장음표시 사용
2쪽
O N est mirum Patres aequissimi si maiores nostri in publicis conuiuiis decatarent: O Sanitas tu maximum hominibus bonum: detracta enim sanitate, quid potest in hac vita esse gratum & iucundum Z Fingite, si placet, Croeso,no Cyri,sed mor bi tyrannide oppreta, Deum sanitatis aut opulentiae liberam dedisse optionem,cui dubium est eum bona fortunae cum summo corporis bocio facile permutaturum At medicina est ars seruandae & restituendae sanitatis , praesentem quippe seruat & absentem reducit : Itaque certum est quantum erat olim studium sanitatis, tanto in honore fuisse medicinam. Sed enim si ovis hostem ciuitatis interfecisset
3쪽
mendabatur en comio publico, eran quo Romanorum, ut Atheniensium, legibus , tyrannicidis statuta praemia: Atqui morbus est summus & capitalis hostis ciuitati4, 1sque non e XternuS, sed ciuilis, nec ciuilis modo, sed domesticus, quem Omnes cuiuscunque sint se. Xus, sortis & aetatis, natura duce refugiunt: non est monstrum immanius , non crudelior tyrannus , nullus deni que nostrae vitae capitalior inimicus.
Ergo si quis Hercules inuictum hoc
genus monstri doceat arte superare, si Apollo aut AEsculapius aliquis sese vobis offerat qui iuratum hostem humanae naturae dc vestrae ciuitatis crudelis simum tyranum recipiat iugulandum, nonn2 vobis erit & tutelaris deusὶ At medicus ipso etiam nominecst morbicida, non fumiuendulus quidam Chymista, qui suo stibio morbos
deploratos suscipit sanandos: non circunforaneus circulator, qui vanis pollicitationibus plebeculam misere ludiscat, & impost uris muliercularum loculos exhaurit: non ambitiosus chirum gus, qui sola operatione animosuS,m
dici titulo insolescit, csi interiores ab
4쪽
sectus sensu cognoscantur & manus opera curentur: non futilis seplasarius, qui nulla temperamenti, ietatis, sexus, nulla consuetudinis & habitus corporis, nulla temporis habita ratione, remedium quod uni & alteri profuit,
quasi omnium hominum una &eadem sit natura, ad quo suis promiscue accomodat, Vnoq; catapodio, ut est in pro . uerbio,omnes calceat quibusdam odore solo, quinimo sola apprehensono
cathartici altius commouetur,aliis cas.
sa, etiam mediocri quantitate sumpta, mortem attulit: qu in dolore capitis, propterea quod fumos excitat & ad caput mittit, necnon in imbecillitate intestinorum,quia lubrica,plurimum nocet. Agaricus est medicina domestica, atque, si credimus Avicennae,cardiaca, ventriculo tamen infirmo, nauseabundo, colicis doloribus obnoxio, & in principio morborum phlegmaticorum tuto & sine periculo non datur. Rha- barbarum, benignum & pueris innoxium medicamentum, quia fumosum, in doloribus capitis vitandum, nisi aqua en diuiae aut Violarum temperetur,
eiusque astringens substantia plurimis iij
5쪽
morbis est incommoda, cumque perlu- beatur vita hepatis, eius tamen calidioris mors est. Senna facit tormina nisi corrigatur, nec tantum flatulentis, sed etiam valde siccis naturis noxia. Tantum refert ad bene medendum ἰ συβ ηGαι , id est proprias aegrorum,
morborum & medicamentorum naturas cognouisse: quas cum ex animi sententia ingeniosissimus ille Averrois noassequeretur , medicinam , cuius erat peritissimus , non est ausus exercerC:
AEgyptij, ut est apud Herodotum, cum intelligerent esse tam difficile ex arte
mederi, quam pulchrum & humanae vitae necessarium, singularum partium morbis proprios medicos deuouerunt, ne pluribus intentus, in una minus excellerent : & impune nugivenduli sophistar in luce mundi,in emporio bonarum artium, vobis conniventibus, exigua pyxide se conclusa tenere morborum omnium remedia per compita iactabunt 3 Duo sunt lumina faciendae medicinae tam necessaria,Vt eorualtero citra manifestam iactura sanitatis medicus carere non possit, ratio & experientia : per se naturaque sua fallacem
6쪽
experientiam regit ratio, rationem viacissim experientia confirmat, quae nihil
est aliud quam oporatio inartificiosa vis su solo comprobata: at philosophi quod fit sine arte temerarium appellant, Idque solu bene fieri quod ni consilio&ratione totius populi,hoc est Dei, voce iactatur: Quousque ergo & ine
tes Empiricos feretistNunquamne bonarum artium ignaros sussiones exitii pomoeria vestrae ciuitatis amandabitisput is solus pro medico habeatur qui philologiae, & philosophiae, praesertim
naturalis, peritus, causias & signa motaborum cognoscat,qui humani corporis , principia α elementa, humores, spiriatus, singularum partium usum & temperamentum, animae facultates & functiones non ignoret,qui aeris,cibi,p tus, exercitationis , perturbationum, somni,vigiliae, excretionis, retentionis mediocritatem sanis & aegris ex arte praescribat, quique remediorum tam simplicium quam compositorum vires&viendi modum habeat in numerat . Credite mihi, Patres, Andabatarum more,clausis oculis cum hoste naturae
pugnar, quicunque illorum ignarus f
7쪽
cit medicinam,nullusque medicus dici meruit,qui minimum istorum ignorat. Quod nemini obscurum erit qui sum ma medendi capita a nobis breuitet M perspicue,tribus libris comprehensa a tente legerit. Quorum primo, tria medico esse praecognoscenda demonstro,
antequam de remedio cogitet, partem affectam,causam, & speciem morbi,eorumque cognoscendorum artem brie uiter expono: deinde ut inueniendum sit medicamentum & inuento prudenter utendum,maXima,ni fallo facilita te explico. Secundus liber generum morborum, Similaris, organici, communis, generalia & indefinita remedia indefinite explicabit. Tertius, singularum partium particulares morbos &propria remedia demonstrabit. Quos sub vestri nominis auspiciis in vulgus
emitto, ut vestrum nomen sit terrori
impostoribus , qui in vestrorum ciuium vitam impune grassa tur , faciuntque per
8쪽
prima capit Partem produnt,3 Iodi cause compasemis.
SECTIONIS PRIMAEC A P V T I. E D I c v s vocatus ad aegrum imprimis obseruet partem affectam,ubi est sedes morbi,deinde causam,
postea specie morbi, quorum per propria signa di
tur, prima & praecipua pars medicinς,'uia facilius est curare morbum quam dignoscere. His cognitis quaerat remedium o rbo&aegrinaturaeaccoinmodatum. Inueto prudeter utatur ,his capitibus veluti finibus primus liber SynopseMa th erapeuticet concludetur. Θ
9쪽
partem affectam, si iit interior, neque pateat . sensibus,haec indicabunt, Situs partis,in dissecto' cadauere diligenter obseruandus: Actio laesa. ea enim pars per se aut per an sensum laborat cuius functio laesa est Dolor, ibi enim morbus
ubi dolor: Excreta, retenta : sunt enim naturalis Oeconomiae fideles internunth,deiectiones loturae carnium recens mactatarum similes,hepar male affectum certo denuntiant, Adde propria accidentia,seu signa Pathognomonica: quorum alia solitaria concludunt,ut genae rubrς pulmonis: alia coniuncta, ut sebris acuta,dolor punges
in latere, & dissicultas spirandi cum tussi, pleu Iae inflammationem : non est negligendus aegri decubitus : Nam si exterior sit afluctus , grauius in partem assectam decumbit: si interior, melius,quia pendulum viscus dolorem imgeminat.
Impximis vero contempletur si pars affecta per se primo, an per consensum laboret. nam parti primo laboranti primum succurrendum est, quia quae condolebant,illa percurata conu lescent. Tribus autem modis una pars alteri cω patitur.Vicinia,Operis vel generis secietate,aut communione vasorum:propter viciniam uterus compatitur vesicae & recto intestino , vicissim que hqc Vtero unde tenusini, stranguriae,& suppressiones urinae per consensum. Ab inflammato recto intestino & utero stranguria, inquit Hippocrates,compatiente vesca. Laeditur etiarespiratio,ventriculo, liene aut hepate male aia
sectis,quiahς partes sunt connexς diaphrum
10쪽
ti. Ventriculus compatitur intestinis & gulae
Itaque ad viciniam pertinentcotinguitas,c5tianuitas,cohaeso,& quae medio aliquo copulatur: Hoc modo cerebrum cosentit utero per spinam cui alligatur, inde dolor occipitis mulieribus tairequens ut nil magis, eadem causa inguina co- patiuntur utero. Operis vero societate condo lent mammς utero,pulmo auribus.pulmo enim
loquitur, sermo exauditu, hinc tussiunt qui durius aures scalpunt, compatiente pulmone, dc peripneumonia parotide salutariter terminatur, Generis physici, seu materiae similitudine, condolet neruosum neruoso: Propter communionem vasorum ventriculus consentit cordi peraoriam di venam cauam, inde syncope stomachica. Cerebro per neruos sextae coniugationis unde dolor capitis per consensum ventriculi,&vomitus laeso cerebro aut meningibus : Iecori per portam, lieni per venam quae melancholicum humorem eb transmittit ad appetentiam excitandam. Caeterum positive aut priuatiuὸ fit omnis compassio : Posuiu ἡ, vel re aliqua ex una parte ad alteram delata,vi spiritu, vapore, qualitate,sa cultate . sic cerebrum compatitur ventriculo fumanti : Priuatiuὸ non amuente eo quod assili
re debet,quq sympatheia incompleta dicitur ab Avicenna. Cur apoplectici dissicillimὸ spiranti quia impeditur influxus animalis facultatis ab insigni obstructione cerebri. Cur luxata spinae parte seperiore, brachiinferiore, crura resoL