Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

ι li

4쪽

STUDIIS AUSPICANDIS Η ΛΒΙΤΑΕ

COMMENTARIUS EPISTOLAE I LL0GIA INSCRIPTIONES

E SOCIETATE IESLEDIT D ALTERA RETRACTATIOR ET Al CTli R

6쪽

GERMANIS SUAVISSIMIS CAMILLO E Q. ANGELI NI- ROTA ET NICOLA O SOD. SOC. IESU ANTONIUS FRATER

0ui libros aliis nuncupant, ossicio Saepe, amore per- raro ducuntur. Nec est, cur id vitio ipsis vertatur. Multis enim nominibus consilium hoc ineunt: quae nisi adessent, stilo parcerent. Quam longissime Vero haec aut nota, aut notae suspicio a me absit, nostis pulcherrime: cum quo sim animo adversus utrumque Vestrum comparatus, Vos non praetereat. Nullo enim tempore intermissa, nullis intercepta offensionibus, pluribus ultro citroque meritis alta, gaudii dolorumque communionibus constituta nobiscum una a teneris ad hanc in qua Sumus aetate, adolevit arctissima necessitudo, qua natura perinde ac animis continemur. Optime enim de nobis meriti parentes, quorum virtutes spectatissimas nulla nostris ex animis ahradet oblivio, nostris perpetuo auribus instillare, nostris insculpere mentibus non destitere: nihil in vita Optatius, nihil ad aerumnarum molem levandam accomodatius, quam fraternis animis iungi, fraterno sulciri praesidio , fratremque in fratris amore conquieScere: quam

7쪽

voluntatum compagem si quis dissuerit aut solverit; nauis solem e mundo tollit. Nec taciti praeteribant, quanti

laboris foret, hanc animorum consensionem alere et tueri, causasque quae eam labefact3nt submovere. Itaque ut benevolentiae, qua utrumque vestrum Camille et Νicolae amplector, signum prae me seram, tenuiculo vos hoc munere munerabor; quod quotiescumque vobis in manus incidet, toties mei memoriam refricet,

vosque amoris nostri mutui commoneat. Cum enim decrevissem in vulgus edere Orationes

quas studiis auspicandis habui, ut voluminis moles succresceret, quaedam e forulis et pluteis decusso pulvere eduxi , ne a blattis lineisque semesa interciderent: scribereonim in aqua mihi viderer nisi ea litteris proderem. Quocirca hanc opellam crasso silo et rudi intextam subtegmine vobis sisto germani suavissimi, oratione tenui, scriptura levi: in qua sin minus ingenium et latini sermonis, qui intermortuus hac tempestate senescit, dignitatem, fratris tamen benevolentissimi animum inspicietis. Valete.

9쪽

EXCUTIENDINE SINT E PUERORUM MANIBUS GRAECI LATINIQUE AUREAE ΛΕΤΛΤIS SCRIPTORES. UTPOTE QUI CHRISTI DISCIPLINAE EXSORTES.

ORATIO

Decimus conditur annus, patres cardinales amplissimi, praesules lectissimi, optimae notae adolescentes, viri quotquot adestis spectatissimi, quo ex hac exedra studiis

rite auspicandis proludens, florentique aetati probe instituendae prospiciens, bellum scriptoribus pudori rectaeque

fidei labem obducentibus intuli, eosque non e Scholarum modo Septis, verum etiam nostris e sinibus procul amandandos edixi. Hodierna vero die eodem animo, Dodemque efferor studio ad causam litterarum, quae penitissimis compagibus, arctaque necessitudine cum religione continetur, asserendam, inque tuto locandam; ne adolescens aetas per devia et invia, perque confragosos anfractus exlex oberret, sed recta ad laudatarum artium fastigium enitens expectationem, quam suo concita it ingenio, expleat ac tueatur. Id enimvero orator spectare, in id ne vos intendere, hoc mente agitare, hoc amplecti cogitatione debet; ut ex est lorescente argumentorum segete, iiS

10쪽

dimissis, quibus nihil insit frugis, ea legat, eaque in adspectum lucemque edat, ex quorum cognitione in hominum coetus, in probos mores, inque rem christianam quam commodissimae opportunitates proficiscantur. Hac mente oblatam apud vos dicendi provinciam non invitus arripiens, ad quaestionem proxime superioribus annis agitatam, necdum plane diremptam accedo: qua in causa agitur litterarum salus, agitur religionis decus et praesidium, aguntur rationes et instituta maiorum. Quaenam ea lis est 3 In controversiam venit, excutiendine sint e puerorum manibus, proculque alitterariis ludis exigendi graeci latinique aureae aetatis scriptores, quippe qui Christi religionis exsortes. Lis sane salebris obsita, aleaeque periculosae plena, incredibili animο-rum conflictione et quasi concursu ultro citroque exercita, omnem in partem qua Scriptis qua Sermone excussa, hinc adserta illinc oppugnata. Quam prosecto, ut vera latear, integram permisissem, neque a primo quidem limine salutassem, nisi de adolescentium, qui nostris in curis nostroque in amore conquiescunt, institutione quam cumulate merendi spes me una sulciret. Ut autem in tanta opinionum dimicatione et scopulorum sJrtes et euripos et brevia et vada caeca, in quae abripi aestu obtrudique potest Oratio enaviget, secundisque statibus seratur, lax quaedam caelestis alte praeserenda est, quae incubantem mentibus caliginem discutiens, in nubemque diem reducenS Commonstret , quo provehendum sit, quoVe prora torquenda, qua circumflectendus cursus, quave praeterlabendum, quando velis pandendae quando contrahendae alae, quae maris ora legenda, quo in portu sit considendum. Hanc vero sacem abstrusiora quaeque lustrantem una nobis attollit veritatis

SEARCH

MENU NAVIGATION