Justi Fontanini Forojuliensis in Romano archigymnasio ... professoris De usu et praestantia bonarum literarum oratio habita in eodem archigymnasio 4. Idus Decembres 1704

발행: 1704년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

SANCTISSIΜΟ ET MAXIMO

Bi primum divinitus

factum est , S crassim idemque

sapientissime CLEMENS, ut ad

3쪽

i stud dignitatis culmen, quo nihil augustius &sublimius in terris ex

cogitari potest, uno omnium ore& omnium calculis, praeterquam tuo, probatus ascenderes; antiquus

animus rediit liberalibus discipli

nis & ingenuis artibus, quae omni aetate, atque omni fortuna suavissimae comites, & perhonorificae altrices tuae, saluberrimis praeceptis animum & mentem ad omnem laudem tibi efformaverant;

semper tibi praeclara & egregia cupienti per semitam paucorum

ante vestigiis notatam quasi facem praeserentes . ut eunt vitae cursum

teneres, unde nulluS Crror averter ,

neque ulla te ad recta & honesta

4쪽

adspirantem morari posset offensio.

Hinc tu, OPTIME PONTI EX , quantum

tristissima temporum facies, divinique muneris tui incredibiles curae permittunt, ad benemerentes de te literas persaepe animum consers, illasque satis inopiam &solitudinem passas, atque neglectas, in tua tandem beneficentia nixas felicissimo conquiescere etiam atque etiam laetaris. Atque hae profecto caussae jure & merito postulassent, ut Oratio hae , qua nudiustertius in frequenti gravissimorum hominum Conventu de usu & praestantia bonasum liter rum, te auctore dc auspice differ tam , in tuo nomine, apud infini-

5쪽

tam saeculoruri memoriam celebrando , appareret; nisi hoc qualicitiique munusculo, quod statim ab eximiis beneficiis per te. hon rifice in me collatis, primum mihi se obtulit, quantum tibi debeam quod liberalitate vere Pontificia

ultro me cumulaveris, palam tostatum facere voluissem. Quum

autem placida illa & jucunda animmi tui magnitudo, in excipienda hac mea tenui vigilia possit obscuram per se lucubrationem penitus illustrare: hoc si mihi contigerit, ad praestantiora pro virili. excolenda fiam alacrior, atque omnia quae summa sunt, me conssequu

6쪽

ORATIO.

V υ Μ res universae ita a natura fuerint comparatae, EMINENTIs-SIΜI PATREs, vosque cetori Illustrissimi, & ornatissimi Audit reS, ut suae persectionis studii, singulae afficiantur; atque illuc, tanquam plena & abseluta beatitudine cumulandae, omnes actus

suos dirigant l, mirum non est, si quos tanto impetu& secreta quadam naturae vi raptos aliquando conspicimus, ut toto pectore, atque omnibus mentis & ingenii praesidiis ad eandem perfectionem animo complectendam incumbere videantur: quae sane persectio in homine rationis compote aliud non est quam scire Sccognoscere. Qtuppe rerum cognitione a brutis sejumcti, rebus coelestibus, divinisque substantiis perquam

similes reddimur, ceteris mortalibus tantum antecellentes , quantum isti animantibus. Quia vero & animo, ic corpore natura constare nos voluit, duplex nobis itidem tradidit instrumentum quo ad tantae felicitatis metam perVemremus, linguam nempe, & cogitationem; munus profecto maximum, egregium , nobisque longe dignissimum. Altera enim penitiores disciplinarum sontes attingimus, & ingenuis artibus do iusque praestare edocti, abditas rerum caussas, ipsisnque naturam mente comprehendimus. Altera vero ea quae didicimus monumentis aere perennioribus ad scitos tui nepotes

7쪽

nepotes transmissa, in publicam utilitatem, & anteactae vitae nostrae testimonium convertimus . Ex quo luculentissime apparet, unam ab altera aVinam nostrae felicitati nullas suppetias adferre ; Sc linguam per se solam haud amplius quam sine lingua cogitationem posse ad agendum incitari. Q d quidem mihi semper animo illud infixit,

rerum cognitionem ab eloquentiao contubernio disi clatam vix, ac ne vix unquam posse consistere ; bc prorsus eodem pacto istam ab illa neutiquam esse dividendam . Hocque ego non selum in oratoria facultate , sed potissimum in ceteris artibus usevenire memoria repetens ; & non modicam hominum partem hinc negotiis civilibus, hinc domesticis de familiaribus curis, hinc aliis, atque aliis rebus distractos, S impeditos, i in hoc uno errore versari animadverdens, ut eloquentiae & humanitatis studia, tanquam merceS communeS de proletarias, omniquo pretio interiori destitutas parvipendere non vereantur ; consilium, quod in meo pectore jamdiu latuit, tandem expromere statui, de quid contra ego sentiam, in vestro amplissimo consestu aperire. Verumenimvero quemadmodum pictores imaginem adspectu elegantem mortalium oculis exhibituros , necesse est in animo sibi fingere simplex idolum , & nudam , puramque ejus rei similitudinem , quam alienis sensibus subiiciendam sibi proponunt: haud secus arbitror illis , qui mansuetiores Musas ab eloquentiata nuncupatas non invita laude excolere satagunt, omnem vim , & persectionem earum rerum tenendam, de qui

8쪽

bus disceptare, disserere cogitant: cujus quidem persectionis imaginem aure metimur, sicut oculo eam, quam pictor expressit. Quis autem non videt, has esse simplices illas Sc corpore abstractas formas, quas Phil sophorum omnium doctissimus, idemque eloquentis

simus Plato ideas appellare consuevit, nempe exempla rerum omnium, quae natura, vel arte fiunt: circa quas

sine dubio, veluti ad intima Philosephiae penetraliaueloquentiam habitare cognovimus Qtmius enim quiS-que est, qui gravium , de elegantium sententiarum pomdere , quae nonnisi a Philosephorum penu trahuntur, eam quodammodo animari, & illustrari nesciat ; unde oratio quasi nutrimentum mutuata, praeceptiS, Sc rebus locupletissime instructa, duplicem dotem importat, utilitatem, & delectationem, semper ab ingenii mon mentis ingerendam ubi de natura rerum, de affectibus , & moribus hominum gravi de eximia dicendi facultate disputatur. re in ea, in qua dudum fili permaneo sententia, quod sapientissimus Plato omnibus Graeciae Oratoribus Periclem non alia de caussa antistare persia, sim habuerit, quam quod studuisset Anaxagorae, a quo illum mesta didicisse memoravit, nempe facundiam, atque artem audientium animos movendi 8c temperandi: quod itidem saepius de Demostiaene Ciaeero affirmat, quia Platone magistro usus fiat: atque hoc idem de ipsemet Cicerone jure maximo dice dum erit, utpote qui non solum reconditas Philosephiae latebras penetravit,. verum & de illa distincte dc enucleate, ut Ciceronem decebat, pluriniata

seripsit. -

9쪽

Sed quid eloquar de ea, quam mox attigi, natura rerum, cujus scientia uberrimam S: prope infinitam dicendi copiam suppeditati quid de ossiciis ad liberum hominem spectantibus i quid de moribus i quid de

prisca religione ceterisque quamplurimis ab inexhausto Philosephiae fonte derivatis: quorum cognitio quanti intersit ad firmandam & multiplicandam veri Numinis

reverentiam, norunt potissimum antiqui & recentes Christiani Scriptores; qui ampla harum rerum supellectile ornati & profanis Gentilium nugis larvam detrahere, de desipientium haereticorum oculos configere nullo negotio potuerunt, ut Clemens Alexandrinus, Origenes, Tertullianus, Eusebius, Lactantius, Arn bius : oc nostra & Patrum memoria literatorum antistites, . qui aeternam famam ingenio sito condiderunt, Hieronymus Mutius, Sixtus Senensis, Jacobus Perr nius, Robertus Belluminus, Dionysius Petavius: qui onmes in scribendo acerrimi & copiosissimi , . arte quam criticen Vocant, quaeque nonnisi post jugem Sc Jo gam rebus percipiendis navatam operam adquiritur; de sensi, aetate, scriptis veterum Patrum, graviter, nec minus quam rei magnitudo postulare videbatur, sententiam ferentes, omnem Seetariis se & alios fallendi locum ademenuat. Quales vero quantique usis

arti criticae insint & aliis praeclarissimis disciplinis communes, & eidem proprii, quis nisi ab eleganti ribus literis omnino alienus ignorat Profecto utilitas

omnis, quae ex historiae cognitione, adeoque ex universe liberalium studiorum apparatu percipitur , illi uni in primis debet adscribi; quoniam hac duce M. auspice

omnis

10쪽

oninis ejusdem petitia comparatur. Ea est verae &non fucatae, aut falsae eloquentiae findamentus . Illius beneficio manium verborum fallacias improvida ingenia ludificantes detegimus ; adulterinos seelus disternimus ; & loca veterum vel fraude, vel inscitiata depravata integramus. Historiae quidem ope cognoscimus initia humani generis, quae nos ad ipsius rerum

omnium auctoris cognitionem veluti manu ducunt: cognoscimus opiniones, consuetudines, & ritus populorum , quae ad bene beateque vivendum mirifice conserunt e cognoscimus eventus Sc mutationcs Regnorum, quae nos cautiores oc meliores es iciunt , sed nemo facile assequi haec poterit, nisi improbo examine tempora& loca perpenderit, varietatem opinionum non persun-ctorie discusserit, omnia demum inter se collata critica

face exploraverit. o

Hanc porro criticam artem, quae non silum genuinae verborum significationi rimandae; sed ipsi rerum veritati altius indagandae immoratur, heu nimis longa faeculorum infelicitate intermortuam, avorum tandem aetate, quum Cimmeria ignorantiae nox pene ubique incubaret, ad vitam postliminio revocavit Romanae nobilitatis atque Italici nominis splendor Sc orhamem tum insigne Laurentius Valla ; licet tamen alicubi ingenio suo nimis indulserit. Hujus exemplo subinde celeberrimis veterum scriptis per doctissimos viros emaculatis, criticen ad meliorem usum postea tra duxit magnus Ecclesiasticae Historiae reparator dunia Annales auro contra aestimandos vultiti umbonem He terodoxorum Lirili Se coma tis opposuit 3 unde innu

meri

SEARCH

MENU NAVIGATION