Bibliotheca chirurgica. Qua scripta ad artem chirurgicam facientia a rerum initiis recensentur. Auctore Alberto von Haller ... Tomus 1. 2. Tempora ante annum 1710

발행: 1774년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

practica tribus prioribus sere aequalis eriti Non ergo ab hac plenitudine , etsii omnino optabili & decora, laudes meas spero: si quid in meo opere erit boni, ea erunt, quae ipse vidi, fidelis pauciorum . nonnullorum tamen operum recensio, praecipuorum momentorum sincerum indicium. Id aliquanto uberius in his chirurgicis pnaestiti, quod mihi potius minus nota viderentur, quam priores artis parteS, in quibuS laboraveram. Idem Caeterum Operis finis, eadem sormula. Nunc in practicam partem artis me demersi, gnaecisque me descriptoribus expedivi, porro vide meae, quod erit reliquum, huic unico immenso labori impensurus. Εjus primus tomus, si vixero, poterit anno I 776. in lucem prodire, reliqui ex ordine, impedit enim hic minutiorum disputationum & adnotationum moles, de qua vix possis cmergere, de qua nihil audeas praetermittere. Portaliana nova , nam certus nova exspecto, adjiciam addendiis hujus prioristomi. Alter, qui absolutus sit, non longo hinc tempore sequetur. Errores typographicos, & nonnullorum librorum repetitiones cum

ecundo Tomo indicabo. Bernae d. 22. Marti III

12쪽

BIBLIOTHECA CHIRURGICA.

LIBER PRIMUS.

g. I. ΡRIMORDIA ARTIS.LIHgatum est 60 passim, utra pars artis eurandi fuerIt antiquior, utrum

ea , quae conlilio medetur, an ea potius, quae manu. Ejusmodi lites vix exitum inveniunt, cum difficile sit limites circumscribere, quibus quaeque harum artium ab altera separetur. Si omnis victus ratio, si adnotata eventa fructuum, radicum, & herbarum a primis mortalibus inter ali- menta receptarum, si aestus, subitive frigoris, si lassitudinis, nimiique laboris incommoda ad medicum referas, ejus certe ars fuerit antiquior. Neque enim vel primus annus a primis hominibus facile superatus suerit, quin aliqua ex his causis nata mala perceperint, iisque ipsa a necessitate coacti, abstinentia eorum, quae noxia experti essent, quiete, potu, utcunque subvenire tentarint. sed casibus humanis chirurgica mala rarius se admiscent, multique mori Ies & olim, & nunc aetatem vixerunt, qui nunquam ullum manus auxilium desideraverunt. Possis primae mulieris abmorsum funiculum umbilicalem ad chi. rurgicas administrationes reserre. Verum etiam tunc Ierius ejus cujuscunque chirurgiae aliqua fuit necessitas. quam aut cibi, put potus, aus aeris, aut aliarum rerum naturalium, quae intra fines sunt medicinae.

Accedit, quod antiquiissimi populi plantarum quidem medicatarum vires beneficas inter prima vitae socialis initia didicerint: ad chirurgiam & persectiores

artes requirantur, & nescio quae audacia, quae per experimenta nata suerit. Metallorum usus non potuit, nisi post varios casus ' multa artificia locum ii here , & absque metallis exiguum est, quod manu essicias. Deinde vero homini vulnus inserte, sanguinem emittere, nocere ut prosis, id omne serioris aevi Partus videtur; cum per varios casus, qui sponte se hominibus offerebant, in- Tom. I. A notuisset, ain Iam SENEch chirurgiam mediainae matrem sedit Epist. ad Luci LIUM XCV.

13쪽

notuisset, ' absque magno periculo eam crudelitaem esse, & salutarem, & d

mum necessariam.

Tu mores inflammatos suppurari, levamen ab M uente pure percipi intelprima suerit experimentat inde perspectum eis, si cutis sponte non aperiretur, ferro, aut acuto lapide commode aperiri. Contra aeris injurias nudatas casii aliquo carnes defendere, perinde dolor ipse docuit ι sagittas carnibus infixas ipsa imperiosa necellitas jussit evellere. Non paulo serius putes, ex eventis magis compositis adminIstratIones esse excogitatas, ut trepanum, cum majores fracturas cranii mitioris ingenii esset peraspectum t ut empyema vulnere casu inflicto salutariter apertum , qualis est A LEMANDRI PHERIEt historia b , potuerit audaciam addidisse hominibus, quo naturae molimen ferro imitarentur. Ita utero ad latus eliso sanata hydropica potuit primam de para centesi cogitationem excitasse ce . Scutella in os recepta recto loqui cum videret PARRus hominem. cui lingua erat amputata, seliciter casus beneficio usus est Q. Tegula in caput illapsa sanata amauro sis &c. Et ejus m 'di quidem putes chirurgiae initia fuisse. Nam exempla animalium homines esse imitatos, & ad Hippopotami praecepta venam incidisse, ad Ibidis exemplum i tiones infudisse e , minus mihi probabile videtur, etsi de illa quidem bellua etiam nuperia exstant testimonia, atque Hungaricos demum equos legas morindicus sibi venas aperire si . Capram suffusionem passam acuto junco se compunxisse i ita visus usum recuperasse, etiam minus probabile videtur O .f. II. EGYPTII.

Antiquissimi populi, qui artes coluerint, hinc Reyptii videntur suisse, Inde

Chinenses. Neutros animus ad chirurgiam invitabat, molles gentes, timida quo. Non debent cum PTOLEMAEO Ruri temporibus prima illa tempora comparari , quibus PHARAOΝΕs antiquissimae genti imperitaverunt. Legas quidem in ter libros IIERNETIs MisRI 0 MENis f. primi Egyptiorum regis, etiam instri mentum chirurgicum fuisse descriptum, & oculorum mala O. Trahas eo EsCULA PII nomen a cultro derivatum, Egyptii nempe aes CULAPII, qui multo fuerit Graeco illo antiquior. NEcHEpsi huc reseras emplastrum. cujus memoria

rorum frater ap. SANCllONIATHON.

14쪽

morla ad seriora utque tempora supersuit. Isidisque a venae se clionem denique ad Κgyptii animalis exemplum inventam D.

Posterior illa chirurgia Alexandrina tota ad Graecos pertinet, gentem in t 1erandis etiam dirissimis auxiliis constantiis mam. Hippopotami & i sinis historio-Ia tota fabulosa videtur, neque libri HERMETIs auctoritatem habent. Id de eo certe aevo constat, in Κgypto sacerdotes medicinam fecisse cm , eamque victus ratione & medicamentis mitibus cu , cx plantis sere sumtis, unguentis, empla stris , demum clysteribus ob administrasse. Chirurgica inventa E::yptioru in nulla invenio. & qui DARII HYsTAspi Dis aevo in aula Persica medebantur, in tali subluxatione . inque mammae abscessu θ , adeo infelicem operam praestit runt, ut aegre, intercedente Graeco DEMOCEDE O . meliora docto. crucem ei ἀgerint. In oculis curandis feliciores fuisse putes , qui proprios huic uni particulte studentes medicos habuerint cra, ut etiam ocularium medicum ab Arias I CYRus petierit. Erant & dentibus sui mediei ID. Eadem videtur Persarum in medendo suisse mollities. Vulnera myrrha procurabant, ct obvoluto sindone byllino co. Cum ea cura Capta YsEs semore laeso ab elapso gladio, contabescens periit cu . . Apud Chinenses, IEgyptiorum aut nepotes, aut certe imitatores, medicina tota sere in morbis internis occupatur, nili quod ustiones cuia nex, incertum a quo aevo ei genti familiares sint. In botanices historia ostendimus, iis sere gentibus, quae antiquissima instituta retinuerunt, eandem sere medicandi rationem esse, & potissimum in plantarum usu aegrorum spem poni; niti quod earum multae & ipsae ultioni indulgeant, aliquae aliquid simile noverint venaesectionis , dum vel sagittis leviter cutem convulnerant, Vel exacutis lapidibus venas aperiunt. M Neque enim absque instrumentis longe in. ea arte datur progredi. III. CHIRuRGIA GRAECA. Greeis longe firmiores fuerunt animi, & patientiores doloris; ut saepe sim admiratus, quam saevas curationes sustinuerint, ut an ologiam, periscyphisinum, Λ a varicum

15쪽

4 LIB. L GRECL

varicum excisionem, quae omnia suis cum auctoribus dicemus. Iidem mature metallis, certe acre usi, bellatores & piratae , vulneribus obnoxii, chirurgiae n cessitatem sibi imposuerunt, quam & ipsi principes exercerent, PATROCLus enim R quisque heroum sagittas evellebat, vulnus eluebat, amaras imponebat herbas Q, nullo aut MACHAONE exspectato, aut PODALI RIo. Sed etiam HERC PLIs nomen proprius nodus retinuit b , quem invenisset, idem vulneribus sanandis innutritus. Diu vero ea consuetudo superfuit, ut etiam DioNYSIus Siculorum tyrannus, HIPPOCRATIS sere co3evus, secaret, ureret, curationes chirurgicas

susciperet e,

Antiquissimus tamen Graecarum medicorum MEL Pus, cuius plusculae curationes a posteris celebratae fuerunt, nihil manu sua molitus est. CHIRONEM Deutos curasse legimus Q. Longe nuperior est Graecanicae medicinae vulgo dictus auctor EscULAPIus. APOLLiNis ille filius, non diu ante Troianum heialum vixit, cujus filii inter principes fuerint Achivorum. Utramque EsCULAPI Us partem artis exercuit, nam & blanda sita iit medicamenta, & potiones medicatas H, & herbarum vires perspectas habuit; consilia etiam . quae in aede dedit, sereclinici fuerunt generis. Chirurgiam etiam exercuit, qui HIPPOLYTuri equis raptatum & ANDROGEONEM exstinctum restituerit γ , mortuosque dictus est

suscitasse g r, qui vulnera curaverit a lapide proiecto , & ab aere inflicta Vulnera primum explorasse & obligasse CicERO 0. Ab eodem oratore dentes primus evulsisse dicitur r eo etiam resero plumbeum odontagogon quod Deiaphis in ApoLLINis aede servabatur O . Ustiones & incisiones ei PLATo tribuit M. Facile CELso credas O , non esse longe in subtiliori artis parte progressum, eique gloriae fuisse, quod rudem artem paulo subtilius excoluerit. CHIRON, qui Escu LApium , denique & AcHILLEM. artem docuisse dicitur , vulnera etiam & ulcera dicitur curasse is . Centaurio se sanavit, cum a sagitta ΗΕ Rcu Lis inseliei casu laesus esset M. MAcHAON & PODALIRlus, iuscuLAPII filii, inter duces Graecorum fuerunt, procique

H Iliad. IV. b PLIN. XXVIII. 4. 6. DAL.

te ELIAM. vari L. XI. s. a.

16쪽

m. CHIRURGIA GRAECL s

procique Helenae. MAOHAON cq MENELAUM vulneratum curavit abluto vulis nere. lenibusque adhibitis medicamentis, quae a CHIRONE didicerat. PHILOCTE-TIs crus a sagitta venenata percussum hactenus curavit cr).ΕusTATHIus PODALIRiuri clinicum sitisse medicum auctor est, MACHAONEM chirurgum. Verum eo aevo nondum hae artis curandi provinciae distes erant. Et PODALIRIus quidem DA'OETIli Cariae R. filiam Syrnam ex tecto delapsam, sanguine ex utroque brachio detracto Iervavit, eamdemque duxit, parte regni dotis loco accepta, & Syrnem civitatem condidit; manu utique

medicatus cs,

In familia EscuLApii, potissimum vero Inter eos PODALIRII nepotes, qui in Co insula c vicina Catiae sedem fixerunt, & medicina & ehirurgia hereditariae

fuerunt artes. Facile enim ex HIPPOCRATE ipso percipias, eum gradum artis, quem non humillimum adtigerat, non esse magni viri inventum . dudumque peritiam experiendo confirmatam plurima malis externis machinamenta opposuisse; lites co etiam suisse inter chirurgos de variis artis partibus exercitas, vel CTEsI E exemplo. Machinae bene multae eo aevo excogitatae suerunt ad reponenda luxata; adiaministrationes multiplices in vulgus notae, Bacturarum sanandarum rationes , paracentelis abdominis, & pectoris; mortui infantis excisio, & calculi, S cranii perterebratio. Haec inventa omnia ad quem pertineant, 'nequit omnino nostro aevo dici, ad eos Vero pertinere certum est, qui ante HIPPOCRATEM vixerunt. Eo toto tempore medicina cum chirurgia conjuncta mansit, ut idem homo & morbos internos curaret, & officinam haberet chirurgicam, & morborum historiam me ditaretur, & vulneribus curatricem manum adhiberet.

obstetricum denique perantiquum fuit ossicium, quae chirurgia cum semianis sere mansit. Nam apud HOMERuri Q honoratum nomen est. & Η hraeis PHARAONuri aevo suae erant obstetrices. Posteriori tamen aevo adulta, ut videtur jam chirurgia, Athenis hoc officium ad viros est translatum, donee AGNO DICE animoso conatu pudori muliebri ut prospiceret effecit, ut id officium ad seminas rediret. Sed seri haec aevi suerit, quae HEROPHILUM audiverit γ . Demum veterinarii medici, & ipsi antiqui aliquas administrationes chiruris gicas exercuerunt. MAGO perantiquus auctor boum castrationem docet .

In Iliade.

17쪽

IV. ScHOL E MEDICEM DEMOCEDES. AscLEPIADARuri illustres scholae fuerunt, RHODIA, GNIDIA, ex qua CTE- si As prodiit, & COA , HIPPOCRATE suo celebris. Sed erat & Cyrenis schola medica, & in Italia, Crotone. Ex ista DEMOCEDEs prodiit, coaevus PYTHAGOR E a , medicus & chirurgus, qui POLYCRATEM Sami tyrannum magno morbo liberavit: DARIUM ex tali luxatione laborantem restituit D. ATHossaeo mammam ulceratam sanavit, masculis & Graecis medicamentis usus. Idem cum amore patriae contabesceret, suasor fuit legationis ad Graecos missae , quae ad deditionem eos invitaret, cumque eo comitatu Perlia excellit, auctor magni helli in Graecos a DARlO suscepti, cum & legatos pallim occidissent, &DEMOCEDEM profugum nollent ad Regem remittere. Vix quidquam autem tot seculis, ius cuLAPII Inter filios & Hippoc RATEM elapsis, de chirurgia reperias, etsi medῖcorum nulla fuit raritas. Eu RYPHON utique Cnidius , paulo HIPPOCRATE antiquior, empyicos urebat, etiam in scenam productus c d Nova tamen interim schola chirurgica nata erat; GRAECI enim praeter omisnes mortales corporis exercitationi luditque indulgebant', in quibus & vires confirmarent, & agilitatem augerent consuetudine. In iis scholis minime rarum erat luctantes adversariorum artus aut de sede moveri, aut omnino ossa frangi, ut apud GALE Nuri discas. Quare ludorum proprii erant medici, & superioris o dinis, qui Gymnastici dicebantur. & inserioris. qui Alip . Adparet autem & in Graecia nobiliores medicos casus illos ludorum curas te GALENI exemplo, qui Romae demum, ex gentis more, ut alibi dicemus, manuum laborem chirurgis reliquit, in patria vero laesis in palaestra utique ipse medicatus et . Ex eodem vero loco GALENI O adparet. etiam aliptas luxata aut vexata reposuisse, manumque vulneribus adhibuis te f . Uerum de tota illa per omnes Graeciae civitates dispersa medicorum gymnasticorum familia, nulla lego alicujus curationis exempla. Ita neque de castrensibus medicis, qui tamen a XENOPHONTE In CYRI maioris exercitu recensentur, & a Lacedaemoniis, & ut videtur ab omnibus Graecis ad expeditiones suas conducebantur. Diserte enim HIPPOCRATEs juniores medicos jubet ad exteros ire, cum suo aevo in Graecia nulla bella sint. CTE- si an ibium reperias, sed aliquanto HIPPOCRATE juniorem, CNIDiuri eum &

f Medicorum in ludis apud GR ur Exuri mentio fit T. I. p. CccXXXV.

18쪽

R HIPPOCRATES.

AscLEPIADEN, qui exercitus CYRI minoris secutus sit, & consanguἰneum suum, non certe ruditer, accusaverit, temere ab eo varias curationes semoris luxata destribi . quod nunquam restitui possit. Quam CTEsIR eomminationem nuper, quibus suus erit dicendi locus, periti viri renovaverunt. Idem vulneratum a fratre ARTAXERXEM minorem curavit. Tanto ergo tempore chirurgia equidem fuit & sensim convaluit, sed ut nulla ejus peritiae vestigia ad nos pervenerint. V. HipPOCRATES. Primus chirurgicorum seriptor magnus ille est HippocRATEs IIER cLIDIs L ex POD LIRl I gente, Gus, vir splendidus, quem Vulgo pro medicina: parente , neque certe praeter meritum, habent: ego quidem etiam majori jure chirurgiae parentem dixero. In ea arte se ipse exercuit ca), qui & chirurgi ite- scribat ossicinam, & ligna, stam numque , quod inultis post eum seculis HiPPOCRAT is nomen conservavit λ , suasque curationes, suum ab aliis medicis & chirurgis dissensum ubique citat. Plurimum cauteriis utebatur, etiam lino. Renum abscessus incidebat, infantem mortuum extrahebat unco.

Fasciationem ei GALENus tribuit o, In eo sorte nimius. FIus rhom-hus Q. Uinculum adducens O . Ulcerum rationem omnem exposuit D. Patria relicta Larissae vixit, ct in Thessalia , Τhaseque insula inque MacedonIa,

vocatus ut Perdiccae ex amore laboranti, mederetur, quem cum EURYPHONTE

adiit cor dictum est etiam castra esse secutum. Id consilium junioribus medicis ch impertit. TYcΗON in Epid. R in obsidione ad Datum 6 vulneratus fuit ; sed uterque liber non est ex genuinis. Praelii nusquam mentio fit. ΕIus vIRI scripta chirurgica mihi videntur excellere ordine , perspicuitate , artis peritia, puritate ab omni hypothesi. Primum dicemus libellum de o ira medici, aut ehirurgi potius. Non satis definit GALENus num HIPPOCRATis sit, num TugssALI filii; alii etiam priori HippocRATI tribuerunt Gnosidici filio ae t mihi vero quam maximo genuinux GALE . atri est . 3. stas. Conm. L. N. a Quod chirurgiam exerceret, pingi capite velo tecto SUI DASII. P. I 4s. d RUSN b) Rurus describit apud ORIBAS. Machin.

19쪽

nuinus videtur, & gravitate viri dignust neque iacile aut breviorem dIchIonem, aut magis perspicuam interIIIPPOCRATICA reperias. EROTIANUS habet inter ea opera. Ad minima caeterum quaeque se dimittit, lucisque curam, standique & sedendi modum; plurimus tamen in deligationibus. Ferulas etiam & canales fractis cruribus aptos habet. Gallice seorsim prodiit cum titulo se medem chim gisv d'HrPPOCRATE legra d. Paris. Issa I s. Du VER DIER. Arabice Letas algena se Merub HERBELO T. In eum l. exstant commensarirerem GA LENI libri III, quos I. BERNARDusFELICIANUs convertit , tum UIDus Uio ius , cujus nitida est editio Paris. soL M. S. exstant Graeci quidem codIces B. R. P. n. 2287. & In eodice MDDICE O. de quo CoccHIus egit, a NICETA collecto. L. πεζι αγμιών & l. περι αρλων manifesto unicum librum olim effecerunt, quae jam ante GALENuri nata eli adnotatio, eademque manifesta, cum liber de articulis eas suppleat & fracturas & luxationes, quae in l. de fracturis nondum dictis fuerant. Ipse GALENus, qui prius dubitabat m , postea Q idem argumenta adtulit, ut ostenderet l. de articulis cum illo continuari, qui est de stacturis; multisque locis tamquam HIPPOCRATICUM l. citat. Antiquioris HippocRA. Tis G No si Dici filii esse Q . sed nihil certe indignum habet majori HippocRAT Et in eisiones etiam de industria ad verum inveniendum factas continet, & recenset ERO-TiANus. Pleno sermone per singulos artus & stacturas dixit & luxationes, tum modum, neque simplicem , quo fracta conciliantur, luxata restituuntur; & mihi quidem videtur admiratione dignum, potuisse diversas illas luxationes ea aetate adeo accurate in ordinem & adeo plene redigi. Scamnum, quod dicitur HippocRA- Tis, in priori libro suadet parari, in altero idem describit, canales etiam Kaetoeruri recipiendo aptos dicit. Extensiones necessarias jubet maturare, neque lonisge differre. In vertebris reponendis excuses vetustatem. Femoris Iuxationem hic deseribit. eamque multiplicem. Amben invenit, quam nuperi variis modis conati sunt perficcre. De gibbis. Gangraena artus non sui esto eventu delapsi. Quo tempore offa emortua delabantur. Etiam hic irritos medicationis effectus minime diffitetur.

Commentariorum GALENI libri VII. exstant, de quibus alias dicemus cp . Uertit J. BERNARDus FEL cIANUS. Vettit etiam Uiuius, & edidit cum aliis Paris I s M. BL adjectis commentariis. Ia

20쪽

In L brum de stacturis scholis exstant PALLADII , qui Ipse erat In Nic ETReollectione . sed interiit ' . Codex libri Hippoc RATI cI est in collectione Nic ETα

Sic commentariorum GALENI. Liber qui dicitur Mochlictis, compendium est horum librorum. & vix quidquam continet proprii. Seorsim edidit Graece T. Morauus Paris. I 79. 4. MAITTAIRE. Codex est in collectione NIcETR. Citatur in lect. Hipp. GALEM. Liber περι των - κες-ης Πωμώων , s de capitis vulneribus, A iple est inter melioris notae scripta HIppOCRATIs. Fracturarum hic nomina reperias, ab omni posteritate recepta: suturas fallere monet, qui sere error in Quinto Epidemio Tum uberius exponitur. Fiisuras minutas magis lethales esse, eas radere jubet. quoad totie deletae sint; excidere denique terebra. si eradi nequierint. Humi. dis medicamentis jussit abstinere; nulla capitis vulnera vult negligi. IEstate periculum majus esse , sic rimas angustiores. In fortunium, contre. cotip. Terebraeustas. Os nudandum, si suspicio fuerit passum elia. Olsa defracta non facile avelli debere. Praesagia lanesti eventus. In alterna parte corporti paralysin ex cereinhri malis sequi primus adnotavit. Minutas in terebrae usu cautelas dixit. Seronimis terebrasse cranium ei objectum est. Codex est in NicETAE collectione. In eum librum plurimi exstant commentarii, UIDI UIDII primo , in collecti ne, quam Paris. I . sol. '. edidit. Idem commentarius cum HippocRATIco opere prodiit, Gallice a FRANcIsco .le FEVRE versus Paris. I ID 8. cum titulo, les imis premires lirares de chirurgie. RAST. Seorsim latinitate donatus , commentariis illustratus FRANcIscI UERTUNIANI.Paris. 1 78. 8 Textum Graecum JOSEPHus Sc ALIGER castigavit, suasque castiga. tiones ipse explicavit. G. FALLOPII posse s commensarius. Venet. I 66. 4. . Deris commeumrius cum adnotationibus marginalibus CLAUDII PORRAL. Lion. I 8O. 8. Leid. I 639. I a. '

κρατουε. Bali L I 89. 4. Disp. RIv. HIPPOLYTl PARILE commentarius. Venet. I 8. 8. LIND. Est etiam inter libellos utraque lingua cum notis I STEPHANO MAMAL editos Paris. Is I9. 8. Textum HIPPOcRATIs passim emendat. I. BAPTISTE CORTraii traciatus de vulneribus capitis. Messian. I 632. 4. Textus Graecus valde maculosus. Tom. I. A PETRIU) In collectione Nic Tn in B. R. p. Edidit etiam post sectionem VI. FOESIUS.

SEARCH

MENU NAVIGATION