Antiquitatis, et novitatis studio medicum perfici oratio sexta habita in Patavino lyceo a Bernardino Ramazzini practicæ medicinæ professore. Die 15. Novembris 1705

발행: 1705년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

amplios analogi imis, sed apodicticd procedat , Imo

oeulata fide indigitet, quale sit verum Naturae regimen , qualis Cerebri , partium spiritalium , Cordis,

in seriorum Viscerum . dccujusque minimae partis v e ra consormatio, & officium . ubi nam cubent gravi res morborum pestes , ac ingenue consessa quo usque protendatur remediorum virtus, videtur, despicitur, ac tanquam Λrs servilis traducitur, quam non amplius, ut olim , dignentur patritiae manu&attingere. At quid hoc rei est unquam ' Num corruptos Sae limores, ac temporum nostrorum barbariem culpare .

liceat λ absit. Quandonam enim unquam literatior fuit Mundust Quanam aetate tam unanimi ubiquein terrarum consensu a doctis viris desudatum est ad priscum literis honorem restituendum I Mihi equidem ci ea hujusmodi contemptum, & tam prostrata in Medicae Λrtis existimationem animum intendenti curn variriae, ac d mersae obversarentur causae , potissimam esse

credidi perpetua sere inter professores ipsos dissidia ,

ac praecipue Antiquitatis , ct Novitatis contraria oitu dia , adeo ut Medici in binas veluti acies , tamquam dimiceturi discesserint, quarum una veterum doctrinam pene adoret , di Mordicus retinendam velit, novam autem despiciat , altera veri autoritatis juso excusso, soli rationi & autopsiae auscultandum alterat; unde factum ut cum sapientes viri , tum plebei quoque Homines, qui hasce concertationes norunt, re quandoque audiunt, stomachentur ,&medicinam ab arte captatoria, vel parum, vel nihil diseserre existiment. Vobiscum itaque hac mea pagae netica Gratione mihi res erit, ornatissimi Philiatri, ut si forte labes ista animos vestios irrepserit, illam et Yam, & abi ergam , osteni urus antiquitatis , & novitatis 1liadio Medicum perfici. Quam graves turbas in politico regimine ser8sem4 Per ciere consueverint rcrum Navitates , ubi quis nimirum

12쪽

marum veteres mores , ac leges abrogare , ac novas, licet postmodum in publica commoda cen ra inser- Te pertentarit, jam fatis, praeter experientiam ipsam, Cum veteres, tum recentes historiae loquuntur. Magni quippe semper interesse creditum est, qualem curamque Civitatis itatum , dummodo quietum, integrum servare . quam ob causam somae olim libros de Sacrorum origine in Sepulcro sa) Numae Pompilii , b Cel co repertos, Senatus cremari jussit, ne si ad vulgi manus de Renissent , cum faeda quaedam in iis conlineremur, popularem statum perturbarent . Quibus intellinis moti gus , exacto nuper saeculo , Concussa

fuerit Medica Respublica , ubi primum ab Anglico

Coelo celeberrimum illud Phaenomenon circularis sanguinis motus apparuit, quod Medicorum non paucos in sui amorem pellexit , jam satis perspectum est ut nihil magis. Ad novum enim illius lumen coe cutientes, ac pene insanientes docti alioquin viri clamitare caeperunt, fatuum Ignem illud esse cito desiturum, ac purum prurientis ingenii Commentum , quo stante brevi totam Medicinam eversunt iri necessum esset. Dio equidem , ct acriter litritaque pugnatum est, vertim , ut olim de Romanorum bellis civilibus Lucanus, Bella ge, i placuit nullos babitura triun ρbos. si euti enim Veteris Medicinae Assertoribus nequaquam datum est . tam egregium , dc frugiferum inventum, multaque alia , quae exinde Scrutatorum aemula virtus aperuit, eγertere ; ita neque illis priscam Medicinam adeo convellere , ut licet multum de illius amplitudine detractum fuerit, adhuc tai seninultum honoris, ac dignitatis, illi non superiit. Quoniam autem res nondum satis bene sunt cona PD-

sitae, di quibusdam in locis contentiosum hunc funem duce te libido est , propterea pridentis , ac ingenui medici, qui solius Veritatis conquirendae studio teneatur

a) D. August. de Civit. Dei lib. 7. cap.

13쪽

neatur erit, Ita se gerere, ut sine partium stud Io, sine offensa possit utriusque Provinciae fines longe , lateque discurrere, eaque sibi comparare, quae nonio lum ad Medicam Eruditionem faciant , sed quae ad medicinam rito, & cum laude fac cndam Conducant. Amplissimus autem ad id patebit campu3; nam ex solo Hippocrate quantum bonae ac sincerae frugis licebit colligeret quot documenta, immo quot oracula ad morbos praenoscendos, Ac fugandos quoque, ab inexhausto illius penu haberi possunt i Nemo ad illum accedit, quin doctior habeat, nihil est quod quis discere velit, quod ille docere non possit. ibin Expevientissimus hic Senex sua signa prognostica tanti habuit, ut Vir

alioquin modestissimus literis prodere veritus non infuerit, illa vera esse, di in Lybia, & in Delo, re in Scythia , hoc est in calidis, in temperatis, & frigidis

regionibus. Quam docte porro, quam eleganter Celsus, quem Latinum Hippocratem vocant, Medicum instruit , immo si lubet, experrum Chirurgum facit quid autom e Galeni , non dicam operibus , sed Bibiliotheca sperare non liceat, si quis illam modo pulverulentam excutiat, sive raram, & peregrinam eru- dition Hira circa Phylosophorum , ct Medicorum placita, sive particulares casus , ct medicas historias, sive egregia documenta pro reparanda, sive pro tuenda valetudine exoptet. Neque irritus labor fuerit Arabum Sapientiam degustasse, aliorumque Scriptorum, qui poli modum per tot saecula commentaria sua pomueritati tradidere. Nolim tamen, quis putet vel iras me quod Medicus , qualem peropto exacte callear,

ut digitos tingue=que suos , quid quid apud hujusmodi

Auctores scriptuin reperitur. Etenim cum ob antiquum illud scribendi Cacoethes , quod nostra aetate non parum perfixisse visum eli, magna sit librorunia, turba, quae discentem potius oneret, quam instruat, nimis improbus labor esset, velle in cunctis disqui

rere . .

14쪽

vere quid boni reperiatur , niti interdum eontingeret erronea quaedam dogmata, & supervacua discere is, mox dediscenda. Medicus tamen a bono Praeceptore institutus facili noscet quos libros attentd legat, quos Obiter eAcuirat, & quorum , ne hospes in Medicina videatin, solam nomenclaturam habere sufficiat. Haud secus bonum Medicum novitatis studiosum

esse, & decet, & necessum et . Quot beneficia, re

incipi nata commoda ex abditarum rerum studio; atque scrutamine ad perficiendas Artes proscisci so. leant, sola Magnetis ad Polum cognita conversio, Cujus beneficio per ampla oceani spatia extra Anni Sotisque eias, oculis non ad Λstra, sed ad Uersoriam intentis, licet discurrere fatis palam fecit . . Curiositas equidem Ignorantiae filia dicitur, sed postea Sa Pientiae mater evadit Nisi tam curiosa indagine tolscrutatores, quos habuit fortunatissimum praecedens Saeculum, nobis aperuissent, quomodo, quibus ve legibus in orbem feratur sanguis, per quos ductus chylosus latex, lympha , aliaeque fluidae substantiae suos

absolvant motus, qualis sit partium solidarum coninfiguratio elusus, qualisve earum ad invicem armonia quaenam vis cunctos infusa per Artus corpoream molem agitet, quanta rerum caligo nos teneret adhuc inter antiqua somnia versaremur inter facultates Tractrices , Retentrices , multasque alias tum socias, tum famulas ei adhuc inter Primarum qualitatum

repagula, Physiologica, & Pathologica coerceretur Doctrina; adhuc Iecur insectorio munere candida in rhyli vestem in purpuream verteret; adhuc Lien Pe.culiarem succum stomacho pro acetario ad excitandam orexim suffunderet; adhuc Pancreas, crete a

que glandulae sub vili ministerio fulciendi Vasa laborarent; adhuc ad cor tantummodo perfrigerandum & extrudendas fuligines anhelarent Pulmones adhuc, verbo dicam, Λndabatarum more cum mor bis conῖrederemur. i quO-

15쪽

Qu Iam autem Proiectorum industria, manibust serro oculisque microscopio armatis, tam alte in Regnum Naturae penetratum est, imo Natura ipsa, quae nobis antea tot variis formis illudere consueverat, tandem non secus ac Uirgilii Protheus, torturati vinclis in vivorum anatome verum fateri, coacta est, modo ad oppugnandos morbos ratione duce, dc auspice procedimus, ut Pharmaceuticam Rationalem, Chirurgiam, & rationalem quoque Diaetam. tene inmus. Sit autem, quod non abnuo, non ignotum prorsus fuisse veteribus languinis in orbem motum, aliaque inventa quae modo habemus, non nisi Obscurae tamen ac sine usu ea noverunt, quae nos tania magno emolumento, tam manifesta ac clara luce . ,

conspicimus, ut non inepte dictum illud proferri possit. c) Seniores sommasomniaverunt, juniores autem visi nes viderunt. Hinc discere liceat ornatissimi Philiatri quantum intersit nova Documenta, non solum nudd oc simpliciter cognita, sed rite habere perspecta ,

adque extra omnem controversiae aleam posita ac vela

ti ad Polycleti regulam referre liceat quidquid seriptum reperitur . Non satis itaque fuerit ab antiquis Fontibus Medicinam hausisse, sed necesse quoque est puros ac semiros latices degustasse, quosnovae staturigines tam larga vena effudere; sic enim bonus ac verus conflatur Μedi'us, qui sciat qualis fuerit Medicinae ortus, ct progressus, qualis praesens illius status, ac si licet divinare etiam qualis futurus sit. Hoc est vere medicam artem profiteri. nequaquam

autem in veterum decreta tantummodo jurasse, aut

ejuratia Galeni, aliotumque Doctrinis, solam novitatem affcctare.

Quanquam, si rem attente expendamus, usitata isthaec Antiquitatis & Novitatis vocabula non raro nobis imponunt, dum rebus antiquissimis, antea a nobis ignoratis novarum rerum nomina imponimus.

16쪽

Sic novum orbem eam Mundi partem v amus,

quam rerum Universitati coaevam primus omnium Columbus navigatione nulli antea pertentata RPe

ruit; sic novos planetas Corpora illa coelestia dicimus, quae a Mundi origine Mortalium obrutui in conspicua Galilaeus, Vir sane Lynceus, oculis Teles copio munitis visenda praebuit, atque ut ea splendidiora redderet, regio Mediceae Familiae cognomento insignivit; sie verbo rei parum congruo primas Mun

di aetates antiqua tempora vocamus, cum vere no

si ra tempora antiqua dici mereantnr,& Mundi grandaevitas in dies major futura sit, Exordio scilicet, uti decet , ab Uni yersi fabrica deducto. Noa sunt igitur tanti iacienda Λntiquitatis & Novitatis nomina, ut vora veritatis studio, quod unicum esse debet, abducant, ae transversos in rixas ac simultates agant. Id enim quod fi nobis novum dicitur, si verum est antiquum est; quid enim veritate antiquius Ad evolvenda igitur tam priscae, quhm novas Μειdicinae selectiora monumenta vires ac animos intendite; vobia exemplo sint ceterarum Facultatum

cultores Qui hus volupe est poesi indulgere num in. lum virgilium, Horatium, Ovidium aliosque illorum tempor*m sui intra Ausoniae fines, intactis Graeciae litoribus consistamus colere & lectitare censendum

est & non etiam clariores Poetas, quos habuere. Posteriora Secula uti Pontanum Actium Sincerum, atque eos etiam, quos habet aetas haec nostraὸ De . Poetarum Principe satis constat, illum oc suorum, ocantiquiorum temporum Poetas coluisse, atque Ennii carminibus apprime oblectatum fuisse, cumque ab eo quaereretur, quid in obsoleto Poeta reperiret, Au rum inquit, ex Ennii stercore costigo.

Qui inam Philosophus est, qui postquam Aristotelis opera fatis versarii, t si tamen sapiat ac ver8 Phi- losophus h. e. Sapientiae amans dici opta) experiri

17쪽

etiam non velit quas it Philosophorum nostrae get,

ris Doctrinaὸ Quisnam Mathematicum se profiteatur & solius Euclidis elementis contentum dicat, Galilei autem & Borelli sapientiam degustare nor dignetur, ut illos taceam qui Analyticam Doctrinam veteribus ianotam tradidereὸ Λ ut quis Geographin stadiosus cit, qui solas Ptolemaei tabulas, ubi antiguus Orbis describitur, observarit, aC nunquam exam inimas cst elegantissimas,quas modo habemus mappas luitrarit ubi tum antiquus, tum novus orbis magno , mentis & oculorum oblectamento delineatus visitur Verum ut quid externa exempla conquirimus, cum domestica suppetanis' μὲ Magnus Hippocrates Medicae artis conditor, simul& Stator, sicuti novitatis studium commendavit, ubi Democritum convenit animalium Corpora dissecantem , ut amentiae sedem disequireret, ita neque priscam Medicinam abhorruit, librum enim de veteri Medicina conscripsit, parvum quidem, sed aureolum, quem totum sui juris fecere Hermeticorum Alumni. Galenus quoque in suis, quas suscepit peregrinationibus se non parum novarum rerum studiosum ostendit se) vir iste solertissimu Deitillatoriam Artem mente concipiens in Votis habuit ut modum lciret quo pars Vini meracior & te innuior a crassioribus secerni possit, sicuti Butyrum a Iache separatur imo non levem gratiam iis habiturum sedixit qui tale mechanicum instrumentum sibi

ostenderent.

Utriusque iuris igitur Medici antiqui de novi peritum ςsse oportet , Iatricae facultatis Prosessorem nul liuue factae in iaci patum O Qui valet, suae Douris est , Nullii se debet obligare legibus ; Eum moRFrι esse , modo in urbe convenit , nusium cibi genus fugere ; Sic olim Celsus de Homine sano & libero; id ipsum quoque de Medico ingenuo, & cui

sanum

18쪽

anum sit synciput, proferre liceat, nimirum quod libero ientiendi integram potestatem servet, nullum que Doctrinae genus abhorreat dummodo lationi &experientiae respondeat. Etenim si uti in Numinis

non elegantia, neque num recens, an multo ante

percussi fuerint, sed bonitas ct pondus spectitur, itare de Iibris idem judicium esto. Q ui veteri lino utuntur sapientes puto, ajebat Comicus I recte quidem, ni si tamen vinnim in vappam & seu acorem transierit; non minus tamen sapiente4 judicandi, qui recenti utuntur vino si defaecatum fuerit; hoc enim , vini genus plus nutrit, multoque plus spiritus ab coelicitur. Non mediocri autem Ohlectamento vobis erit Studiosissimi Iuvenes ab antiquis lectionibus ad novas migrare a Sylvis pc It longam venationem ad culta Novalia, unde amplae segetes haberi possint, sic quotiescunque ad Veterum mensas, ubi aliquanto crassiores Cibi offeruntur vos faturos noveritis, licea vvobis ad Scriptorum nostrae aetatis Symposia divertere, ubi elegantiores & sapidiores praesto sunt epulae, quae magis ad stomachum faciunt, & concoctu faciliores sunt. Exemplaria igitur, tum vetera, tum nova. Nocturna versate manu versate diurna, & quidquid bone frugis illis inest sine partium studio, dc os sensa colligite, atque asservate. Fas sit veterum fa-pientiam admirari, non ita tamen ut nostrorum temporum despiciantur iν enia; Cessent tandem odia, cessient convitia, quibus utraque pars damnatur neutra absolvitur. Suus apud vos novis Scriptoribus qui Medicinae pomaeria tam amplo tam feliciter protenderunt, perstet honos & cultus; Priscis quoque Auctoribus, quorum humeris nos insidenteβ tam long8 Prospeximus, suus habeatur honos, & gratia. Licet autem illi humani aliquid interdum passi fuerint emronea quaedam dogmata tradendo, non idcirco desepuenda sunt illorum opera, tamquam prorsus infla

19쪽

gi sera; Fateri enim licet ingeniosa fuisse, in tanti tunc temporis obseuritate illorum figmenta, quibus s non laus, saltem neque debeatur Contemptus. Lubet hic referre Plinii Iunioris verba quibus amicum suum in Λchaiam proficiscentem admonitum voluit,ut susceptam Provinciam reces administraret th)luus pud

SEARCH

MENU NAVIGATION