De antidosi apud athenienses / Sigismundus Blaschke.

발행: 1876년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

9쪽

Romanos cum moribus Vitaeque institutis ceteris praestitissu populis, tum in administranda et amplificanda ropublicalogibus si in ro militari Virtute plurimum Valuisse, neque tamen doctrina et litteris Graecos aequiperasse Cicero perspexit et cognovit i); quod cum Viri docti approbavi Ssent, factum est,

ut, cum reS Romanae magna in admiratione essent et sere solae, quae inVestigarentur et explanarentur, putarentur dignae, Graecorum instituta et leges non solum negligerentur, sed etiam ita contemnerentur, ut absurdissimum quidque et grammaticorum temeritate ac negligentia fictum Graecis tribueretur. Quarum quo maior erat ineptiarum multitudo ot quo difficilius ad intelligendum ot diiudicandum, sententiae a grammaticis traditae hab0ndano fides an abroganda esset, eo in meliore et clariore sunt laude viri illustrissimi, qui cum certis destinatisque sententiis non impediti interpretum dicta ot ficta ad scriptorum Veterum auctoritatem referrent, Verum a falSo distinxerunt, hoc restituerunt ot firmaverunt, illud reiecerunt et repudiaverunt, et id quidem non quo Graecorum instituta et leges pluris, quam Romanorum aestimarent, sed ut ne Graecos quid om in administranda republica integra certaque ratione caruiSSe demonstrarent. Horum igitur Virorum vias et Vestigia ingressus do antidosi apud Athenienses disputabo atque exponam, non

tam quid grammatici peccaVerint, quam quid certi ex iis, quae do hoo instituto a tostibus multo locupletioribus traduntur, col-1ὶ es. Tusc. disp. l. Ι init.

10쪽

ligendum sit. Qua de re quamquam Dittenbergerus in singulari libello λ), qui inscribitur hUeber den Vermogensiausch unddio Trierarchie des Demosthenes , non Solum eximie contra Viros doctos, qui eandem rem tractaverant, disseruit, sed etiam primus iusta Via ac ratione in persequenda explicandaque anti-dOSi usus eSt, tamen cum neque ad cortum finem vir ille doctus pervenerit et nonnulla, quae in dubitationem vocari et possunt et debent, protulerit, eandem illam rem tractabo et, quae ille inchoata reliquit, ego absolvere Studebo. Cum Vero qui ante Diuunborgerum de permutatione - quo Vocabulo Vocem, quae est αντιδοσις, Latine reddere conSuevimus - diSSerebant, quae grammatici interpretesque praecipue Ulpianus ille sive parum diliguntes coniecerant sive parum religiosi finxerant'), ea probaverint in eundemque ipsi, in quem hi errorem inducti sint, res ipsa, ne, quibus omnium consensu abroganda fides sit, eos Sequamur, facit, ut VideamuS, quae quorumque scriptorum te-

SEARCH

MENU NAVIGATION