D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

PATRIARCHARUM GENEALOGIA.

m Cum Empyreo commercia n Xuit...is Vt tam facile sit Deum rogare, quam Vocare.

I Tempestiuo igitur ossicio, Postquam Homines alloqui des ijt Deus,

Hic Homines docuit cum Deo loqui. Nec leuius arrogatum Numini decus. Nam cum ignotus Deus omnia nosceret, Magna spargebat mulacra, Sed vel ingrata, vcl Ingratis . Suspectum enim beneficium est ab ignoto. Primus itaque Nomenclator Enos, Divinis actis Nomen inscripsit: Et Hominum authorem Hominibus authorauit. Excepere dulcissimum Nomen C litum Chori: Et Sanctissimis partum labris, Inter aurium cunabula Versavere. Arrisit amico vocabulo placidius Canum: Et labentes soni reliquias Lambentes Aurae collegerunt. Iuere in plausus canorae volucr : Et scribendo Tetragrammato, Suas certatim pennas pararunt Cyclini. Ipsas adeo Tartari latebras

Magni Nominis Echo persenuit: Atque ingens veluti globus De fulminali machina clisus,

Trepidas Eumenides, consternatasque confecit. Quaeris quid authoramenti retulerit Enos r. Idem accepit quod dedit. ειε Homonymos cnim cum suo Numine,

. t Deum appellauit, Deus est appellatuS: Aras posuit, impositus cst Aris.

ε θε

με ηε

42쪽

MUNDI PUERILI ΤAS, PASTORES.

Enossi Filius.

MALALEEL. Cainami Filius.

Cainamus & Malaleel. Ignotae Virtutis, non ignoti Virtuti λParem pietatem in nomine dispari praeseserunt. Nam Cainam lamentabilem gemitum, Malaleel laetum Numinis laudatorem, sonat. Optimo nitrurum pessimoque Seculo, Certabant paria Virtutibus Vitia. Huic Religiosa Sethi posteritas, Illinc nefanda Caini genimina, Procacitatem Modestiae, Sacrifici js secrilegia coaequabant. Itaque Hominem inter Homines nullum inuenisses ;Sed vel Angelos, vel Belluas iΑut Ara dignos, aut Hara. Adeo mortale Genus, Vel extremos Numinis amores, Vel extrema odia promeritum, Voluptati, dc moerori Parem materiam diuidebat.

Diuisit proinde ossicium pietas:

Geminosque Mystas initiatiit; Quorum alter luctu, alter cantu litaret. Sile iam, Graecia miratri X,

43쪽

ΡATRIARCH ARUM GENEALOGIA.

Possum melius par, diuino de autographo promercNam Cainam lugendo, Malaleel canendo, Nouem Secula confecer . Ille oculos luetii, hic laudibus fauces attriuit: Et antiquam animam Alter est euit, alter efflauit. Diutius tamen vixit Cainam: Nam Mortalium laetitiae superstes est dolor. Denique a Cainamo blalaleel est satus: Vera quippe voluptas, lacrymarum est proles.

Malaleelis Filius.

Est quo tecum expostulem, fama; Qui tot praedita linguis, quot plumis, Circa Iaredi laudes 1 plumis es, dc elinguis. Nam praeter annos ac Prolem, nihil admodum pangis. Non annis vivunt Mortales, sed factis. Τu Iaredi annos prodis, facta perdis. Quid est hoc aliud quam occidere mortuum Fallor Authoritatem ex silentio quaeris. Ad laudum metam de compendio peruenisti, Dum Iaredum Enoci Genitorem VocaS . Non poterat intempesto Seculo tam bonus c luci, Nisi ex optimo PatrC. Quam

44쪽

MUNDI PUERILITAS, PASTORES.

Iaredi Filius.

Inanem ex auro Tumulum molire, Faber; si vivaci emblemate Caelestem Hominem caela.

- - Festiua non sunt, quae fessina. vii Docennio parturit Elephas, sed Elephantum. Celeres partus velut sibi praereptos, cito retrocant Fata. 4 anti erat igitur nouem Secula meditari, i Vt talem sobolem de suo fingeret exemplo. - omnium vero sapientallime, ris Quod vix editum, Aris admouit.

Nouum foenoris genus , Deo μnerari retae is Dare quod acceperis, Vt luculentius recipias quod dederis. Nam qui mortalis dedicatus est Puer, A Morte est manumissus.

re Potes iam tu securus esse de Filio, de te Filius. 2 Vtrique bene cautum: .. j Neuter suam flebit orbitatem:

:: I Tu. Filio superstes eris, Filius tibi.

inlin

--. . . . . . . - Φ . . . .. . O .. - ... . . .. . . a

45쪽

:llh Infantulus fingatur, Aris non Cunis r prans. Septimus ab Adamo natus, Deo destinatus;

Vt in Scptimo quiescat Deus. ἐῖ. - Iam adultum solitudini aisnge, ta

Vt honcst e legationi decoros compar t cultus.

si Aureo squalore lepidam maciem dita; vi Argento lacrymas imitante: Κῆμ φεξε Vt Poenitentiam, ignotum nomen , lavi Non tam suadeat, quam ostendat.

rit Iam sylvis digressis,

κε Lascivos doceat Cainitas CVestem ultionem praeoccupando vitare: ref Ac delere lacrymis scolera, ne diluuio deleantur. τε Heu tardae Mortalium mentCS i

Incredulos monet, non motari,

Ac flenda vaticinans, ridetur VateS . Nimirum, praecipites lentam Vltionem non timcnt: .RS Ignari grauissima quaeque lente fari . .

: Ergo feliciori legatione ad Scthigenas missum, κε Quos in Angelos vertit ;)2 Ab Angelis in sublime raptum sculpe.

Mi Num liquidum aera, num aetherem purum potiatur, ε Nondum liquet. Hunc utique alicubi sculpe, Vbi extra Mortis iacula Mortem rideat; -ῆ Et vivis egressus, mortuis superstes, Solus sibi Phoenix, iuuenile semium trahat. Quid agat dubitas λψit Orbis spectator, Orbi spectaculum parat: In Pseudochristum pro Christo VelitaturuS. H Bellabit contra rebellem,

z 3 Et peremptus perimet peremptorem. Haec ubi expresseris, Et Brcueni Tumulo Epigraphen fige.

Enochus

46쪽

MUNDI PUERILITAS, PASTORES.

Enochus hic non iacet. ε εἰκῆ a Cum iacebit, omnes iacebunt. ESNva Fleas , Viator, antequam staceat.

L A M E C H, Mathusalae Filius.

Vobis vero inclyti, Mathusiales dc Lameche, Humana plaudant ingenia; Qui diuinissimam Artium Astronomiam Caelo deuocastis. Nitebant ignita illa Sidcra, Sc ignota. Clarissimus ille Populus, Tenebrionum more per noctem bacchari videbatur.

it Nesciebant tempestates cui gratias haberent Astro. Teiiebant rudes ridenda Lunae taliquia ἔ

τε Non terrebant comatae Coeli Furiae, Cometae. 'HI Ibat immortale Lumen a caduco indistincurin,

: ' Inter Stellarum Patritis numerabantur. etsi Oniuia dixisses errantia Sidera,

Non incedere , sed exulare. Omnia caduca: Q Die pereunte nasci, nascente pertre: Totum denique Cassiam Oceano tumulari. Sic improuidis vita carpςbMWx; .is Et assiduas Planetarum lucubrationes inunissimi spectabant. D α Homi-

47쪽

L8 P ATRIARCHARUM GENEALOGIA I Hominum incuria, Astrorum erat iniuria,

Dum nomine carebant, ut patria. με.

et Vos itaque Caeli Filij; Q

Stupore duce qui optimus ignorantiae comes Profanis impermissa penetralia rimati, litCaeli oculos Mortalium oculis ostendisiis. ii Coepere muta illa Sidera, deprehensi Prothei, i ςSuorum cursuum aperire consilia: Et obscurae temporum leges, ira,

Admotis Facibus legi. in

Paucis ante Diluuium Seculis fra

Nata sunt Astra, quia nota. te

Sapuit Orbis cum senuit: Caelum nosci coepit, cum irasci: Vt disceret Genus humanum quid amitteret. Denique pereunte Mundo , natae sunt Musce; ε Quarum prima fuit Vrania. Vos vero Caeli Interpretes, ευ

Paucis ante Diluuium Solibus obijsti, et Tempestiuo perfiigio in Caelum recepti. 3M

Quas Homines circumuenire non pollent Stellae, fra: Quandiu Stellarum amici viverent. fra Omnium tamen aetates euicisti Mathus ales. Longiore dignus Seculo: Nisi quae procul de Sideribus coniectaueras, Propius dispicere maluisses. Detulit fatali Nauigio utriusque reliquias Nauclous Noe. Tutissima prorsiis Nauis: Cui magneticam pixidem facta supplebat Vrna, Osta gubernaculum, faburram Cinis. Suis igitur grata Vindicibus occurrat Vrania. Musarum Parentibus parentent Muis. Vos Hominum linguae in Caelum tollant, Qui Hominum oculis Caelum obtulistis. MVN-

48쪽

Cham

miroth. Loth .

Christi l linea.

Arphaxad.

Salem.

Heber.

Phaleg.

Abraham.

Isaac a

Iacob.

Τribuni duodecim. Iaphra.

49쪽

PATRIARCHARUM GENEALOGIA.

Lamechi Filius . t 'ANATHEMA.

Adesdum, Viator. Quam cernis Tholo suspcnsam Trabem, VOtiuum inuictae Nauis frustulum cst;

Quae nec volo acta, nec remige , Semel omnes Mortales in Orbem nouum traiecit. Miraris 3 Maiora audies. Mala amores bonos mores infecerant: Etatem viiijs anicuerterant homineS,

Nondum adulti, iam adulteri. Argumentum deformitatis erat pudicitia, Non pudicitiae deformitas. Non diligenti manu mittcnda erant Fulmina; Quacumque caderent, in scelestiam casura. Eo denique sorduerat Tellus, Ut dilui non posiet, nisi Diluvio. Vnus in corrupto Seculo integer esse ausiis cst Noes: Vt scias, magna inter Vitia Magnae locum csse Virtuti. Hic frustra auditus vindictae Praeco, Male feriatos dili terruit, Sero supplices futuros in supplicio tam sero. Itaque desperata Caeterorum salute, constituit suae. Nam Protofabro Numine, Vt ineluctabile Undarum obsi tum cluctarctur, Arcam pro Arce molitur.

50쪽

MUNDI ADOLESCENTIA, MILITES.

Ibi, sancta cum Coniuge, Liberis, Nutibus,

Nouus at nauus abditur Nauta.

Vide quam mala fuerint tempora: Totam Orbis pietatem trabs una sustinuit. Ibi, diuino delectu, Animantium vivacium fecit:

Vt reliquae cum Hominibus perirent Ferae, In quarum ingenia transierant Homines . Increscunt undecunque furales Unda: , Defluunt, superfluunt, Circumfluunt. Vt Orci mancipia plectant, Maria emancipantur: Vt pereant Homines, tabescunt nubes: Vt terras obruat, Caelum ruit. Sorbentur cum Gregibus Populi; Rotantur cum Populis Vrbes ,

Interit cum Vrbibus Orbis. Ne quid inultum vivat, aquae plectuntur quae plectunt: Nam Maria ipsa in Diluuio pereunt,

Dum sua nomina amittunt.

Quale spectaculum, si superfuistent sipectatores Sola haec indomitum Oceanum insedit Machina, Alterius Orbis spem claudens. Lusit annuo in nautagio centenaria Nauis, Vnica in Salo Salus:

Donec , quae omnia merserat, emersit Terra;

Et sutacatis flagitijs, Orbis respirauit.

Itaque speculatrice Columba, pacis internuncia; omnium Hominiuri Portitor Noes, In Orbem alium descendit. Prodiere abdita illa meliorum Gentium exemplaria. Ferae ipsae, humano ex contubernio, minus ferae, Suis saltibus redditae. Tum ex Arca ad Aram procedens, Verus Deucalion, Etatis primae postremus, secundae primus,

SEARCH

MENU NAVIGATION