장음표시 사용
1쪽
et Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis , et Episcopis ,
ac Dilectis Filiis Capitulis , Clero . et Populo Dilectis piliis 'Nostris S. E. 6rdlaalitus Regni Galliarum
Dilecti Filii Nystri, Venerabiles Fratres', ac Dilecti Filii
Salutem , et Apostolicam Benedictionem . CHAriTAs , quae, docente Paulo Apostolo, patiens et benigna est, tamdiu omnis
suffert , ac Sustinet , quamdiu aliqua spes remanet, ut per mansuetudinem iis , qui obrepere jam coeperint, erroribus occurratur. Verum si errores augeantulla dies , eoque jam deveniant, ut res ad Schisma delabantur, tunc leges ipsae charitatis , cum Apostolici muneris, quo indigni fungimur, ossiciis conjunctae, postulant flagitantque, ut paterna quidem, sed prompta , et eficax enascenti morbo medicina afferatur, patefacto erranti Us culpae horrore, et Canonicarum poenarum , in quas inciderunt, gravitate. Ita enim fiet, ut qui a via veritatis recesserunt, resipiscant, et ejuratis erroribus ad Ecclesiam revertantur , quae veluti benigna Mater apertis ulnis regredientes amplectitur ;Utque caeteri fideles mature pseudo-Pastorum fraudes evadant , qui aliunde quam per ostium ad ovile accedentes nihil quaerunt aliud, nisi ut furiatur , mactent, et perdant. Haec Nos ante oculos habentes Divina praecepta , vix belli rumorem audivimus , quod philosophi novatores in Conventu Nationali Galliarum simul conjuncti, majoremque partem constituentes adversus Catholicam Religionem excitabant , acerbe quidem deflevimus apud Deum , comanunicataque cum Venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus animi Nostri anxietate , cum privatas, tum publicas preces indiximus . Hinc satis die se. Julii 1 79 o. ad Carissimum in Christo Filium Nostrum Ludovicum Regem Christianissimum litteris , eum etiam atque etiam hortati fuimus , ut se a Civili Constia rutione Cieri confirmanda abstineret, quae et Nationem in errorem , et in Schisma Regnum induceret. Nulla enim ratione fieri poterat, ut politicus hominum coetus univem Salem Ecclesiae Disciplinam immutaret, Sanctorum Patrum Sententias , et Conciliorum. Decreta pessumdaret, Hierarchicum ordinem everteret, Discoporum electiones arbitratu suo moderaretur , Episcopales Sedes destrueret, et meliori ablata deteriorem irmam in Ecclesiam inveheret. Utque hortationes Nostrae Christianissimi Regis animo altilis insiderent, alias binas dedimus in forma Brevis Litteras die Io. ejusdem mensis ad Ven. Fratres Archiepiscopos Burdegalensem , ac Viennensem , qui eidem aderant Regi, eosque paterne minnuimus, ut Sua cum Nostris consilia conjungerent, ne, si praedictae Constitutioni auctoritas quoque Regis accederet, Schismaticum Regnum ipsum evaderet , Schismatici Episcopi, qui ad praescriptam Decretorum formam crearentur , quos Nos ipSi propterea declarare , ut Pastores intrusos, Omnique carentes Ecclesiastica Jurisdictione tenereinur . Et quo dubitari minime posset, curas et solicitudines Nostras unice ad res Religionis xeferri, et quo inimicorum hujus Apostolicae Sed is ora occluderentur , praecepimuS SN-Uendi exactiones taxationum pro Gallicis expeditionibus , . ex pristinis Conventionibus , Perpetuaque Consuetudine Nostris ossiciis debitarum . Abstinuisset profecto Rex Christianissimus a Constitutione sancienda ; sed urgente atque impellente Conventu Nationali tandem eo se abripi paSSus est, ut suam Constitutioni auctoritatem adjungeret, quemadmodum ipsius Litterae die a 3. Julii , 'die 6. Septembris, et die 16. Decembris ad Nos datae praese ferunt, quibus Nos etiam atque etiam rogabat primo, ut quinque, deinde , ut septem, saltem per modum proVisioni S, probaremuS Articulos , qui parum inter se dissimiles totam novae Constitutionis veluti epi
Illico sane perspeximus , neutros Articulos posse a Nobis probari, aut tolerari, UNPἘς qui regulis Canonicis adversarentur. Nolantes tamen, ut hinc inimici Occasionem
2쪽
Populorum decipiendorum arriperent, perinde ac si Nos . ab omni ratione conciliationis
ineundae essemus alieni, Volente Sque eadem S*mper incedere mansuetudinis semita ,
Regi d laravimus per Nostras Litteras die 17.sAugusti ad ipsum datas, Articulos hujusmodi Nos sedulo perpensuros & in consilit ista vocaturos S. R. E. Cardinales , qui simul congregati omnia ad trutinam revocarent .l Hi porro cum simul bis convenissent die et . Septembiis , dc die 16. Decembris , ut primos , & alteros Articulos expenderent, habito rerum omnium diligentissimo examine , unanimi consensione putarunt, Sententias Gallicanorum Episcoporum super propositis Artioulis esse exquirendas , ut Canonicam quamdam, Si fieri posset, rationem ipsi indigitarent, quam hic apte excogitari posse locorum intervalla vetabant, veluti Nos ipsi per alias Nostras Litteras Regi Christianissimo ante Significaveram HS . lNostruna interea dolorem , quo vehementer assiciebamur , non levis consolatio lenivit , dum interim major Episcoporum Gallicanorum pars sua sponte Pastoralis sui muneris ossiciis adacta, et amore Veritatis incensa constante; dversabatur ipsi ConStitutioni, eamque oppugnabat in iis omnibus, quae ad Ecclesiae Regimen pertinerent. Huic autem conSolationi Nostrae novus quoque cumulus accessit, ubi Dilectus Filius Noster S. R. E. Cardinalis Rupem caldius , Venefabilesque Fratres Archiepiscopus Aquen' sis, aliique Archiepiscopi, & Episcopi ad numerum usque triginta , ut tot tantisqHemalis occurrerent, ad NOS confugerunt, ac die 1 o. Octobris litteris datis Expositioncm qniserunt Super principiis Constitutionis Cieri, suo cujusque nomine subscriptam , con siliumque Nostrum et Opem postularunt , et tutam agendi normam, in qua conquier scerent , a Nobi S e qui Sierunt, tanquam a communi Magistro , et Parente . Illud quo'que magis magi Sque Nostram consolationem adauxit, quod alii Episcopi bene multi, primis adjuncti , praedictam E ' ositionem amplexi fuerant, itaui cum ab EpiscopiS cen tum triginta et uno istius Regni quatuor dumtaxat dissiderent, cumque tam ingenti EPi 'coporum numero Capitulorum etiam multitudo , et Parochorum sive Pastorum Secundi Ordinis pars major accederet, hujusmodi sane Expositio, concordi animorum consensim ne suscepta , totius Gallicanae Ecclesiae Doctrina haberetur , et esset. Echi idem Nos ipsi nulla interjecta morae tunc operi manus admovimu&, omne SqHedictae Consti rutionis Articulos examini subjecimus : Sed Gallicanae Nationis CoaVentus quamvis concordes illius Ecclesiae voces audiret, nihilominus tantum abfuit, ut ab in coepto desisteret, ut ipsa magis irritaretur Episcoporum constantia . Videns itaque, Plane que cognOScenS,eX Metropolitanis, et ex Episcopis antiquioribus inventum iri nem ictem , qui confirmare Se posse crederet novos Episcopos, per laicos, per haereticos, per infidele , et per Judaeos in Municipalibus Districtibus electos, veluti edita Decreta imperabant; vidensque insuper absurdam hanc Regiminis formam nullo loco posse subsistere , cum Si ne Episcopis Omne Ecclesiae simulacrum evanescat, de aliis magis absurdis edendis Decretis cogitavit, quemadmodum factum . est die 1 f., et 17. Novembris, et diebuS R. q. , et α 6. Januarii 1791. His porro Decretis, quibus subinde Regiae etiam auctoritatis rob Ur accessit, cautulam e St, Ut, Metropolitano , sive antiquiore Episcopo consecrare novOS Ele-xtos renuente, quilibet alterius Districtus Episcopus eosdem Electos consecraret .i Qtii nimo ut Una opera , unoque temporis momento omnes probi Episcopi, omnesque pariter Parochi Catholica Religione incensi dispellerentur , cautum praeterea e St , Ut cum primi, tum secundi ordinis Pastores omnes absque adjectione j tuarent, se ConStitutionem, quae jam edita esset, quaeque ira posterum ederetur, servaturos: Qui autem id constanter detrectarent, ii non secus haberentur, ac si essent e suo gradu dejecti, eorumque Sedes, et Parochiae suo Pastore carerent . Legitimis autem Pastoribus et Ministris per vim etiam expulsis, licitum esset Municipalibus Districtibus ad electionem novorum Episcoporum , et Parochorum procedere ; hi vero Electi, posthabitis Metropolitanis, et antiquioribus Episcopis , qui juramentum minime praestitissent, Directorium adire deberent , cui curae esset Eliscopinu que/nctisque designare ad illos confirma dos , et instituendos . Istiusmodi Decreta, posterius edita, supra modum novo animum Nostrum dolore perculerunt, OStrumque auxerunt laborem, ut ad haec quoque Nostra extenderetur solicitudo in ea, quam tunc parabamus, ad Episcopos Responsione, Nostrasque curas denuo excita runt ad publicas preces indicendas, et ad misericordiarum Patrem exorandum . Haec
ipsa Decrcta in cavisa fuerunt, cur Galliamin Episcopi. qui egregiis editis lucubration,
3쪽
bus Onpupnandam Cleri Constitui onem susceperant, novas In vulgus L Duror Porreri
Ies ediderint , omnesque induStriae Suae nerVOS contenderint adverSuS ea , quae circa juramentum , circa depositiones Episcoporum, circa Sediam Episcopalium vacationes, circa novorum Pastorum electione S confirmatione Sque conStituebantur . Ex quo tactu inestis ut tota Ecclesia Gallicana fatente, et consentiente haberi deberent juramenta Civica tanquam perjuria ac sacrilegia , non Ecclesiasticis modo, Sed Catholico quovix homine prorsus indigna, omnesque conSequentes actus tanquam Schismatici pro nullis , irritis , gravioribusque censuris obnoxiis . Hisce Cleri Gallicani declarationibus, digna laude ce ebrandis , facta responderunt: Episcopi enim fere omnes , et Parochorum pars maxima Sacramentum praestare invicta animi constantia detrectarunt. Probe tunc agnoverunt Religionis inimici, pessima sua consilia omnia in irritum recasura , nisi alicujus Episcopi, aut ambitione ducti, aut imbecillis , animum pervicissent; qui proinde et juramentum de Constitutione tuenda pra staret , et sacrilegas etiam manu S ad Consecratioties admoVeret ita , ut ad Schisma inlata xendum nil amplius deesset. Hos inter aliorum malitia, et fraude Ge victos primus extitit Caroliis Episcopus Augii stodunensis, Constitutionis fautor acerrimus, alter fuit
Joannes Joseph Episcopus Liddae , tertius Ludovicus h piscopus Aurelianensis , quartus Carolus Episcopus Vi variensis , quintus Cardinalis dei Lomente Archiepiscopus Seu nenSis , ac perpauci secundi ordinis Pastores infelicissimῖ Ad Cardinalem de Lomente quod attinet, is datis ad Nos die 1 s. superioris Novembris litteris juramentum abs Se praestitum excusare contendens , illud non esse habendum pro assirmabat, seque valde in ancipiti esse praeseserebat , num electis manus imponere detrectaret ut eo usque abstinuerit) , nec ne . Cum vero quam- maxime interesset, ut Episcoporum nemo ad Electorum ConSecrationem accederet, ii pote quae latiorem ad Schi Sina communiret viam , e re visum e St Nostram ad Episcopos Responsionem , quae pene ab Soluta erat, tantisper inter mittere , nullaque interposita mora die Σῖ. Februarii Cardinali rescribere , demonstrando eidem tum sententiae suae errorem in praestito jurejurando , tum poenas, quae per Canones infliguntur, et ad quas non sine animi NOStri aegritudine manus admovere ogeremur , eum Cardinalitia etiam dignitate exuentes, nisi publicam olffensionem tempestiva , ac digna satisfactione retractaret. Quod vero ad illius dubium pertinebat de pseudo-Electis consecrandis necne, conceptis VerbiS ipsi praecepimus , ne eo usque progrederetur, ut novos Episcopos ob quamvis etiam causam necessitatis institueret, novosqtie Ecclesiae refractarios adjut
geret ,' de jure enim agitur , quod unice spectat ad Apostolicam Sedem juxta Tridentini Concilii Sanctiones, quodque arrogari sibi a nemine potest Episcoporum , aut Metropolitanorum , quin Nos illo , quo fungimur , Apostolici Ossicii munere declarare cogamur , Schismaticos simul esse tam eos , qui confirmant, quam eoS , qui confirmantur, nulliusque roboris futuros illoS actu S omnes ab utrisque prodituros .
His peractis , quae supremi Pastoralis Offcii Nostri ratio postulabat, resumendum per Nos fuit Responsionis opus , quod jaan laboriosius ac diuturnius evaserat propter
multiplices , quae se mutuo subinde exceperant, novitates : Illudque , Deo adjuvante , absolvere ita valuimus , ut, omnibus Articuli S ad examen revocatis , neminem prorsus I,
teret , novam Cleri Constitutionem ex Nostro, et Apostolicae hujus Sedis Iudicio , quod Gallicani Episcopi a Nobis exquisierant, quodque Galliarum Catholici pe optabant, ex
principiis coalescere ab haeresi profectis , adeoque in pluribus Decretis haereticam esse, et Catholico Dogmati adversantem , in aliis vero sacrilegam , schismaticam, jura Prim, tus , et Ecclesiae evertentem , Disciplinae cum veteri tum novae contrariam, non alio denique consilio excogitatam atque vulgatam , nisi ad Catholicam Religionem prorsus abolendam . Ad hanc enim unam profitendam libertas Omnis adimitur , legitiani Pastores Submoventur, bona Occupantur ; dum reliquarum Sectarum homines in sua libertate ,
bonorumque possessione conquiesciant. Quamvis haec Omnia luculenter demonstravia muS , a mansuetudinis tamen via minime recedentes declaravimus , Nos hactenus continuisse , ne abscissos ab Ecclesia Catholica Auctores male ominatae Constitutionis Ci-Vilis Cleri declararemus , sed una simul illud repetere debuimus , quod nisi quisque e rores, a Nobis jam patefactos , detestetur, quemadmodum haec S. Sedes in hujusmodi casibus peragere semper consuevit ) cogeremur inviti eos omnes Schismaticos declarare ,
qui vel essent hujusce Constitutionis Auctores, vel eidem juramento adhaererent, quia a im
4쪽
la novos Pastores praescerentur, qvi Electos i consecrarent . et qui ab IllIs consecraremtur . Illi enim, quicumque essent, legitima Missione, et Ecclesiae Communione carerent. demadmodum autem , Salvo Dogmate , et salva universali Ecclesiae Disciplina , ita animo comparati sumus, ut inclytae Galliarum Nationi, quoadusque licet, obsecundemus , sic Cardinalium , hac de causa advocatorum , conSilium secuti, et ea repetenteS ,
quae Christianissimo Regi per Nostras Litteras jam significaveramus, hortati sumus Episcopos , ut ii, quorum oculis res ipsae obversantur , Nobis desuper agendi rationem quamdam exhiberent, Si inveniri fortasse poterit, a Catholico Dogmate , Disciplinaque universali minimε dissentaneam , in Nostram deliberationem atque examen adducendam. Hos ipsos animi Nostri sensus significavimus Carissimo in Christo filio Nostro Regi Christianissimo, ad quem misimus etiam Nostrae ad Episcopsis Responsionis exemplum, eumque hortati in Domino sumus, ut in consilium adhibitis sapientioribus Episcopis , magis aptam medicinam afferret morbo, qHi e Regia etiam auctoritate profluxi et eum denique certiorem effecimus, Nos in illos, qui errori pervicaces haerebunt, ex debitoPastorali ossicio ea praestituros , quae in eadem necessitate positi Decessores Nostri praestiterunt. Utraeque litterae Nostrae ad Regem , et ad Episcopos datae die IO. Martii extrao dinario Cursori traditae sunt, qui insequenti mox die discessit . Interim die I s. ejusdem Nensis adveniente huc ex Gallia Cursore ordinario, allatum ad Nos undique est, die a 4. Februarii Lutetiae Parisiorum fuisse Schismati culmen impositum . Illa enim die Augustodunensis Episcopus jam pes urit crimine infectus , et reus defectionis ob dimissam auctoritate propria , et coram Laicis Ecclesiam, Capituloque suo , omni commendatim num laude digno, longe absimilis conjunctus est Babylonis , et Liddae Episcopis; quin rum primus a Nobis Pallii decoratus honore , et vitae quoque auctus subsidiis , dignum Se Successorem exhibuit alterius Babylonis Episcopi, scilicet Dominui Variet, hominis propter Schisma Ultrajectensis Ecclesiae satis noti: alter vero perjurii item reus , in Odium jam et detestationem bonorum inciderat, eo quod a recta Episcopi, Capitulique Basileensis Ecclesiae, cujus ille est Suffraganeus, doctrina dissideret . Illa igitur die Episcopus Augustodunensis, cooperantibus duobus hisce Episcopis , ausus est in Ecclesia Presbyterorum Oratorii, irrequisito ordinario, sacrilegas manus imponere Alosio Alexam dro Expillo , et Clandio Enstansio Francisco Moroilas sine ullo Apostolicae Sedis mand to , omisso juramento obedientiae Pontifici d bitae , posthabito examine , et Fidei con fessione praescripta in Pontificali Romano, in omnibus universi orbis Ecclesiis servando , cunctisque praeterea legibus neglectis , Holatis , pessumdatis ; licet ignorare non
posset, horum primum minus rite electum fuisse Episcopum Coris itemem contra C risopitensis Capituli iteratas , et graves obtestitiones, et alterum multo minus rite fuisse Episcopum Ecclesiae Suessionensi datum, qu se legitimum Pastorem suum ViVum atque ancolumem habet Ven. Fratrem Henricum Josephum Claudium de Bourde illes; qui proinde ossicii sui partes esse putavit, acriter in actum tantae profanationiS inUehere, prom-Ptaque allata ope suae Dioecesi consulere , quemadmodum ejusdem litterae insequenti mox die as. in vulgus editae ipsum fecisse testantur . Ailatum etiam eodem tempore ad Nos est, nominatum L id ae Episcopum pristim Crimen novo crimine cumulasse. Die enim 27. ejusdem mensis Februarii, sibi novis
Pseudo-Episcopis Expilly , et Marolles in socios adjunctis , ausus fuerat in eadem Ecclesia sacrilege consecrare in Episcopum AqncnIcm Parochum Sanrine , quarravis haec etiam Ecclesia optimo suo Pas re Ven. Fratre Carolo Augusto Lequieta laeta gaudeat, et Perfruatur. Ex quo evenit fortasse , ut idem Liddae Episcopus Ioannes Joseph ad Ecclesiam Parisiensem , vivo adhuc Archiepiscopo , electus fuerit exemplo ticorae, qui ad compensationem scelerIs obsequisque praestiti in accusando , et e sua Sede exturbando S. Athanasio , fuit in Conciliabulo Tyri Episcopus ejusdem Civitatis renunciatus . Molesti hi quidem, tristesque nuncii incredibili animum Nostrum dolore ac moerore Uppresserunt. Sed spe in Deum erecti cogi iterum jussimus die I 7. mensis Martii eamdem Cardinalium Congregationem , quae Nobis , sicut alias , in re tam gravis momenti
Suam sententiam expromeret. Dumque in eo versabamur , ut deliberationem exequer
mur cum consilio Cardinalium susceptam, ecce alius istius Regni Tabellarius die a1. dicti mensis ad Nos deteri, Liddae Episcopum , nequiorem etiam effectum , ab pSeudo- Episcopis Expilly, et Saurine sociatum die 5. ejusdem Mensis in eadem Ecclesia, eademque bacrileῖd inanu consecrasse Parochum Mosueui unum ex Deputatis Gallicani Con
5쪽
'ventus in Ep scopum SHApacentem, Parochum Lindet alterum Item ex Deputatis sit Episcopum Ebroicensem , Parochum Laurent adterutri pariter ex Deputatis in Episcopum Moli ensem, et Parochum Hersuum in Episcopum Castri Rusi; idque praestare ausum fuisse, tametsi duae priores ex his Ecclesiis suos habeant Pastores legitimos , et reliquae duae nondum fuerint Apostolica auctoritate in Sedes Episeopales erectae . Qitale autem iudicium fieri de iis debeat, qui eligi se,consecrarique permittunt ad illas Ecclesias , quae
a suis adhuc reguntur , atque admini Strantur Episcopis , nullis ante Nos annis a S. Leone egregie declaratum est: Scribens ei viri Iuliano Episcopo censi adversus Theodosium
quemdam , qui in Sedem Iuvenalis Episcopi visentis invaserat, Stalis autem sic inquit Cop. m. qui in locum Episcopi viventis obis sit , ex ipsa qualitate fucti non potest
dubitari; nec ambigendum est, cum esse sempersum, quem l πη Iores Fidei dilexerunt ara . Et re quidem vera quam merito abhorruerit semper Ecclesia ab illis, qui a laicoriinxturba et colluvione eliguntur , quippe eodem , atque eligentes , falsarum opinionum morbo laborant, satis superque demonstrat delata per eumdem Tabellarium ad Nos Pastoralis Epistola, quam pseudoapiscopus ad imperitiorum deceptionem die as. Februarii edendam curavit, non alio sane consilio, nisi ut inconsutilem Christi vestem abscinderet. Hic enim primo juramentis , periuriis Scilicet, quibus se adstrinxit , commemoratis , omnia complectitur fundamenta Gallicae Constitutionis , quam fere de verbo ad verbum exscribit, et sententiis ipsius ConVentus inhaerens ad probandum aggre ditur, per Constitutionem hujusmodi nihil de Dogmate det alii, sed Disciplinae tantum meliorem formam induci, eamque ad priorum Saeculorum puritatem converti in ea prae, sertim parte , in qua Populo electiones , amoto Clero, et Metropolitanis Institutiones, Consecrationesque redduntur, solis hoc loco prioribus Gallici Conventus Deeretis in medium adductis, Utque melius fortasse fucum imperitioribus faciat, litteras memorat die 38. Novembris I 79 O. ad Nos datas, perinde ac si cum Moitolica hac Sede Communione teneatur; deindeque ad singulos Dioecesis Ordines sernionem convertens, hortatur, monetque Omnes, ut Se tanquam legitimum Pastorem excibiant, et Constitutionem ultro amplectantur. JVae miserol Missis per Nos consulto iis, quae ad Civile Regimen pertinent, qua ille
temeritate defendendam suscipit Constitutionem , super Ec lesiasticis rebus Versantem ,
quam omne S fere Gallicanae Ecclesiae Episcopi, aliique plures Ecclesiastici Viri improbarunt, ac refutarunt, uti Dogmati adversantem , et a communi Disciplina abhorrentem , praesertim in Electionibus, et Consecrationibus Episcoporum Θ Hanc sane veritatem, quae incurrit in oculos, ne ipse quidem dissimulare potulis et, aut obtegere , nisi data opera praeteriisset silentio, quae postremo in Conventu Gallicano absurdiora Decreta prodierunt : ista enim praeter alias improbitates eo progressa etiam sunt, ut jus instituendi , confirmandique tribuerent cuicumque Episcopo pro Di rectorii arbitrio , ac voluntate. Perlegat infelix iste, qui adeo longe in via perditionis processit, Nostram ad Episcopos Galliarum Responsionem, qua omnium suae Epi Stolae errorum monstra praeVia confutatione prostravimus , et quam odit veritatem , in singulis Articulis manifeste elucentem deprehendet . Sciat interea , se sibi ipsi sententiam dixisse . Si estim verum est, juxta veterem Disciplinam, ex Canone Nicaeno, quem is in medium adducit, profluentem, Opus omnino esse , ut electus ad legitimum titulum nanciscendum per Metropolitanum
suum confirmaretur; quod quidem Metropolitanorum jus a Sedis Apostolicae jure in nabat; qui fieri poterit, ut canonice, et legitime immissum se putet E iis , dum
Consecrationem suam non Archiepiscopo Turonensi, cujus suffraganea est Cori Sopitensis Ecclesia , sed aliis Episcopis referre debet acceptam λ Hi enim cum ad aliena S pr vincias pertineant , si sacrilego ausu Ordinem potuerunt eidem conferre , nequi Verunt prosecto Jurisdictionem tribuere , qua ipsi quoque juxta omnium aetatum Disciplinam destituuntur omnino . Haec porro Jurisdictionis conferendae potestas ex nova Disciplina a pluribus Saeculis jam recepta, a Conciliis Generalibus , et ab ipsis Concordatis confirmata ,.ne ad Metropolitanos quidem potest ullo modo attinere , utpote quae illuc te- VerSa , unde discesserat , unice residet penes Apostolicam Sedem; ita ut hodie Rowanus Pontis ex muneris sui incio Pastores singulis Ecclesiis praeficia/ - , ut verbis utamur Concilii Tridentini Sess. 14. Cap. 1. de resorm. , adeoque legitima Consecratio nulla fiat ili Ecclesia Catholica universa , nisi ex Apostolicae Sed is mandato . Tantum vero ab QSt, ut litterae ad Nos datae eum adjuvent, ut magis reum essiciῆnt, ot
6쪽
et neque a11t schismatica n notam effugere. Illae enim nonnisi simulatam quamdam im ginem praeseserentes Communionis nobi Scum ineundae , ne verbum quidem taciunt de Confirmatione per Nos obtinenda, et illegitimam tantilan Nobis electionem significant, ut Gallicanorum Decretorum verba jubebant. Hi ac Nos Decessorum Nostrorum exempla secuti minime illis duximus rescriAendum , sed serio illum commone fieri mandavimus, ne ulterius progredi niteretur, quemadmodum sperabamuS futurum . Etenim fuit etiam hac
de re ab Rhedonensi Episcopo sponte monitus, dum is, quam sibi enixe flagitabat, Institutionem , Confirmationemque negavit. Qitapropter loco illum suscipiendi tanquam Pastorem , debet Populus cum horrore tanquam Invasorem rejicere : Invasorem inquimus , quiquam veritatem agnoscere debebat, profiteri neglexit, qui mentito abuti coepit Pastoris ossicio, qui denique eo arrogantiae devenit, ut in fine Pastoralis Epistolae uiuadragesimale Ecclesiastici praecepti vinculum laxare non dubitaverit, itaut miIator Diuoli Derit , et in veritare non steterit, male utens specie set pasi honoris , et nominis tar ; quemadmodum de simili invasore a S. Leone Magno dictum est scribente ad quosdaω in 'opti Episcopos. Videntes itaque Nos ex multiplici tot criminum serie , per Galliarum Regnum tam bene de Religione meritum , et adeo Nobis carum, magis magisque Schisma invehi, atque amplificari, videntesque hanc ipsam ob causam novos in dies tam primi, quam Secundi Ordinis Pastores undique eligi, et Ministros legitimos de suo loco dejici atque exturbari , eorumque vice rapaces lupos subrogari, non possumus equidem tam lacrimabili rerum aspectu non commoveri. Ut igitur gliscenti Schismati primo quoque tempore obicem Opponamus , ut ad ossicia revocentur errantes , ut boni perstent in proposito , utque Religio in florentissimo isto Regno servetur , Nos consiliis inhaerentes Venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E, Cardinalium , et votis obsecundantes totius Episcopalis coetus Ecclesiae Gallicanae, Nostrorumcyle Praedecessorum exempla imitantes, Apostolica, qua uti- Πur, Potestate tenore praesentium in primis edicimus , ut quotquot sunt S. R.E- Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi , Abbates, Vicarii, Canonici, Parochi, Presbyteri, cunctique Ecclesiasticae militiae adscripti, sive Saeculares , sive Regulares , qui Cipicure jur
mentoran pure, et Simpliciter, prout a Conventu Nationali praescriptum fuit , emiserunt, errorum omnium venenatum fontem , et originem , Catholicaeque Gallicanae Ecclesiae moeroris praecipuam causam , nisi intra quadraginta dies, ab hac die numerandoS , hujusmodi juramentum retractaverint, a cujuscumque ordinis exercitio sint suspensi, et irregularitati obnoxii, si ordines exercuerint .
Insuper peculiariter declaramus, Electiones praedictorum Expilla, Marolles , Saurine, Massieu , Lindet, Laurent, Herare in , et Θhel in Episcopos Corisopirensem , Suessiύ-zensem, Aquens M, Bellovacensem , Ebroicense 2, Molinensem , Casmi Rusi, et Parisiensem illegitimas, sacrilegas , et prorsus nullas fuisse, et esse, prout eas rescindimus , delemus , abrogamus una cum aSSertorum Episcopatulum Molinensis, Castri Rust , et aliorum n
Declaramus item ac decernimus, nefarias eorumdem Consecrationes fuisse, et esse omnino illicitas , illegitimas, sacrilegas , et factas contra Sacrorum Canonum Sanctione S; ac proinde eosdem temere, nulloque jure electos omni Ecclesiastica , et spirituali jurisdictione pro animarum regimine carere , atque illicite consecratos ab omni exercitio Episcopalis
Pariter declara1nus , suspensos esse ab omni exercitio Episcopalis Ordinis Cor tam Episcopum Augustodtinensew , Joannem Baptistam Epis ecpum baisionis , et Ioanncm I S phum Episcopum Litace sacrilegos Consecratores , seu Adsistentes ; et suspenSOS pariter
esse ab exercitio Sacerdotalis, seu cujuscumque alterius ordinis eos omnes , qui in execran dis hujusmodi Consecrationibus Nem , operam , consensum , et consilium praestiterunt.
Mandalaius propterea, district ire interdicimus memorato Expi III , aliisque perpe ram electis , et illisite consecratis sub eadem suspensionis poena, ne audeant Episcopalem durris dictionem , aliamve ullam pro Animarum regimine auctoritatem , quam nunquam Sunt consequuti, sibi arrogare , vel pro suscipiendis Ordinibus dimissorias litteras dare , Phstores , Vicarios, Missionarios, Deservitores, Functionarios , Ministros , aut ali OS, quo
cumque nomine nuncupentur, ad animarum curam , et Sacramentorum administrationem, quoviS etiam nece SSitatis praetextu, constituere , deputare, ac confirmare, nec non alia age re , decernere , et constituere, sive seorsim, sive conjunctim 1iam odium Conciliubuit re
biu ad Ecclesiasticam Jurisdictionem pertinentibus; declarantes, ac palam edicentes, xRM
7쪽
litteras di nissoriales , et deputationes , Seu confirmationes, Si quae datae , factaeque sint, aut in posterum dari, fierique contingat, quam alia acta omnia , quae temerario ausu fie-cent cum omnibus inde Secutis irrita Prors HS e SSe , ac nullius roboris , et momenti.
JEque mandamus , et Sub Simili Π pem vi, tocua inhibemus tam Consecratis , quam Consecratoribus praedictis, ne audeant illicite Sacramentum Confirmationis, aut Ordinis conferre, vel quocumque modo ordinem Episcopalem , a quo suspensi sunt, egercete ; ac pno1nde qui ab ipsis fuerint Ecclesiasticis ordinibus initiati, noverint suspen sionis vinculo se obstrictos , et Si Su SceptOS Ordines eXercuerint, irregularitati etiam fore
Ad praecavenda autem majora mala tenore , et auctoritate paribus decernimus , et declaramus, alios omnes Eiectiones ad Galliarum Ecclesias Catthedrales, et Parochiales, cum vacuas , tum multo magi S plenaS, cum Veteris, tum sortius novae , et illegitimae erectio nis , ad formam memoratae Constitutionis Cleri a Municipalium Districtuum Electoribus usquemodo peractas , quaS Volumus pro expriSSis haberi, et quotquot peragentur , irritas, illegitima , sacrilegas , et prorsus nullaS fui*e, esse, et fore, eaSque per praesentes , et nunc pro tunc rescindi US , dele US , abroga 'RUS : Declarantes idcirco, eosdem perperam nulloque jure electos , aliosque simili modo digendos ad Ecclesias tam Cathedrales, quam Parochiales omni Ecclesiastica, et spirituali Jusis dictione pro animarum regimine carere, atque Episcopos illicite hactenus conSecratos, qilos pariter pro nominatis haberi volumus, et in posterum consecrandos ab omni exercitio Eiuscopalis Ordinis, et Parochos nulliter institutos, et instituendos a Sacerdotali ministerio escimus tam electis, et forsan eligendis in Eppseudo-Episcopis, eorumque sacrilegis Conse, et fore suspensos,' adeoque districte interdi- Scopo S, ne a quocumque sive Metropolitano, sive Episcopo ordinem , Seu Consecrationeri Episcopalem suscipere audeant, quam ipsis cratoribus , et aliis omnibus Archiepiscopis , et Episcopis , ne eosdem frustra electos, et eligendoS consecrare quovis sub praetextu , et colore praesumant; praecipientes insuper dictis electis, et eligi nilis sive in Episcopos , sive in Parochos, ne ullo modo se pro Archiepiscopis, Sive Episcopis , sive Parochis , seu Vicariis gerant, aut cujusvis Cathedralis, sive Paroclaialis Ecclesiae titulo se nominent, et ne jurisdictionem ullam , proque animarum regimine auctoritatem , facultatemque sibi arrogent sub scena suspensionis, et nullitatis, a qua quidem suspensionis poena nemo e
hactenus nominatis poterit unquam liberari , nisi per Nos ipsos, aut per eos , quos Apostolica Sedes delegarit. Qua majori uti Nobis licuit benignitate, declaravimus huc usque Canonicas poenas
inflictas, ut mala hactenus perpetrata emendentur , utque imposterum , ne latius di m nent , impediatur. Nos enim in Domitio confidimus futurum, ut Consecrautes , ut tam Cathedralium , quam Parochialium Ecclesiarum invaSores , ut Auctores , fautoresque omnes editae Constitutioni S suum agnoscant errorem , ac poenitentia ducti ad ovile regrediantur , unde non sine machinatione , et inSidii S aVulsi sunt. Eos itaque Nos paternis verbis compellantes hortamur etiam atque etiam, et Ob Secramus in Domino , ut a ministerio se abdicent, ut a perditionis Via , in quam Se derierunt praecipites , pedem referant, et ut nunquam committant, per homine S philosophia Saeculi hujus imbutos ea in vulgus diffundi doctrinarum monstra, quae Christi institutioni, traditionique Patrum , et Ecclesiae regulis adversantur . Quandoquidem Si fiet unquam , ut Noster hic mitis agendi m dus , et blastrae paternae monitiones , quod Deu S aVertat, in irritum sint recasurae, sciant Nostrae mentis non esse , illos a graVioribus iis poenis liberare, quibus per Canones subjiciuntur ; sibique certo persuadeant, se per Nos anathemati subjectum iri, Nosque illos anathemate perculsos Ecclesiae universae denunciaturos, tanquam Schismaticos; a Communione Ecclesiae, Nostraque SegregatoS. Maxime enim conveniens est, m Ut quisquis in insipientiae suae luto jacere dei erit, Statuta sermo uant, et cum eis habeat somtem , quorum est secutus errorem zz I ita Nos edocente M. Leone Praedecessore Nostro in epistola ad Iulianum Episcopum Coensem . Vos nunc alloquimur , Vela. Fratres , qui, paucis exceptis , vestrorum erga Gregem ossiciorum munera probe agnovistis, eaque, humanis rationibus sepositis , palam professi estis, ibique curas , ac labore S majores impendi oportere existimastis , ubi majora pericula ingruebant; Vobisque aptamus elogium , quo laudatus Leo Magnus cumulavit Episcoros ex AEgypto Catholicos apud Constantinopolim conuerituros Te Licet laboribus dilectionis v
irrct , quos Iro obici pontis Coibolicac diluci sare lilii toto compatior, et ca , quae το-
8쪽
magis esse gandii , quam Mocroris, FZ d, confortante his Domino Jesu Christo , in Esauei ca ostolicoque doctrina insuperabiles perstitisris. Ei cnm et os inimici Fidei Christionese vis E ejesiarum dede dipellerent,w2luisἶisseregrinationis injuriam pati,quam ulla inpieratis ipsorum conragicne piolari m . Equidem Vos intueriteS non possumus consolatione non assici, Vosque, ut in proposito persteti S, non V ehesnenter hortari. Ad memoriam itaque vestram revocamiis spiritualis illius conjugii nexum , quo Ecclesiis vestris adstricti estis , quodque nonnisi morte, aut Apostolica Nostra potest auctoritate jum Canonicam formam disso uvi ; iis ergo adhaerescite, neque illas unquam derelinquite luporum rapacium arbitrio, adversus quorum insidias vos jam sancto ardore aestuantes et Vocem extulistis , et legiti anae auctoritatis munia obire non dubitastis . Ad vos deinde sermonem convertimus , Dilecti Filii, spectabilium Capitulorum Canonici, qui vestris Archiepiscopis , et Episcopis ita, ut decet, subjecti, quique tanquatriplura membra cinn Capite colligata unum Ecclesiasticum Corpus essicitis, quod a Civili nequit potestate solvi, aut everti. Vos iticem , qui tanta cum laude estis egregia ve- Strorum Praesulum exempla secuti, a recta , in qua inceditis, via nunquam deflectite, nec unquam item committite, ut quisquam mentitis exuviis Episcoporum , aut Vicariorum indutus Regimen vestrarum Ecclesiarum arripiat. Illae enim , si su0 Pastore viduatae remaneant, ad Vos unice pertinebunt, quidquid contra Vos frustra novae quaedam molitiones effecerint. Una ergo animorum, et consiliorum conjunctione omnem a vobis invasionem, et Schisma, quam longissime potestis , arcete . Vos etiam affamur, Dilecti Filii, Parochi, et Pastores secundi ordinis , qui et plu-Timi numero , et virtute constantes vestro amunere estis perfuncti, illorum ex vestris col- Iegis omnino dissimiles, qui aut infirmitate devicti, aut ambitionis aestu correpti Senaanciparunt errori, quique per Nos moniti, mature , ut speramus, ad ossicia conVol bunt . Fortes incoepto operi insistite, ac mementote, quam a vestris legitimis Episcopi Sinstitutionem accepistis , eam nonnisi ab iisdem adimi Vobis posse , itaut licet per Ci- ilem potestatem e gradu vestro dejecti , et expulsi, semper futuri sitis Pastores legitimi , Vestro munere adstricti, quantum ilh Vobis erit, ad fures arcendos , qui in Ve-Etrum locum Subingredi enii tantur hon alio consilio , nisi ut animas perdant vestrae cu-xae concreditas, et de quarum salute eritis rationem reddituri.
Vos item alloquimur , Dilecti Filii, Sacerdotes, aliique Gallicani Cleri Ministri, qui
in sortem Domini vocati debetis vestris legitimis Pastoribus adhaerere, et esse in Fide, ac Doctrina constantes , quibus nihil esse debet antiquius , quam ut sacrilegos invaSOre vitetis, ac reprobetis .
VOS tandem in Domino obtestamur, Dilecti Filii, Catholici, qui in Regno Gallia-
m eSti S uniVersi, vobisque religiones m, ac fidesim Patrum vestrorum commemorantes
intimo cordis affectu suademus , ne ab illa secedatis , quippe quae una est ac Vera Religio , quae et Vitam aeternam largitur, et civiles etiam societates sospitat , atque sortit Dat . Cavete diligenter, ne aures praebeatis insidiosis vocibus philosophiae saeculi hujus, quae mortem paPant ,' et invasores omnes, sive Archiepiscopi, sive Episcopi, sive Parochi appellentur, ita devitate, ut nihil cum illis sit Vobis commune, praesertim in Divinis, auscultanteS aSSidue legitimorum voces Pastorum, qui vivunt adhuc, quique vobis canonice Praeficientur imposterum ; uno denique verbo Nobis adhaerete: nemo enim in Ecclesia Christi potest esse, nisi Capiti ipsius visibili uniatur, et in Cathedra Petri solidetur. Utque omne S Vehementius ad sua munera obeunda excitentur, Nos a Patre coelesti Spi-xitum con Silii, veritatis , et constantiae in vos implorantes , in paternae dilectionis Pignus, vobis, Dilecti Filii Nostri, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S.Petrum die decima tertia Apri lis MDCCXCI. Pontificatus Nostri Anno Decimo Septimo ν