Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

EX ANTIQUIS LAPIDIBUS.

6쪽

CARMINA

ANTIQUIS LAPIDIBUS

Eloquentiae Pros ore in Collegio Urbano de Propaganda Ade . Apud Iosephum Collini, & Benedictum Francest.

8쪽

PRINCIPI EMINENT Is SIMO

IOANNI ANTON Io

S. D N. IN URBE VICARIO.

S. P. D.

SMPORA morari tua, CARDINALIS AMPLISSIME , si alias iniquum est, nunc quodammodo fit aequissemiam. Neque enim , qui viro principi multa d

beat ν

9쪽

beat, in eum gratus quoquo modo si aut videri, aut esse velit, res per se ipsa non maxime aequa est. Hinc benignitatem dum ego tuam , qualm cunque ut grati animi monumentum facile excipiat, rogo, vix fas esse arbitror, ne tenuitati suc- Censeat muneris, subvereri. Singularis illa humanitas , ad quam Scholarum Piarum ordini universo, Cujus jam tot annos patrocinium & amanter , &constanter sustines, selices ubique aditus perpetuo patent, bono me esse animo, quin etiam sperare

jubet, ut id operis, seu potius obsequii specimen, humanissime complectaris . Nec domestica mihi argumenta desunt, quod sperem facile id impetr re. Illius enim , qui in nostro Ordine doctrinae probitatisque laudibus egregie claruit, & quem

Florentia, Civitas una omnium maxime perspicax, inter viros numerat integritate illustres , quem tu

denique, & tanquam gentilem tuum tibi jucundissinium in primis diligis, & tanquam hominem

inter optimos admirandum eximie laudas, illius, inquam, P. Milioris Guadagni me tacite virtus admonet, eorum mihi obvia nunc fore nulla, quae ad tui similes accedentibus timorem facere consueverunt. Itaque carmina haec epigraphica patrocinium sidenter ac tureiam implorant tuam . Quam si suscipere auctoritate, qua Vales plurimum, non graveris, musarum, quae ad te confugiunt, vete. ra monumenta tui splendore nominis illustrata in

10쪽

lacem prodire gestient, dc exultare quodammodoe videbuntur. Postquam enim Vel temporum labefa.ctata motu, Vel immanium prostrata impetu ba barorum diu squalore situque obsita delituerant, quamvis jam pridem doctorum hominum diligentia ex. abditis sedibus evasissent adspexissentque solem: nunc tamen primum ex diversis voluminibus , ubi dispersa atque errantia legebantur , in unum collecta juris esse publici non timebunt, si

Graecae, ac Latinae antiquitatis Commendationi, quae m/xima ubique est , accedere quoque sentient immortale tui nominis ornamentum . A

quispiam amplitudine id tua minus dignum existimabit At optimo ille ingenio, summaque doctrina vir, Gaspar Contarenus Cardinalis amplis, smus, pro singulari studio, quo serebatur in Grae-Cam eruditionem , omnemque Graeciam , dixisse sertur , oportere nos, si grati esse velimus, illius telluris non homines, non litteras modo amore

Prosequi, ex quibus ingenua studia profecta sunt, sed stirpes etiam, ac lapides amplexari. Magnifi-

vero vox, & Principe sane digna, qui cum Vim tute sertunam, Zc cum utraque sapientiam adaequavit. Quum autem plurima esse intelligam nobilitatis & animi ornamenta, quorum tibi secietas cum Gaspare Contareno est plane maxima, nullus

mihi dubitandi locus relinquitur, quin, ut laudi tutelam sibi ille duxit Graecorum aeque lapidum

SEARCH

MENU NAVIGATION