장음표시 사용
11쪽
que illi esse dandum, a quo vel unum rarissime absque noxa accipitur. Quapropter providentissimo quidem consilio a natura statutum fuit, ut quae filii curam, etiam antequam DasCeretur, sedulo gessit, eum alere ac nutrire deberet, et spectabile velut opus perficeret, quae aliter agendo matris nomine prorsus esset indigna. Vix in lucem susceptus puer indiget statim ut ei tubus intestinalis excremento urgetur, quod appellatur me conium cui rei nihil magis quam lac genitricis prodesse potest. Lac enim primum statim a partu colostrum dictum purgativam vim habet, ac proinde alimenti vere medicinalis instar pro insante dicendum est. Colostrum denegetur insanti, medicamentis opus erit ut meconii collectio in intestinis, vel humorum densatio in superficie corporis impediatur, et ut facilis crassiori cibo aperiatur veluti via unde saepenumero viscerum obstructiones, et in abdomine tumores oriuntur atque virium consectio, cujus indicia prima esse solent frequentissimi vomitus, adeo ut insantes alieno, quam materno, lacte educati cibos datos rejiciant. Praeterea si qui nutriethus dantur, aut animalium lacte nutriuntur, vel mixto victu, non raro primoribus vitae diebus phthis in ore, in tubo astro-enterico colicis, alvi obstipationibus aut solutionibus diarrho eici dysentericis fiunt obnoxii . Quorum omnium evidentissime causa patet. Etenim animalium lac in
suis principiis componentibus longe ab humano dissert siquidem ad illius qualitatem iacit pluri-
12쪽
mum pabulatio, aetas ipsa et amorum tempus. Accedit quod vel ex natura sua, vel ex modo praebendi frequentissime corrumpatur, et magis atque magis patebit non esse delicatis infantiis bus nutriendis peropportunum. Quid si nutrices non aeque ac matres feliciter prolem enutrire posse dicamus Quandoquidem
Postquam noveno menses maternis humoribus ad .sueverint, nequeunt insantuli sine maximo detrimento ex gr. ab uno ad aliud lactis genus atque usum transire, diluti videlicet antea, deinde crassi densique ex muliere pacatae indolis antea et, citi, postea ex semina servidae ardentisque naturae. Et quamvis morum perversitatem ex vi educationis praesertim pravisque exemplis hausisse, quam suxisse eum lacte videamur, tamen quis est unquam qui neget ex usu lactis nutricis passione aliqua assectae detiimenta maxima oriri si . Interdum enim terrore subito vel ira percellum tu nutrices, vel aliquo alio modo vehementissime Perturbantur, nec tamen sic male assectae abstinent a lacte dando unde sit, ut in subitum morbum plerumque incidant puelli, convulsionibus
i me tibi Diva parens, generis nec Dardanus auctor Perside, sed duris genuit te alitibus horrens
Caucasus, hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
13쪽
et epilepsia corripiantur quibus profecto morbosis
assectionibus toto vitae suae tempore obnoxii fiunt. Praeterquamquod lit saepissime, ut nutrices infantes vitient, iisque latentes morborum dispositiones infeliciter inserant, minus quam decet et
oportet sordes eluant, pro laete cibum difficilis praebeant digestionis, sopientibus etiam adhibitis
elandestine substantiis ex quibus omnibus, puerorum sanitas infirmatur , intellectualis iacultas opprimitur, ipsa vita aliquando miserrime ause tur. Quare filius qui mercenariae mulieri traditur nutriendus, illi plantae non immerito potest comparari, quae ab eo, in quo nata est, in alienum solum transfertur. Si prius bonos fructus copiososque producere paratam habuimus, in te
ra non sua languescere , degenerare, siccari et
perire videmus. Haec breviter mala sunt, haec damna, quae in delicata simul et imbecilla corporis constitutione manifestantur in iis , qui materno lacte minime nutriuntur. Quibus asperis sane casibus si matrum culpa subjacent immerentes filii, natura laesa eas afficit debita punitione, a quibus praecipue tot mala proficiscuntur. Natura, inquam, ipsa quodammodo extollit vocem suam, et unesta series incommodorum ulciscitur violata jura inse-licium. Et revera postquam mulier peperit, vacuus jam factus clauditur statim uterus, et ad pristinum si tum restituitur; unde fit, ut fluidorum antea se discernentium impediatur accessus. Hinc etiam
14쪽
tur in posterum universalis. Quae quidem pleth ra cum minuatur per secretionem lactis in mammis, ac praebendo duplex isque optimus ohtinetur essectus. Humor nempe lacteus secretus instar emunctorii est matri, et alimentum in infanti peropportunum. Sic sentit rosess meus clariss. physiologorum Nestor Gallini uiochia alba proveniunt ex humore album os copiose iuuentea superficie interna uteri, qui humor primo absorbetur sensim sensimque in majori quantitate a lymphaticis uteri Fluidum vero illud albuminosum majori quantitate absorptum a lymphaticis uteri colligitur majori quantitate in truncos lymphaticorum ad mammas pertinentium, et ibi premit contra tubos lateraliter prodeuntes et lactiferos dictos, ita ut fluidum illud sibi paret viam per hosce tubulos, et effluat a superficie papillae mammarum praesertim quando hae comprimuntur ab insant sugente. Sed tune fluidum illud adsimilatum et conversum est in lac a quo insans natus primo plerumque aetatis anno accipit maximam nutrimenti partem ad reparandas jacturas, et ad incrementum ProgreSsivum sui Corporis v. Ex hoc in mammis organa, quae vices uteri gerunt. Quamobrem admirari debemus quali quam
, Est elebrium virorem opinio, uterum sub graviditate in instammationis physiologieae dictae statu versari et quae Seossi et Κreissi argumenta adduxerunt, a pros Tommasini nuperrime magis magisque eonfirmata suerunt. Disilia πιν Orale
15쪽
toque studio natura invenerit aequilibrium et vitae oeconomiam, quantam ad hoc adhibuerit sollicitudinem, quantamque sollertiam et quasi dixerim sagacitatem. Quae sane omnia frustra essent, si robur corporis a natura sortita mater naturae crudeliter iura laederet, curasque aspernaretur. Ut
sensim in uberibus lacteus humor colligitur, elicitur etiam insantuli suctu, atque ita spatio temporis interposito reducitur aequilibrium, unicum vitae et sanitatis indicium, muliere in statum pristinum restituta. Quae quidem utilitas ignoratur ab iis, quae suam prolem tradunt nutricibus, quaeque Propterea beneficio lactandi cessante, to picis et universalibus etiam morbis crudeliter opprimuntur.
Μammae, in seminis praecipuum decus et ornamentum, Post uterum primaria organa his in casibus crudeliter assiciuntur; et si minus in toto, ganismo lethales producuntur essectus, Plerum que tamen pulchritudinem teretesque formas mittunt. A lacte suppresso, ait celeberr. Fan-Zago, ac retroeunte cum localia tum universalia incommoda derivantur. Cum in uberibus consistit, eadem intenduntur, inflantur, dolent, inflammantur suppuratio subsequitur, ac saepe scirrhos durities. Si retrocedat, metastases in Promptu sunt, indeque in diversis corporis partibus lacte- Scentes tumores erumpunt v. I sane turgore tumoresque lactei, tamquam primi essectus a
Q anaago. Instit patholog. Pars II.
16쪽
6 causa, originem habent a lacte, quod in mammis colligitur, nec ab illis extrahitur sugentis ore. Sub morbosa hac assectione meatus obstruuntur lactiseri, et ab adfluente humore tenduntur: unde sequitur ut continuata pressione fluidi, ruptio fiat saepenumero, et in cellulari textu oriatur eiasusio, ut praeclar ipse Frank in licinensi Noso- comi occasionem habuit observandi i). His in casibus reservata semper prognosis sui jam ahaetate clariss Fabricii ab Aquapendente, ut ex immortalis orgagni operibus clare patet: Quod ad
mammarum tumores attinet, hos quidem tempore lactis obortos, negat Fabr. noster ab Aquapendente unquam se non satiatos vidisse . . Quin etiam illustr. immermann tanquam observatione
dignum notavit, indurationes hujusmodi saepe in occultos, et post viginti tantummodo vel triginta
annos in exulceratos cancros transire . a Nec tristes hos exitus impediunt omnino medicamina sic dicta antilactea ad summum innocentia, quibus tantam tribuerat virtutem empirica medicina: quippe contra naturam non sine magna difficultate nitimur et reluctamus. Maxima utilitas aceederet medicinae ita sentit Gardienus ex pharmacologiis supradicta medicamina antilactea quae plerumque contraindicantur, delerentur tutius remedium efficaciusque positum est in usu lactan-
17쪽
di laetantibus enim hujusmodi nunquam morbi
Sed stimulus lactis semper urgens solam nunquam potest congestionem producere agendo enim veluti corpus externum majorem vel minorem excitat inflammationem hinc gravissimae commotiones, hinc dolorum acerbitas sub axillarihus
glandulis propagata, et quae minoris periculi sunt, grave asserunt detrimentum. Resolutio in inflammationibus utilissima atque unice optanda hoc in casu difficiliter admodum haberi potest. Facilis
subsequitur suppuratio, sed o longa tamen, varia et Permolesta haud raro pariunt incommoda antein quam abscessus, in quos abeunt, Persanentur v I . Gradatim ipsa sibi aperit viam, nec antea cessat, quam glandulam omnino consumpserit quod si Casu contingat, ut sanetur, Contingere nullo modo potest, ut in pristinam sormam atque integritatem mammae reStituantur Alter ex effectibus,
qui plerumque insuliciter solent oriri est scirrhus Propter Peculiarem structuram hujus organi atque dispositionem. Quod si huic praedispositioni addatur summa causarum, quas actio sympathetica inter uterum mammasque constituit, maxime no- his verendum est, ne summa damna et pericula Consequantur Testatur enim Burserius, nullo profecto magis vitae tempore quam in puerperio morbis, de quibus loquimur, mulieres obnoxias es '
18쪽
18 se. 1 in quoniam de scirrho iam dictum est, sa-cile incidimus in cancri recordationem, qui illum
veluti necessario sequitur cum eoque sociatur.
Nam si ab initio statim illius origini et progressibus obstari nequit, suapte natura tamen in canceraticam degenerationem convertitur. Ad hoc opportune celeber Tommasini Per magmore foentura e tormento egi infeliei, illime di questa malattia, i passi ello scirro Mers il ancro sono lentissimi e accompagnati da pia desolante ovilia menta , e ii orso tesso di tale degenerarione iure da lunghi tormenti accompagnato, e termina in una morte tanto tu crudele Pereh stentata et .
Hujusmodi tamen incommodis non solae mamiama afficiuntur et licet aliquo pacto vel artificiose vel naturaliter fiat, ut mala, de quibus supra diximus, in ipsis haud sequantur; uterus tamen cum nequeat plenitudini humorum affluentium resistere, damna subit eo graviora, quo minus ejus structura et actio physiologica noscitur. Et re vera inflammatio, quam iisdem subsistentibus causis in mammis oriri vidimus, oritur etiam in utero. Ietritis itaque morbus est requens in seminis non lactantibus, cujus origo clarius cognoscitur si attente Consideremus, ea superveniente in puerperas, etiam aliis de causis mammam tur-gorem amittere suum. Inflammationem varii consequuntur essectus interdum tristissimi, indura-
i Burser. Instit med. praei. Vol. I. Pars II. et Tommasini Deir Iustammaraone.
19쪽
I9tiones videlicet, et ejusdem uteri canceraticae degenerationes, quae non ita facile cognoscuntur,
Pluries in vitae decursu et diversis de causis
metrorrhagiae solent oriri. Inter causas autem,
ex quibus in puerperio metrorrhagia Producitur, crudelis usus procul dubio est recensuridus ac insantibus denegandi. Et sane in eo viscere cola lecta sanguinis quantitas a lochiis etiam adaucta non potest quin minimorum dilatet oscula vasculorum , quae sanguinis Illuc non intermisse a fluentis perenni nequeunt compressioni resistere. Hoc in casu si quod haberi potest remedium efficax, habetur praesentissimum in suctu lactis, constituto hic veluti centro derivationis ab ipsa
Incommodus ille fluxus et fastidiosus, de quotam ac Pe queruntum emulae, quique a Plerisque suo albus et a medicis leucorrhoea nuncuPatur, originem habet non raro ex eo quod nimis crudeliter lac insantibus negatum est . Siquidem stimulus ortus ex affluentia sanguinis in eam partem, acutam initio statim habet et susionem veluti con- Sequentiam, quae progressu temporis in vasculis ex continuata hujus fluidi pressione exstimulatis illud esticit, ut humorem quem antea retinebant ex contracta consuetudine vitiosa effundant. Exsacta observatione ab hominibus fide dignis jam
Constat, eas omnes fere mulieres, quae a lacte
praebendo abstinent, hoc assici incommodo non item illas, quae hac in re providentissimas natu α
20쪽
rae normas sequuntur . Ut nemini dubium de hoc relinquatur, animadvertisse Sumeiat, nutrices seminasque plebeja et rusticanas, quibus adhuc est cognitum munus lactandi suos valetudinis integritate esse praeditas. Μagnis igitur damnis iisdemque gravissimis et satalibus organa singula immediate generando se- tui et nutriendo jam destinata sunt obnoxia plerumque, tum ex laesionibus idiopathicis in eorum peculiari structura, tum etiam ex ordinariis eorumdem unctionibus perturbatis. Quamquam non omnia, quae a lacte negando matribus inseruntur, damna commemoravimus. Si saepe ad mam mas et uterum tantum extenditur depravatae comsuetudinis essectus tristissimus, saepe etiam ulterius progreditur; et in subdolis gravissimisque morbi processibus, qui vel simultane vel separatim oriuntur, in aliis oeconomiae animalis pamtibus manifestantur. De quorum Processuum origine atque consormatione loquentes, non est cur adeo exagitatam quaestionem proseramus in medium et pertractemus utrum videlicet fiant meis taStases ex motuum consensu, sive ex reali materiae translatione Indicasse enim sumetat, multas ab illustri pathologo Bussalini factorum species reserri, quorum vi a postrema hac opinione nobis recedendum non esset. 1 Sed quaenam