari li-eeat, quae res Vegetabiles et animales in fossiles penitus
10쪽
mutet, adeo ut ne vestigium illarum in fontium aquis expediandum sit. IN aquis igitur mineralibus non nisi res fossiles reperiri posse ducimus, et ex hisce iterum, quae in aqua solvi possunt, solae sunt eXpectandae. cum fossilia omnia
praeter aquam ipsam vel SALIN A vel SULPHURE A vel TERREA vel METALLICA corpora sint, dispiciendum nunc est, quaenam eX quoque genere ab aquis solvi, clita detineri possint, ut in fontibus nobis obvia fiant. Ex fossilibus aqua solubilibus praecipua, ut abunde constat, sunt corpora SALINA . de hisce igitur primo
dicendum. SALINORUM sorte quorumcunque primarium, et quod caeteris omnibus basin praebet est ACIDUM. ex acidi vero speciebus cognitis VITRIO LICUM praecipuum et maxime universale esse consentiunt Chemici. hoc acidum vitrio licum in terrae viscera copiose diffunditur, ct tot diversorum sossilium pars est, ut in aquis per terram diffluentibus saepe adesse, suspicari liceat. cum aliis corporibus conjunctum reVera adesse, norunt omneS; an vero simplex ac immistum in aquis inveniatur, haud adeo facile est dictu. hocce acidum per se omnino, et V A G UM in subterraneis locis cXistere non-