D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

212쪽

DUODECIM CAESARES

i N N O M DC XIX. cum Matthiae

Imperatori, Ferdinandum Secundum Religiosis limiim Principem , Sacer Electorum consessus , Vnanimi consensu , riteque sussecisset: quanto re- stactarionim Demitu conuiciisq; dehonestata; tantis Catholicorum plausibus, honorificisq; gratulationibus, percelebrata fluit illa Elemo. Itaque, cum Academiae omnes Panegyristarum vocibus; omnesque pMrietes literis conuestiti, piissimi Caesaris encomia passim persicin rent ; placuit Authori nostro prima uonim Caesarum gesta argutis Elogiolis complecti; ut illorum Vitia, Ferdinandi Virtutes illi, strarent ex aduerso; & Saeculi nostri felicitatem, priscorum comparatio efficeret dulciorem . Hic igitur est ille iuuenilis adhuc ingenij Partus, vel potius impetus; qui licet ab Authore ita spretus, ut Typis illum suo sine nomine, vehit aborriuuna, contemptim abiecerit: omnia tamen ingenia ad nouum quoddam , d vivacissimum scribendi genus vellicando expergefecit. Has ego Inscriptiones, appositis elucidare notis nolui; ut Lector ipse , de Suetonij commentatio, Authoris sensa per se vestigando, hauriate scatebra duplicem cum utilitate voluptatem.

213쪽

C. IULIUS CAESAR.

Lucij Caesaris Filius, lux Caesarum Ec Pater. Romanus Alexander, Tcrrae Mars. Omnibus tam metuendus, quam mitis: Pretium fecit seruituti, Victo orbe, Urbem victricem Orbis vicit. Defuere illi hostes, hostem habuit Patriam, Ne deesset unquam quod vinceret. Ingratam Patriam patrijs armis punijt. Eam vicit inuitus, qua vixit invita. Qui Romae propugnator non regnauit, Regnauit expugnator. Pro Roma triumpharai, Je Roma triumphauit. Amauit tamen inimicam : nolenti profuit. Saepe a fulmine Lauro seruatus Regia, Non semper.

Quem inermem timuerunt arma, Armata necauis roga.

Cessit Ciuibus Caesar Casus

Sero cognitum luxit Patria. Viventem Hostem , mortuum vocavit Patrem, Parricidium consessa cum Patrem dixit.

Disce Lector. Melius saepe qua non habes vides , quam qua habes.

214쪽

DUODECIM CAESARES.

Seruit suos Commentarios. QVae modo fulmineum vibrabat dextera ferrum

Pacatos calamos sanguinolenta regit. Scribit dextra eadem calamo, quae generat ense; Hoste vetustatem deficiente ferit. Nulla tuae, Caesar, celebratae gloria dextrae, Aut ferro, aut calamo, si caruisset, erat. Per Mare innatans Commenlarios gerit.

Horrida selici rumpis freta pectore Caesar;

Librum laeua regit, dextra flagellat aquas. Dum Mare Caesareae formidat verbera dextrae, Currit inoffenso tuta sinistra libro .

Dextera fit remus ; tu remex; navita, nauis: Vela chlamys , malus laeua; volumen opeS. Ibitis illaesae metuenda per aequora merceS , Naufraga non poterit tanta perire ratis.

Contra Iubam pugnaturus Augurium spernit. EFfugit attonito sacris data Victima Vate .

Nudaque delusis ingemit Ara focis. Impavidus metuenda videt praesagia Caesar, Captaque neglectis promouet arma sacris. Fortunam ledenim, vel sese consulit unum. Non capit a profugo praescia fata Boue . Eo mortuo Sidus nouum avaret. SIdereum repetit, cui se subduxerat, Axem. Et quae caelarat lumina, Caesar habet. Impia secretum manifestant vulnera Numen: Stellaque per lacerum libera corpus abit. Transtulit imperium Caelo , dum linqueret orbem. Par erat ut victo vinceret Urbe Polum. Iam coniuratae prodest iniuria dextrae :Magnum, quem voluit perdere, Roma facit. D. ΑVDjuitiaco by Cc oste

215쪽

Patris Virtutem contraxit Filius, Patre maior. Corporis forma Imperium promisit, Animus dedit. Privatus Imperatori similis fuit; Imperator priuato. Doluit Patria cum Principem fecit, Gavisa cum habuit. Timebat carnificem, medicum eXperta. Ad bellum natus, bellum fugauit. Motus est Orbis illo moto, quieuit quieto. Breuis pugna pacem peperit longam . Abortum fecit Fortuna. Iani Templum selus clausit: Musarum solus aperuit. Quibusdam non caruit viiijs, Vitiorum seuerus Vltor. Quae admittere pudebat, committere non puduit. Hoc tantum se Hominem probans, Quod in humana Incidit. Qui Deus habebatur inter Homines, Coepit Homo haberi intcr Deos. Domum Nolae, volente fato. Inuictus Viris, victus a Domina, Obijt Sol Patriae: oriens ploratus, ploratus cadens. Disce lector.

spiraris, si absit.

216쪽

D V O DECIM CAESARES.

Comedenti Aquria panem rapit. Vm prandes tibi furtivo Iouis Armiger ausit Ambesias auido diripit ungue dapes. Ab Ioue coniuerat diuisam sit incre mensam; Te similem cernens, credidit esse Iovem.

Dei nomen iniquὶ assumit. No bina videt miracula tempore Mundus; Cedere Roma Deo prodigiosia negat. Nam Deus humanos dum se tenuavit in artus, Paruus Homo ingentem se facit iste Deum. Ille Deus, cum fiat Homo, non desinit esse: Cum Deus hic fiat, non sinit este malus. Maior es ergo Deo, vel nomen fingis iniquum: Caesar; non potuit, quod potes ipse, Deus. Audita Cimum Clade, caput ad parietem allidit.

T Runca videns Populi derisus corpora Caesar,

Aspera semineci marmora fronte petis. Scilicet vltricem geniali vulnere niti Pallada conatur : se putat elle Iouem. Veneno ab riore propinato interis. CRuda nouercales commiscet Foemina succos, Caesar, Ec in pateris vltima fata bibit. Pastus vipereis Vita fugiente Venenis, Ad lentam properat pallidus ora necem. Namque hostes rabidi, Furiarum ut maxima Regem Perderet, orarunt: perdidit Uxor Anus. CLAVDiuitiam by Corale

217쪽

LITER ARII APPARATUS

CLAVDII TIBERII

In obscuro atramento clarescant gesta, si possunt Hic Liuiae Filius, Augusti Privignus,

Matris mores tenuit, non Vitrici. Acuto in pelsinus ingenio, obtuso in optimis: Dexicram Fortunam , sinistram Virtutem habuit Triumphator aliorum cepe ,. nunquam sui. Repugnante Vitrico, Matre propugnante, Ad Imperium ab cxilio vcnit, In exilium missurus Imperium. Tam siceptri amans cἰuo non haberer, Quam amens clim habuit. Sponte se Roma Tyranno tradidit; Tempori seruiens non Regi. Cives pressit, ut aurum cxprimeret. Simulatione Proicus: Nunquam magis hostis, quam cἰim blandus. Vultu amabat, hamabat manu. Capreis marcescens, Romae adcrat: Ferro , si non consilio. Famc Nepotes perdidit, suae lZamae nepos. A Nepote tandem perditus, obijt. Huic hctas Populus cxequias iecit. Disce lector. Asores non Ias, qui gradum mutat

218쪽

DUODECIM CAESARES.

Noctu videt. ACcipiterne rapax , metuendaue Noctua furtis Sit Caesar, dubium est : est tamen alteruter Accipiter nil nocte videt; nil Noctua claro Fusca die: Caesar nocte dieque videt. Est utrumque igitur : pauidae migrate Volucres; Non vobis nox est , non bene tuta dies. me occidit nepotes. NVtrit Amyclaeum Romana per antra L Onem , Nutrit, Ec Hircanae Claudius ora Ferae. Caesaream lambit saturataque Vipera dextram, Humanas capiunt lubrica Monstra dapes. Quaeris ieiunos cur perdidit ille Nepotes Non tantas poterat pascere Roma Feras. Dum tonat Lauro se cingit. AVdit iners, metuit stridentia fulmina Caesar, Sulphurcam nimbo parturiente facem. Quasque urenato temnebat sidere frondes, Adiungit trepidis nube tonante comi S. Errasti: quin te quia cingit Regia Laurus: Regia te Caesar fulmina percutient. Fame perit.

Adripit expressis quantum petit Vrbibus aurum,

At nequit auritioram soluere dente famem . Illyrijs grauidam suspirat messibus Istrum, Dcuorat optatas Caesar, dc ardet opes. Quicquid Romana metitur sine lege securi Flagrat, nec toto frangitur Orbe fames. Desine consulto tua , Caesar, Aruspice fata Quaerere: vis dicam tu moriere fame .

219쪽

CA LIGULA M.

Ex clade Heroum, Ex caede nominis, ex caligine obliuionis, Perge vindicare Fama. Hic in Mortis castris vitam habuit. Nondum puer, iam miles, Prius gladium vidit, quam Solem. Vt Mavors orius, ut Bacchus vixit. Fonior infans, quam adultuS, Praeposteram habuit aetatem. Tantum ut Imperium raperet siti ortus memor. Tiberio Vittam cum Vita rapuit. Eius sanguine suam chlamydem purpurauit. Regiam laurum messiiit gladio. Quamuis laurea contempta, Primus auream coronam gestir: Aurum Imperij, non taurum amans. Deus credi voluit: Humana vitia Deorum commendans nomine. Immortalitatem affectauit mortalis: At demum sua morte mortalitatem est fassus. Nam inter milites ortus, inter milites cadenS, A milite vitam accepit, & moriem. Disce lector. Fortis est, non qui inter fortes Oscitur,

sed qui fortiser vivis.

220쪽

DUODECIM CAESARES.

Nascitur in Capris. Cresar ut inclusus matemo carcere sensit

Classica, non potuit taedia ferre morae. intempestiuo discindit viscera nixu , Sanguineamque petit sanguine tinctus humum. Vt clypeo inceptus vidit volitantia pila, Natalem gemuit se celeraste diem . Crediderat sedenim pateras audire sonantes: Deceptum simili se videt este sono. Primus aureum diadema tulis. P Rimus Apollinea commutas fionde metallum, Caesar, Sc aurato stringis in Orbe caput. Non sano capiti fiagiles per tempora stolides Non sat erant, nodo te meliore ligas. De milite natus a milite occiditur. Vem dederant Vitae Martis feralia Castra, Eripuit vitae Militis una manus . Mars animum dederat, sed cum te perfide Baccho Persimilem vidit, quod dederat repetit. Saturnalibus diebus addidit Iuvenalem. Foemineas Caesar cum fastidire Calendas Coepit, dc heroam sistra perosa manum. Saturnali iijs Iuvenalia festa diebus Iunxit, Sc attonita distulit Vrbe iocos. Crede, nec ingratus Iuvenalia munera Citiis Accipiet: Dominum non sinci cste lenem .

SEARCH

MENU NAVIGATION