Nobilis Hispani Francisci de Quevedo ... Politicus prudens, sub persona Marci Bruti, et excursibus politicis, in ejus vitam a Plutarcho conscriptam exhibitus

발행: 1669년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

21쪽

exprimant atque illustrent prudentiam. Quisquis agit degener, quisquis gentis suae claritudinem malis moribus conspurcat,vitiis foedat, est quidem ille alicujus filius, sed

non est filius is has patris quem ostentat pro suo. Quem sola majorum, quibus paria non faciat v irtus, conspicuum facit; habet quidem quod eis debeat, at quantillum Oui se iis indignum gerit, unum hoc compendi iacit, quod ex quo illi in vivis esse de silere, non est ipsos habiturus expro bratores illius infamiae in quam se induit. Amphiarais istis subterram abditis si gradum revocare, si superas ad auras

evadere daretur, quae non ingererent, quae non Objectarent Perstat illis etiam post busta& ultimos rogos honor tuus, ad illos transinitti merito recusans, qui quid honos sit,quid honestum, ultro scire nolunt. Si quid Marco Bruto pater fuit mediastinus, iam dudum illum spectatissima virtus ignobili a stirpe seiunxit. Esto ei vel invitissimaveritate talis pater , satis superque ex illo, quod tanti filii

pater audiat, honoris acccdit. Non est nostrum eligere huicne an illi imputare velimus originem nostri. vilem infimaeve sortis hominem nasci, culpa vacat et dum ne ipse vilis sit, suisque ipse moribus reddat vilem. Qia i l quis op timis progenitus parentibus, optimus esse non studet, sibi probro est. Est ut videat, quantis excidat et sciatque tanto majoris esse disipendii quae perdat, quanto, si ser v asi et Dustriorem fuisset redditura . Nisi quid in sensium comit u

22쪽

nem peccare lubet, est etiam in illo sua pars iusti aequique, ut qui se maioribus suis indignos reddunt, ab omnibus habeantur despicatui.

Nullus fere fuit Graecorum Philosophorum quem non audierit,

nulla festa quam non cognoverit. Maxime tameti 'Platovicam amisplePlebatur inovamque O mediam sui voca H Academiam noli admodum probans, antiquam seStabatur. Autiochum Ascalonis aniin perpetua admiratione habuit, Romano quidem Armone Brutus ad excursiones ut conte tiones orationum sufficienter exercitatus fuit. Graecae autem argutae illi ac Laconicae breviloquentia festu

duisse in epistolis aliquoties ossidit.

Cordatam amplectenti virtutem omnino dissicile non est, ut evadat fortis, ut consequatur habitum virtutis. Fortitudini tamen Virtutique ingenuarum artium fidelia si quid ademeris studia, neutrum obtinuerit. Ad veram virtutem Fortitudinemque abesst ei quam plurimum, qui apud se non dispescit qualiter Virtute praeditus esse debeat, qualiter fortis. Exit in Temeritatem male collocata Fortitudo: quae recto prudentiae moderamine virtus destituitur, male agit, vel tum, cum boni quid facit, si dum facit, nescit aut non capit, cujus sit conditionis bonum illud

B a quod

23쪽

quod facit. Minus saepe noxia est circumspecta periculo.

rum fuga, quam timidi cautionem vocant, quam quae vitio assinis est virtus,quam fortitudo temeritati immixta. uidquid ex malis emendatur, illo quod a rectis in prava deis flectitur est praestantius. Bene agendi nescius si qua fueris parum refert, an malis bona confundas, aut ex adverso, si bene si male agendi sis ex aequo gnarus, an id quod malum est, emendes per aeque malum. Paradoxon, quin imo ad fidem dissicile videatur, quod dicimus, virtutem, rem per

se sanctissimam, id quod est esse desistere, nisi in actum rite

recteque deducatur. Nihil tamen isto verius. Auro ut auro, internum illud quod habet valoris quaqua versum constat. Si in beneficia expendis, in benemerentes erogas,erit conciliandae benevolentiae lethiferum idem futurum atque exitiale , si in tormentariam densiatum glandem evibretur per siclopletum. Non ergo spectandum quid sit aurum, sed quis illius usus sit, quis abusus. Qui volunt Virtutem esse medium vitiorum in utrumque reductum, pro portione Geometrica posthabita, non aliam quam Arithmeticam sibi habent propositam; quae constet ex eo quod plus est minusve . Sic Religio sibi stat, quamque habet maiestatem sibi asserit ac tuetur, media inter illud quo abruncinari ab ea haeresis velit, atque illud, quod addi in super velit qualiscumque superstitionis vanitas. Peccan in virtutem quam maxime, qui eandem illius esse rationem

putant,

24쪽

putant, cum ea quae est in numerando calculorum. Est

i pii quippe eadem semper, in se collecta, sibi constans,

majus proinde minusve non admisiura. Alia numerorum est ratio. Denae septenario binos, non habiturus es nisi quinque ; quos ei si addideris, habiturus es novem. Fecit hoc ipsum, quod sciret quis estet verae virtutis rectus usus, ut in exactissimum illius observatorem Marcus Brutus evaserit: fecit ut cum viveret in faece Romuli, civibus bo-n:s pravisque immixtus, evaluerit se suaque componere ad illam vitae morumque constantiam, quae in omnibus quae ab ipso facta sunt eluxit. Bonis, quibus nunquam non stipabatur egit acceptissimus: sequioribus sic venerabilis, ut utrosque bro se haberet, & in quascumque partes concedere vellet, esset sic pro se habiturus, ut rebus omnibus grande momentum adserre posset. Amabat in illo populus mores innocuos, quorum & constans Sc modeste temperata gravitas Patribus erat gratissima. Nec alius erat, si vel dicto vel scriptis explicaret animi sensa. Masculo ver- . borum flumine cum loqueretur , tam facili cum scriberet verborum agmine , ut neque se neque alterum fatigaret : contra quam secta fert nostrorum temporum,

quibus sic pastina scribimus , ut verba duntaxat strepera, canorasque nugas Chartis illinamus, nullo etiam cum verba facimus, aut modo verborum aut fine. Plurimum

Bruto authoritatis circumdedit, quod a novae mediaeque. 3 ut

25쪽

MMA Reus

ut vocabantur, Academiae scitis alienior , in priscis illis

Divini Platonis acquiesceret. Illa a secum tam contanter ablegaverit , praclusisse non leviter istis videri possit vindiciis, per quas assertor ac vindex libertatis acerrimus, Caesaris a Patria sua tyrannidem depulit, mutata Reipulicae forma , quidquid libertatis fuerat ad se unum trahentis. Habet omne studium novitatis quid quod fugiamus.

Primos utique parentes nostros , inque illis universum ge nus humanum , status sui mutandi, novandi, male concili ata vitiosa lubido pessumdedit. Nulla mortalibus certior, nulla exitialior pernicies aliunde, quam cum semetipsos extra se quaerere occoeptant, cum se ab illa statione refugos aversesque ferunt, inquam eas aut fors introduxit, aut ratio locavit. Haerent usquedum in turbido novandi studia, nunquam non fluctuant: tam quae prae terlapsa sunt displicent, quam mole ac gravia sunt quae circumfluunt. Fieri nequit,ut ne qui nova sibi omnia pro Ponunt, affectant, iidem semper esse desinant id quod sunt. Omnium horarum homines,quid nisi quod vitam in ter continuatas mortes, inter errorum se prementium sibi instantium perpetuos anfractus transigunt 3 ac tandem a liud agendo diu multumque, cum se delassavere,id quoqi habent incommodi,uticum resilire ab instituto, &adi a

ni ra Converti nituntur, unum hoc semper agere debe

anx, ut illud quod se esste deprehendunt, porro esse nolist

26쪽

Adolescentulus etiamnum cum Catone in seprium es profectus, misso adversus Ptolemaeum Insul, hetem. Ibi Cato, cumse s ex ipse interfecisset, necessaria de caussa Rhodi commorans, praemisso

in Caprum Caniniosuorum uno amicorum ad custodiendam pecuniam retram, metuelis ne is pecularetur aliquid, Bruto crist,ut ex Pamphilia (ibi enim se ex infirmitate aliqua colligens agebat iu*prum navigaret. Perinvitus paruit Brutus, quod , Caninium reverebatur, ignominio se a Catone officio amotum, eo omnino huiusmodi administrationem illiberalem Osee adoleficens quippe erat, io otio deditus non dignam putaret. Verumtamen O hac in re praeclaram navarii operam, a Catone laudatus eis, O bonis regiis divenditii, cum majore parte pecuniae Romam missius.

Optimo loco res sunt publicae , cum qui ad remotasque Proviratias rectores ablegantur, id potius student, ut ne expilandi illas cu piam facultas suppetat, quam ut suppliciis subdatur quisquis illas expilaverit. Ipso judicum suorum fui ta principes saepe pejus affigunt, quam gravia sunt furibus quae ex merito subeunt supplicia. Principum qiuisquis ministrum a se missum sic attinet, ut ei quod fureturnihil suppeditet praecisis depeculandi occa sionibus, nae ille & sua sarta tuetur tectaque, & cum istis a

27쪽

istis, quem misit ministrum; cum ex ad verso secus facien do utrumque perdat, Quanto frequentiora delictorum sunt, supplicia, tanto quoque frequentius ipsa commit.tuntur delicta. Qui iuriis se alligant, sic fere semper se componunt, ut praesidium sibi iecuritatemque ab ipsis furtis circumdent. Accedit, quod tales, ipsis judicibus,

quorum est ut in eos lege agant , animadvertant, maximo sint compendio, dum in eos quam inquirunt acerrime,

non quidem ut puniant, sed ut deprehendant. Noluit Cato Canidio peculandi facultatem suppetere: Brutus eum id facere non est passus. Sic septies mille talentis facta Roma locupletior. Eadem utrique facta duobus

nominibus rea debendi; ut quae geminato recupera vetit

id quod esset iam tum suum. Primo nempe, cum id quod

reddebatur illorum fidei acceptum ferre debuit,intactam,& absque hoc intercipiendum , ad se redire gavisse est, Secundo, eum fecisset illorum fides atque industria, ut ne interverti posset. Exuunt sese regnis suis ipsimet reges, cum illis admo derandis rectores praeficiunt secum longae pacis commo da, ubi redierint, devecturos t an quam in triumphum ' Neque nudus est iste Regibus ad ruinam prolapsus. Hoc admissio , summo de culmine praecipites impulsi ruunt e dendo descenditur : summa inter & ima nihil datur, Contra illos qui iurandi artem callent, vix est ut iit vali dum

28쪽

dum ullum quarumcunque demum legum praesidium. Artem furandi cum dico, furta designo, ex quibus & qui conscii sunt, & qui delatores, atque ipsi adeoque iudi

ces suas quisque pro se partes ferunt. Omnibus istis id demum est vivere , est valere, est diis mortis iratisque perfrui. Intendendi, spisiandi furta, non aliud potentius incentivum, quam cum omnino id agitur, ut omnibus istis satisfiat : suae Cerberis offae , hoc melle medicatis his soporate frugibus largiter sussiciant, sic demum meritoq; relaturis paria paribus, Deum justitiam, debitam Principi , patriae fidem habituris post scelera Sic nunc vita truditur, ut non alios ad se infame lignum evocet, quam quibus defuere ad quae avidas manus extenderent antem quam ad supplicia raperentur.

Cum iam arma arripientibus Caesere, Pompeio, bellum ci Mile et ceret, ct perturbata esset Respublica, nemo non exissimabat Brutum esse Cesaris partem secuturum: quippe cujus Pateresset jussu Pompeii interfectus. Verum is privato publicum antis quius habelii , Pompeio, cui quam Caesari justiorem esse belli causam sentiret, se adiunxit. Alite De allocutus fuerat Pompeium,oba iuus ei forte faSlui, quod magvum putaret esse gitium cum patris sui oeci fore colloqui. Tum autem se ei ut patriae prinis ub- mittens, tu Siciliam cum bestio scui ea obtigerat forte provincia

29쪽

gatus abiit. Ubi nullius magna rester Adae daretur occasio, .mque de Anima rei decertaturi Pompeius es Caesar congrederen . tur. ultro ad commune discrimen in Macedoniam venit, cum quidem Pompeium gaudio O admiratione a Dentus ejus de sella ei obviam esse, , tanquam praeistantiorem amplexum, in conssectu omnium Disse perhibent.

Hoc illud Marci Bruti factum fuit, quo tanquam quaesitor urnam movit omnibus, qui egregio bonoque publi cis, privata habent antiquiora. Non poterat non plumbeas in Pompeium iras gerere, cujus jussu parens ipsius fuerat interfeltus, At enimvero erat istis temporibus idem Patriae pater. Igitur pro illo quem talem habebat libera Resspublica, sic in partes venit, ut nec expectoraret interea, aut ex animo revelleret, quid quantumque a se exigerent manes paterni. Accessit nullo Pompeium sibi asserturus beneficio, iustissimae assertorem causiae veneratus : paetriae sub auspiciis eum agnovit ducem, a cujus abire corqviri boni, nec boni civis. Eo ipsufecit ut tam esset non inficiandum patriae suae nomen, quasi ante, optimi parentis optimus ut esset filius operam dede rat. Teste Cordubensi. Oderat Magnum, quam iii comes isset in armis.

Siqua Caesaris iecutus fuisset partes,potuisset videri stipi

30쪽

bonus , at non item bonus civis. Pompeianis in partibus bonum se multoties filium: civem vero bonum quaqua

versum exhibuit. Quisquis illius quod delignat caussa deest honori suo ; neque id quod designavit assequitur, neque amissi ob hoc aut insuper habiti honoris sarcit jacturam: tantundem agit, quam si propter vitam, caussas vivendi eat perditum. Ipsam persaepe victoriam ini. micis transscripsit , ad sua qui nimium attendit. Etiam Imperatorum maximi nullos tam sibi adversos habent, quam eos qui cum earundem cum ipsis partium ferant, hostis tamen malint res esse superiores, eo nomine quod posthabitis illorum consiliis sua praetulerint. Quotiens de rerum summa decernendum est, optabile sit, ut nunquam ad illa declinent consilia , quae parti advertae magis proficia a quam suae sint futura, qui secum sciscunt suorum se consiliorum fructiis non percipere. Detestanda illorum est improbitas, qui malunt ut se suosque Imperator in ruinam adducat, non alia de causia, quam quod aut per er rorem , aut fatis in contraria nitentibus, cui rerum suumma concredita est, sequioribus accesserit, sanioribus se

praebere consiliis supersederit. Qui summum belli ducem in illam quae pluribus arriserit sententiam pedibus ire cupit, quid aliud intendit, quam ut is omni a se abdicato arbitrio sui, servum se multorum reddat ex libero; utque

nec ipsius quoque rationis in se imperium admittat equi- C et dem

SEARCH

MENU NAVIGATION