Dissertatio inauguralis medica de insectis Coleopteris : nec non de plantis quibusdam rarioribus, cum ic.

발행: 1755년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

2쪽

THE GI UT OF

OE DE PHAM

IN MEMORY OF

FRANCIS , IN NER

5쪽

DIS ERTATIO INAUGURALIS MEDICA

INSECTIS COLEO ERIS,

NEC NON

PLANTIS QUIBUSDAM

RARIORIBUS,

CONSENTIENTE GRATIOSA FACULTATE MEDICA

VIRO EXCELLENTISSIMO ATQUE EXPERIENTISSmo

R R O LICENTIA

SUMMOS IN MEDICINA HONORES ET PRIUILEGIA DOCTORALIA RITE CAPESSENDI

PUBLICE VENTILABIT

AUCTORIOSEPHUS THEOPHILUS KOEI REVTER, Nicro-Sudiensis,

D. XXVII. IVN. MDCCLV.

TVBINGAE LITTERIS E RHARDIANIS.

7쪽

PRAEFATIO.

Quamvis Historia Insectorum cum a priscis abhinc

temPoribuS, tum etiam in hoc seculo multorum. Virorum indefessa tractata fuerit industria , huius tamen scientiae vastisiamus campus plurima adhuc offert aut melius disquirenda aut noviter detegenda. Inter V

teres PLINIUS, ALDROVANDVS, atque I ONS TONVS erant Priactari, inter modernOS autem RΑIVS, REDI, Se Η ΑΜΜΕ RDAMIUS, FRIS CHIVS, REAVMVRIVS,

LIN NAEVS, de G ΕΕR atque RoEsELIVS hanc historiae naturalis partem Ulterius dilucidare allaborarunt. Hi ipsi pro distinguendis tam multis tamque variis animalibus certos atque determinatos quaesivere characteres, quibus

omnia in proprias Classes, Ordines, Genera & Species redigere possent; inprimis Cel. ON NAEVS in Syst*mate Naturae sieptem constituit Insectorum ordines, sub quibus unum & seXaginta genera comprehenduntur, quorum characteres brevissimis verbis consignavit; Uti autem Cel. LINNALVS Systema suum non pro Plane naturali vendita-A Vit,

8쪽

vit, ita illud ipsum non omni exceptione majus esse facile est judicatu. Ast i quis tale quid de Insiectis desiderabit,

cum hoc ne in Bolanica quidem tamdiu eXculta, nemo mortalium huc usque Praestare PotUerit. Eo minus a me talia esse speranda, facile largior, cum studio huicce non ultra quatuor annOS, dum juc mdὶ interdum severis misic re licuit, operam dederim; ista tamen qualiacunque, ne justo plus timidus Videar, aequo Experientissimorum Uirorum judicio relinquam. Genera inprimis Insectorum secundum eorum characteres essentiales & accidentales describenda mihi proposui, simul vero Tabulam Synopticam partialem Praemittam, Ut notae characteristicae generaliores a specialioribus melius possint distingui. Sic & de statu Insectorum potissimum perfecto sermo erit, ac de mutationibus eorum, quas in incremento corporis subire debent, pauca quaedam hinc & inde adjungam. Quoad reliquum supervacaneum duco , hanc historiae naturalis partem laudibus extollere, sicque eam contra injurias atque contemtum eorum securam reddere, quibus omnia displicent, quae non intelligunt, res enim ipsa loquitur, omni . bus certe temporibus investigatio corporum naturalium etiam hujus generis non iguum nobis attulit usiam , &in posterum eo majorem Praebebit Utilitatem , quo majorem curam huic stientiae ulterius perficiendae adhibebunt naturae stru atores. Sane in Physica, Medicina & Oeconomia multa detecta fuerunt, quae sine accurata rerum disquisitione fortassis abstondita mansissent. Nulla prae- terea adest ratio , quare noS eX hac stientiae parte minus emolumenti exspectemuS, quam eX alia, cum multitudo rerum, si non major, certe aequalis sit.

9쪽

6. I. Antequam ordinum ac Generum distributionem aggredior, brevissimis tantum Verbis generaliora quaedam de Insectis earumque partibus praeponere liceat.

Infecta appellantur omnia animalia, quorum corpus in varias incisiuras, segmenta, atque commissuras transversim divisum est. Graecis ob eandem rationem audiunt.

g. III. Infectum est animal polypodum , eu te plus minusve ossea tectum, antennisque capiti insidentibus praeditum. g. IV.

Ratione structurae cum externarum tum internarum paristium ab aliis animalibus multum differunt Insecta. Imo quoad differenturm externam mox in oculos incurrit cutis sista , contra naturae morem extuS collocata, cum in plerisque animalibus ossa vel cartilagines firmamenti loco carnibus stubsternantur ;in his vero ossa carnibus non conteguntur , sed contra ossibus

carne S.

Ratio huius fabricae, quam intellectus humanus assequi potest, in hoc forte erit quaerenda, ut scit. tam parvula tamque tenella animalcula injurias externas , quas aut sit bimet ipsis inducunt , aut ab aliis ipsis inferuntur, facilius tolerare meliusque avertere queant. Et quid non istis metuendum esset ab ardore Solis ac rigore hyemali, nisi Creator Sapientissimus illis loricam quasi concessisset, qua mediante non solum ab exsiccatione ac perspiratione nimia tuta sunt, sed tempore etiam hye- mali intensissimum gelu sine humorum consistentia perferre possunt. Et quod transpiratio insensibilis aucta vel imminuta

multum ad Vitam aut contrahendam aut prorogandam tribuat, experimenta a viris in scientia naturali longe celeberrimis insectorum causa instituta abunde docent.

10쪽

6. VI. At quis fortassis obiiciet, dari quaedam Insecta, quae levis

simo etiam attactu destruuntur, quomodo hoc fieri posset, si Ioricata essent ; sed hi ipsi sciant, cutem horum animalculorum licet tenuissimorum ratione partium internarum habita satis duram esse ; adeoque Vera stabit sententia, nullum dari Infectum, quod cute ossea non sit involutum. Probant hoc as

sertum inprimis Chermes, Podura, Acarus, Pediculus &c. g. VII. Secundo Insecta disserunt ratione Anteianarum, quibus pleraque animalia destituuntur. Antenna dicitur organum mobi-Ie, articulationibus variis compositum, capiti affixum, tactuique inserviens. QuamVi S dentur animalia, praecipue inter vermes, quibus pariter ae Insiectis antennae sunt concessat, harum tamen structura multum differt; utplurimum enim ex uni- eo fibrarum tum musculos arum tum nervosarum tractu sine ulla articulatione constant. Quo ad formam organum hocce in Insectis varii generis etiam multum Variat, ex articulis quandoque sub rotundis, o Valibus, linearibus, cono id eis dcc. construuntur, quaedam in suis eXtremitatibus claVam gerunt, quae in Scarabaeis e. g. e lamellis parallelis, in Dermeste vero ex lamellis quasi connatis L incisuris & sulcis composita est. Quandoque respectu corporis brevissimae sunt, uti in Libellulis, Cicadis, Ephemeris &c. quandoque Vero longissimae, quod Phryganeae, Grylli & elurimae Phalenae suis exemplis probant. Pro

diversia conformatione & compositione articulorum vocantur

clavatae, perfoliatae, ramosiae, monili formes, filiformes, sietaeeae , de quibus plura in sequentibus dicentur. Hoc tam exquisitae sensiationis organum sine dubio tactui Insectorum inservit, quo scit. omnia objecta accurate distinguere norunt, an ipsis grata sint, nec ne Z An Vero isto aerem quoque sonorum percipiant, ut Physicorum 9uidam putarunt, res est adhuc ulterius disquirenda, subtilissima certe hujus organi fabrica huic sententiae non plane repugnat. Forte hic natura sensium posuit, nobis plane incognitum, cujus detectio ab accuratiore , quam huc

SEARCH

MENU NAVIGATION