D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

χέ inmisisne prima Coniugis a Missimus idem Carolus cum

ad Virginis Deipara pedes communem silui Tumulum eleg et, utramque Imaginem sculpi voluit ι π anticipata hute I eriptioni argumentum dedit.

Contra Mortis Falcem quid valeant Amoris Faces, Mutuus hic lapis docet, ubi mutuus flagrat Cinis. Franci sicam a Francia de Caroli Emmanuelis sinu Inexorabilis auulsit Mors: eo crudelior, Quod Florum pulcerrimum in ipso Vitae flore demessi sit. Imo nocendo parca, parcendo nocens: Vivo dimidium rapuit: Mortuae dimidium reliquit, Vt nec tota moriens Uxor, nec Vir totus vivens; Vtroque superstite, neuter Viveret. Sed irreparabilem Mortis perfidiam, vivus reparauit Amor. Illa e Thalamo Tumulum : hic e Tumulo Thalamum fecit. Nam iunctis utriusque Cineribus, ut Amoribus; Coniugium post Fata integrauit. Donec Cineres Caeso, Animi Cineribus redditi, AEtrensim ament, & amentur. Discite Mortales: Omnia Mors rapit, praeter Amorem. Sperate Amantes : nihil vitalius Amori, quam Mori. Adonimentum Genua incisum.

IACOBO PHILIPPO DURATIO

Genuensi Patritio, Quod opum, Zc Operum splendore perinde clarus, Ut Fortunas sitas extra Fortunam poneret,

t In Pauperum abdidit sinu:

ori et

- - 1

572쪽

Semperque assilientibus, & cmuentibus copijs;

Sibi fiugalis, illis nugiser;

Humanae sortis ii qualitatem, . Christiana munificentia peraequauit. Quod ingentiae Nobilitatis instinctu, Occultam ingenuorum inopiam, occulti sit bleuans manu. Verecundas preces furtiua liberalitate sic anticipauit, Vt beneficium illi agnoucerent, non beneficum.

Quod ultimis tabulis, Pium hoc Pauperum Alyltun Legato ingenti acto locupletavit: Et haereditati luculentillimae, si quando Filij deficerent, Inopes hosce Alumnos, posthumam veluti Familiam, suffecit. Quod postremos denique intcr singultus, Pari affectu, Deo Spiritum, Senatui Serenissimo Pauperes commendans, Expirare non est sibi visus , quandiu isti respirarent. Τot igitur ob promerita, euisceratamque Charitatem; Magistratus, S huiusce Pij Domicili j Administratorcs, Vero Pauperum Patri; Cum maius, aut melius donare nihil pollint; Ipsum ipsi, sua in effigie rediuiuum, donant: Quem Diuites imitentur; Auari erubescant;

Pauperes venerentur:

Proque illo, quem numquam seustra rogauere, perpetuo rogent. Anno Redemptae Salutis

573쪽

Ironimentum Ualemini Suburbam.

HIC UBI FLUVIORUM REX FEROCITATE DEPOSITA PLACIDE IESCIT.CHRlSTIANA A FRANCIA, SABAVDIAE DUClSSA, CYPRI REGINA, TRANQUILLUM HOC SUUM DELICIUM REGALIBUS FILIORVM OTIIS DEDICAVIT. ANNO PACATO MDCLX.

Honorum Raconsorum Inscriptio exteraor.

DIGNIOREM HANC AEDIUM FORMAM QUAM THOMAS PRINCEPS A SABAUDIA. BELLIS IMpLIC Tvs, ANIMO TANTUM CONCEPERAT, EMMANvEL PHILIBERTUS AMEDEUS, PATERNI PRINCIPATUS, ATQUE ANIMI SUCCESSOR, TRANQUILLIORE TEMPESTATE PERFECIT.

Inscriptio interior.

HAEC AMOENITAsint DELICIAS ALIT, NON DESIDIAs..el NAM MAXIME OPEROSUS CUM OTIOsus: A PHILIBERTUS PRINCEPS, τε IUCUNDA SOLICITUDINE,-3 HAEC OTIA PARANS, OTIVM FUGIT.

574쪽

--nimentum Portus Nicienss.

ET VICTORI AMEDEO INUICTISSIMO FILIO.QVOD IMMENSA REGALIUM ANIMORUM AMPLITUDINE, NON SUOS TANTUM POPULOS, SED UNIVERsvM TERRARUM ORBEM COMPLEXI, NATIONES OMNEI GRATUITA PORTUOSI LITORIS IMMUNITATE, MAGNIS AUCTA COMMODIS, RECIPI VOLVERUNT. AETERNUM GRATI ANIMI MONlMENTUM, AB OMNIBUS UBIQUE POPULIS DEBITVM. NICIA FIDELIS COLLOCAUIT, ANNO MDC XXVIII. Verrucana Molitionis Inscriptio. HAEC EST ILLA EXIGUA SED CELEBERRIMA

QVAM PRIMUS CAROLUS EMMANUEL IMMVNiTAM FORTISSIME DEFENDIT. CAROLUS EMMANUEL SECUNDUS, UT IPSA SE DEFENDAT, COMMUNIVIT.

VERRUCA, Q

AM PRIMUS CAROLUS EMMANUEL IMMVNiTAM FORTISSIME DEFENDIT. M.

ais.

I Per multos annos, locatis sedibus usum fuerat.

575쪽

318 RERUM LOCORVM QVE

In Comitatu Sarmatoris. INVICTOR AMEDEVS DUX INVICTISSlMUS, CUM CHRISTIANA A FRANCI A CONIUGE; POSTQUAM ORBEM TURBIDISSIMUM TRANQUILLA PACE SERENAVIT, OBSCURUM HOC ETIAM DOMICIUVM SERENISSIMO ADSPECTU ILLUSTRAVIT. DIE XXVII. IVNII. ANNO MDCXXXI.

1 Nondiam assumpserat Regium Titulum. x Reuerrebatur ex Clarascens congressu, Paris Author.

I morisorum Fratrum Monimentum Benefactora positum.

CivIs TAURINENSIS, CENTALLO ORIUNDUS, REGIAE CELSITUDINIS ORDINARIUI, REGIAEQUE COMPUTORUM CAMERAE PRIMARIVsA SECRETIS.sECRETA LICET PIETATE,NvLLA SUI NOMINIS INSCRIPTIONE, PRAECLARUM HOC TEMPLUM sACRAE MINORITARUM FAMILIAE DONARIT. GRATI TAMEN FRATRES, NE INGRATO sILENTIO SURRlpUISSE POTIUS QUAM ACCEPIsSE MEMORABILE MUNUS VIDEANTUR, LOQUENTEM HUNC LAPIDEM GRATisSIMORUM TESTEM ANIMORUM, CONsTITUUNT. ANNO MDCLXIV.

576쪽

Maioris Ara Minimorum Taurini.

SANCTO FRANCISCO DE PAVLA, CHRISTIANA A FRANCIA, QUOD PRO SE, REGIAQUE PROLE, SAEPE INVOCATUS, SEMPER AFFUIT, AETERNUM SACRΑΤ.

Sacerdotum Congregatio,

ad cultum Templi Augustisimi Corporis,

Taurini.

AvGVSΤΑ ΤΑVRINORUM, UT SEMPITERNAM DIVINI MIRACULI MEMORIAM FUNDARET, TEMPLUM EREXIT . UT TEMPLI RELIGIONEM ALTIUS ERIGERET, SACERDOTUM SECULAR. SANCTISS. SACRAMENTI CONGREGATIONEM FvNDAVIT. ANNO A VIRGINEO PARTV MDCLV. AB EUCHARISTICO MIRACULO CCII. sera Notiua Fossani. DIVIS TERGEMINIS, DEI GENITRICI, ROCHO, BRIGITTAE, QUOD PESTE, FAME, BELLO SVBALPINOS OMNES DEVASTANTE, UNAM HANC URBEM TERGEMINIS CLADIBUS EXEMERINT. GRATI CIVES FOSSANENSES VOTUM SOLVUNT. ANNO MDC XXXII.

577쪽

RERUM LOCORUMQUE

-1 Ara Sancti Tauli Taurini.

SOCIETAS SANCTI PAULI, IN NUMERUM PIORUM OPERUM, HUNC ETIAM PATRONI CULTUM REPONIT.

Broborum Sacelli, Taurini.

DIVIS AUXILIARIBUS, AUGUSTINO ET IOSEPHO FRANCISCVS MARIA BROLIA.vOVIT. Maioris Ara Sancti Noma,

Taurini.

ID VIGDIVIS LOCI PRAESIDIBUS THOMAE APOSTOLO, ET/CAROLO, IUGI LITATIONE ' PROPITIANDi, AVGvSTVS MANFREDUS SCALIA COMES VERRUCAE, MARCHIO CALVSII,

D. D. D.

ANNO M DC XXIX.

I Litatio, a Graeco Liti, hoc esst rogatio, reees, apud Festum Grammaticum. de Litania dicuntur Rogationes Sanctorum.1 Propitius, Pius, Fauens ; tesse Nonnis . Hinc pro istare aliquem,Plinio, Plauto, etonio, idem est quo auentem reddere. Hae annotaui ingraIiam sciIuli cuiusdam Logodadali.

578쪽

INsCRIPTIONES, ΕΤ MONIMENTA.

Magnorum Hominum Nomina, futuri esse oracula,

PROSPERI, REGIENSIS EPISCOPI,

Fatidicum Nomen docet. Quid enim egit, scripsit, cogitauit, nisi prospere tProspere hoc primιun, quod in Aquitana Piouincia nascitur, Celebri Doctrinarum, Sci Cluilium ae Fidei Gymnasio. Nam Religionis praesidium, Sapientia est; Sapientiae, Religio. Prosperrime Vero, Quod Euangelium, Sacrae Philosophiae Epitomen, reuoluens, Breuillimam ad Virtutum culmen semitam inuenit; es inopibus largiri, re Christum 1equi. Itaque, ex Discipulo , repente Magister; Quod oculis didicerat, profusa praestitit manu:Et auri pondere degrauatus; ab Ligeri ad Thybrin aduolans, Ut Christum sequatur, Cluisti Vicarium petit. Quam id prospere asquc Opportunc, . Nouit Pontifex; Nomine, strenuitate, vigilantia, Leo. Ab Ecclesiae igitur Pallore, Contra Iulianum Campaniae Pseudopastorem missus, Pelagianam Sectam, toties resectam, dc rediuiuam, Iro Semel totam radicitus deruncinauit. Tum in Calcedonia, Portentorum feraci, tu

Nestorium, M Priscillianum, εἰ:Duo dira Monstra, una manu, suo nempe Chirographo, fisi,

Praefocauit. Il:

Denique deformissimam multiformium Haeresum Hydram, Remotas late Nationes Tartareo spiritu corrumpentem, Sin Millis, quo pergere non poterat, Epistolis, contriuit:

Et Calamus, Claua fuit. ει'

579쪽

s si RERUM LOCORUMQUE

mini

Tot ergo Prospera Prosperi promerita Pontifex Munerauit Episcopatu . Graues nimirum Labores, grauissimo Labore. Difficilius enim est, Animorum vitia suae Vitae exemplis, Quam Ingeniorum mendacia, ingeniosis rationibus emendare. Nam Ratio ratione vincitur; Nequitia rationi reluctatur. Nec emeritae tamen dextrae, scribendi vacationem concessit. Nam vel humana Vitia increpando, Vel Diuina encomta concinendo: Eodem Calamo ad modulandum; quoad feriendum, utebatur Q. iatuor igitur amplius Lustris enisius Prosper, Ut se Christo conformem redderet, Populos tibi: Cum omnia prospere expleuisset, propter quae vixerat, Prosperrime Caelum adijt, cui natus fuerat. At ne Regiensibus Prosper esse desineret, cum dei hi vivere; Hac in Basilic i, Miraculorum Oificina, Implorata Prosperi Ossa, Prospera fuerunt imploranti. Huius ergo Templi Religiosis limo cultui Praepositus Franciscus Calcaneus Comes Regiensi Patrono, atque Protectori suo, Eternum deuotissimi obsequil testimonium

Sacrata

Wφει

580쪽

INSCRIPTIONES

Rerum variarum.

Dium Principum Fratrum, ex Pario lapide, In Vinea Maurit' Principis a Sabaudia. PHlLIPPUM, VICTOREM, PHILIBERTUM,

Tres utianimes Fratrcs, Candido e Marmore, Marmore candidiores Vides. Strenuitate Primus, Prudentia Tertius, Omnes viccre: Vterque a Medio victi. Salu Medius, occasu Vltimus, Imperio Primus, Fratres Fatis sequutus, Factis antecessit. Maior minorem, minor mediam , medius maiorem AEtatem vixit.

Maiorem Hispania, Minorem Sicilia, Medium Italia,

Terris duusios, non amore,

orbi praeripuit, Empyreo reddidit; omnes Mauritius sibi restituit . . .e- ωαν Magni Caroli Emmanuelis ex are, In eadem Vinea.

Vides hanc Speciem, paruo in Loculo Magnam Talis erat Prototypus: . Quem Natura sibimet inuida, Orbe maiorem, exiguis finibus coercuit, Ne unquam quiesceret.

SEARCH

MENU NAVIGATION