De sacrosancta et individua Trinitate oratio quam habuit in sacello pontificio Vaticano postridie Idus Junii anno 1778. Ad sanctissimum D.N. Pium sextum. Comes Carolus Vallemani patritius Fabrianensis, et Collegii Clementini convictor

발행: 1778년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

PIO SEXTO

PONTIFICI MAXIMO . .

CAROLUS v ALLEM ANIFELICITATEM.

ratosque Senatus tuι Patres de MYSTERIO TR iNITATIs habui, ea fe

tibi , BEATissIME PATER , humi lime sistit oratio. Non enim ob sequium illa suum euiquam potius exhibendum putat, quam Pontifici vere Maximo , cujus με spectetur Persona, quam refert, Me , qua pollet, auctor tat , sive denique sapientia, qua militantem Cbrisii Ecclesiam gerit, aliquam proeul dubio in f se adumbrat TRINiTATis imaginem. Illud etiam aee dis , quod , cum tantum sterium Theologicarum

3쪽

virtutum a libus praecipue eoncelebrandum Leuerit , tibi proinde sentit doctrinam Dam probari maxime oportere , qui . cum Pastor Ecclesia sis, omnem πι- fleriorum vim tum percipis, atque explicas per te ipse , cum traditum tibi Gregem ad eorum fructum capessendum exemplo tuo provocare nunquam d mis. Ad hanc autem TRINITATis wsterio suam declarandam sententiam boe potissimum tempore adductas , quo, licet Petri Fides incommutabilis omnino flet, Fides tamen Gregis per incredulorum cunico stabifactatur; ut eadem in propria Divinitatis sede constient , nullis psbae, aut sane inanibus inimici hominis machinis imp tatur. Cu us toti consilii sui eum se tibi rationem reddidisse autumet , demum sup pliciter abs te petit, BEATI sIMA PATER , ut, qua so' les , Clementia , se gremio tuo complectaris, ac foveas ;tum suum etiam natale solum , quod tanti Pontificis obumbratur Numine , perpetua benevolentie ocula solica prosequi Tenedictione non dedigneris.

4쪽

ORATIO.

V M nihil certius . BEATIssIME PATER , nihil fidelius, nihil om ni mode jucundius nobis obvenire possit Mylterio, in quo omnis

divitii Cultus rario. ac tota Bea

titudinis nostrae summa consistit; il profecto aequius nos ipsos praestare oportet, quam ut illud studiosissima Theologicarum, quas Scholae vocant, virtutum exercitatione prosequamur. Non enim Ea nobis munera divinitus data sunt, ut vel turpi agendi desuetudine, atque socordia torpekerent, vel alio potius vim suam,

facia licitaemqu. Converterent, quam quo duetu na

turae suae, atque ex Largitoris consilio spectare judicantur. Illud vero ex congruo hujusmodi vir, tutum cultu maxime accedit commodi, ut tum

A 3 illae

5쪽

illae plurimum per repetitos actus incrementi pondus suscipiant, cum animus suffultus. Fide, Spe sublatus, inli prens Chiritate Dei prorsus ob sortio, peregrinus licet a Patria, intereis sibi, ubideatur. Quapropter si in omnibus recol-dis todoxae Religionis Mysteriis, quibus nostra fcramenta salutis, quaedam veluti Beatitudinis , ignora, continentur, Theologicas virtutes bene..i

utiliterque insumptas putamus; quanto sat cais ,

dem nobis ercendas existimemus, clam, ipsum lReligionis; put, dc Fons, idem salutis& dator, soIulque essector Beatitudiἀis, Deus itanus,&Trinus, annuo praesertim solemni, Chri stiano populo effulget ὶ Atque ego sic statuo, quemadmodum illa Superioris Naturae bona ad vim Mysteriorum cognoscendam, seu stumque percipiendum a Deo optimo Maximo hominibus tributa credimus, nihil proinde commodi a Mysteriis in nos posse defluere, nisi instas nobis Divina munificentia virtutes in eorundem perperi sationem, cognitionemque conferamus: qui secus

secerit, dignum prosellio esse, cui libere com missa dona, eadem e proprio delapsa fine, libero, justoque Omnipotentis judicio subtrahantur.

Quamquam autem Deo nos tuto fidere, quem oculis non cernimus, bene de Deo sperare, quem se se nobis promittentem auribus nequaquam au dimus , Dei sagrare charitate, cujus simpleri, as

que infinita Natura concipi per sensus nullo modo potest, Christiana prorsus jubet Religio; in eo tamen nihil inconsiderate, nihil temere, ni

6쪽

hil violenter praescribit ; quin immo in subsidium

rationis certo Revelationis praeeunte lumine, obduci is errore mentibus diem potius affert , quam vim inferre videatur: ex quo fit, ut in omnibus ejusdem dogmatibus, institutisque retinendis rationabile , ut monet Apostolus, animorum nostro, rum eluceat obsequium. Enim vero quommodo Deo Patri fidem denegemus, quem haec spectabilis: rerum Universitas , quem Causarum, ut ajunt, secundarum se se invicem implicantium, atque ad necessarium quoddam, absolutumque Principium assurgentium nexus, quem, ut decae teris taCeam , admirabilis structura hominis, ejus que plane redundans Gratiae, ac naturae bonorum copia, tum maxime se ipsum revelans Deus, conditorem sapientissimum, munificentissimumque restantur λ Neque prose sto minor in eodem Patre nobis bene sperandi suppetit ratio. qui vel ab ipso rerum exordio, cum primum potestatis, consiliique sui divitias ostenderet, bominis integri felicitati peculiari modo prospexit. Cum enim caeteris omnino rebus Adam mente, animoque longe praestantiorem praefecerit, ex quibus, quidquid boni esset, ac commodi, in rem suam verteret sapienter, eoque ad bene, beateque Vivendum uteretur; nihil est prosecto, quod dubitemus , eandem in Deo maxime fideli, operumque suorum amantissimo erga nos voluntatem consistere, atque ita consistere, ut non fluxam illam, & mancam viatoris Adae, utpote humano obnoxiam arbitrio, sed permanentem, atque ab

7쪽

solutam, Quae propria Comprehensoris est, aliquando nonis beatitudinem sit daturus. Iam vero quo in Patrem amore ardere nos potissi mum decet, sive quod summopere in se bonum cognoscimus, sive quod ad imaginem, & similitudinem suam nos conformatos sentimus, sive denique, quod cum primum in illius mente constit, mus, praestitutam nobis ab eo Beatitudinem novimus sempiternam Quae quidem singula tanti sunt , ut , si minus beneficii , quo Filii Dei nominamur, & sumus, ulla a nobis ratio haberetur, Dei tamen causa benevolentiam vel ab invitis exprimerent. Cum autem perangusta mentium nostrarum facultas, ille staque cupiditatibus voluntas hi,minem natura sua sapientem , atque integrum , qui procul dubio ab artificis prodi me dextera censendus est , a pristino dignitatis gradu delapsum esse confirment , quarum tamen alteram super indito quodam coelesti lumine intendi, alteram validissima Gratiae medicina curari, atque a vetito prohiberi in nobis ipsi experimur 3 nullus proinde subest dubitandi locus, eandem naturam no stram per mediatorem Dei, atque hominum Christum Jesum instauratam, ac praemunitam fuisse. Atqui haec eadem conscientia Revelationis testimonio roborata Theologicarum a nobis virtutum eo ipso exercitationem requirit. Etenim quid est tam aequum , quam ut illi absolutum Fidei no- serae argumentum impertiamur . qui cum Ver

bum , & Sapientia sit Patris, tum solum justifi-

8쪽

cationis nostrae auctorem, suoque obsignatorem sanguine recognoscimus Quid vero accommodotius, quam ut eidem omnem animorum fiduciam devoveamus, ac commendemus, qui per viscera misericordiae suae . quam nobis Passione sua promeritus est, salutem, noma simul adjuvante ope

ra, iisdem nobis de largiturum promisit λ Quid

tandem ossicio humanitatis sic consentaneum , quam ut illum sagrantissimo prae caeteris studio Prosequamur, quem tanta in nos antea aestuasse charitate compertum est, ut ipsam Dei formam obumbraverit sub forma servi, atque in similitudinem carnis peccati factus , a de peceato damnaVerit peccatum in carnem , ut iustificatio Iegis in nobis sua morte consecraretur; trum etiam supremo vitae tempore Corpus, & Sanguinem suum novo quodam , & inestabili Dilemonis cumulo Disc,pulis omnibus impertiverit ,: atque ita impertiv rit, ut ad posteros .quoque omnes incredibilis illa suae divinitaris di ismo, α communi vio Pene

At enimi si aequissima pariter . & utilissima erga Patrem ia& 14lium: Theologicorum amum nobis, pateo exercitatios tum in Spiritum Onctum

eadem videtur etiam ficillima. Cum enim ex operibus externis quae TRINITATI omni communia sunt, animorum curatio , Gratiarum scilicet

per Charitatem singulis auributio, peculiari mo, do adsuescetur i Paraclitos ipse prolatio . efficit ut Credamus, idem , ur speriemus, unus ille, Ur

9쪽

Deum, qua par est, benevolentia compleehamur. Neque tamen inde fit, ut nostrae responsio operae in eo existimetur inutilis, perinde vero su-Pernaturalium virtutum Cultum uni Largitoris arbitrio, insciis propemodum, ac dormitantibus nobis, tribuendum putemus; sed quo magis it Iorum actuum exercitatione nobis opus esse cognoscimus, quoque magis per inhabitantem in nobis Spiritum blandimentis Gratiae nos corripi, ac suaviter quaqua versus constringi, atque ir retiri sentimus, eo studiosius, fidentiusque eumdem Spiritum , dante illo poscendi copiam , hoc trium emagitemus ι oportet. Atque eo p 'tiori iure Fidei, Spei ,1 & Charitatis in Spiritum

Sanctum exprimendae nobis sunt vires , quod ne dum Revelationis. oraculo hanc Tertiam edocemur Personam , sed in nobismet ipsis singulari quodam justificationis privilegio plane sentimus. Qui enim sub jugo Legis constituti saxea Omnino

corda, minis proinde, ac citerroribus exercenda, ipsaque Omnipotentis manu concutienda gereba'

mus , iidem in Christi Regnum traducti. eousque de priori duritie remisimus; ut supernae dilect tinnis impulsui , inflexionique facile obtemperdimus ., nosque totos a blandissimo Gratiae magisterio comprehendi laetio lubentesque patramur. Ex quo quidem cum Fido evincitur in parasitum, tum praecipue in eundem enutritur, ac sustenta. Ur spes nostra. iEtenim cum . Christi Gratia, eadem sit iustificationis auctri sinc custos, eademque una , si nos usque ad obitum prosequa-

10쪽

tur, sempiternae essectrix beatitudinis; certa profecto datur sperandi causa , eum, qui ex solo misericordiae consilio nos , prout opus fuerit, vel praevenire, vel comitari, vel consequi, atque inhaerescere nobis Gratiae praesidiis non dedignatur, eundem opus Dum sad bonum , nostram scilicet salinte , usque in diem c brasti Jesu, nobis non demerentibus, perseel urum. Quid potio dicam de Charitate, qua nos cum Spiritu dilectionis teneri adictissime oportet, quam, obsecro, jucunda, quam potissimum debita. quam totis visceribus exoptandat Novimus siquidem . qui Filii irae, timoris, ac servitutis fuimus, eosdem nos libertatis, adinptionis, haereditatis Filios nunc esse: qui peccati pressi Tyrannide duro Legis Imperio continebamur , in novitate modo spiritus, atque in Oble' et amento Gratiar nos ambulare sentimus r illud vero conscientia constrictum prorsus tenemus, haec omnia praestare unum, eundemque Spiritum dividentem b)-, prout V ult, fecundum mensuram s e ) Gratie donationis Cbrissi. Quare cum nos per divum Paraclitum diligamus, non ne ii

tum in primis a nobis diligi oportebit, sine quone Beatitudinem quidem nostram diligeremus Attendamus igitur diligenter, quid nobis voce sua praedicet TRINITATis Mysterium ; quod cum se a heologicarum virtutum actibus concelebrari per nos potissimum velit, alacri proinde animo sudeamus, ut, quae nostrae instrumenta salutis Di

SEARCH

MENU NAVIGATION