장음표시 사용
11쪽
DIIS DE ABUSQUE GENTILIUM ORNATAE, PER POSSESSOREM CONJECTURIS, VETERUM QUE POETARUΜ CARMINIBUS ILLUSTRATAE.
13쪽
REGNORUM SUORUM POSSESSIONEM BONIS AVIBUS RECUPE ANTI HASCE GEMMAS CURIOSAE ANTIQUITATIS RELIQUIAS HUMILLIME OFFERT
SACRATISSIMAE MAIESTATI CATHOLICAE
OMNIA FAUSTA ET FELICIA IN ITINERE PRECATUR
LT CONIURATI UENIANT AD CLASSICA UENI s.
15쪽
EtuS ac Verum Verbum est, trahistia unumquemque Voluptate: quae voluptas si honesta est, atque in publicum utilis , nulla ratio est, cur eam intempestiva modestia re fraenemus. Me quidem certe ab ineunte aetate ita cepit rerum antiquarum atque elegantium amor, ut sine earum jucundissima tractatione
vitam mihi acerbam semper putarim. Crevit quoque una Cum crestente supellectile studium pulcherrimae rei, quo flagrabam, & stimulos addidit, ut & ipse auderem aliquid in hoc campo , quem tot illustres Viri ante me tam gloriose triverunt; etsi me imbecillitariS meae conscien-M 1 tia
16쪽
tia merito debebat deterrere. Vicit tamen utilitatis publicae respectus: nam & sic communia fore putabam ea, qUae ego nunc solus possideo & si quid esset hic illic cessatum, sciebam nihilominus pulcrum esse vel in tertiis consistere. Atque haec caussa fuit cur ante annos
aliquot cum orbe literato NUM ISMATA mea SELECTA communicarim , librum nisi me amici fefellerunt non omnino inurilem. Subsecuta sunt nuper SIGNA ANTIQUA, in quibus delineandis tirocinium suum posuit stia mea MARIA, cui prae acu & colo studia placuerunt alterius Minervae. Nunc Vero
lucem publicam eXpono, conjecturiS meiS, quantum ejus fieri potuit, illustratas. Deliciae sunt non uniuS aetatis, & Variorum ingeniorum qua seria qua lusus: multa in iis ad priscas religiones facientia, multa ad historiam & mores ritusque priorum saeculorum. Dignus omni no campuS, in quo se exerceant praeclara ingenia i Quorum sententiae si non ubique mecum facient ; erit sopinor) unde aliquid emo
17쪽
lumenti capiat ac frugiS res literaria, praecipue Vero poetica. ViX enim est, ut sine multa POCrarum cognitione recte ac feliciter in hoc stadio decurratur. Erant hae GEMMAE dimidiam fere partem in aeS insculptaC, ante quam mihi in mentem venerat Numinis alicujus antiqui essigiem inserere in medium. uniuscujusque tabellae. Hinc factum est, ut& GEMMAE ipsae nullo sint ordine collocatae , dc Dii Deaeque meliuS atque ordinatius proferri potuissent, si id ab initio fuisset observarum. GEMMARUM expositiones , sive conjecturae aut divinationes, totae sunt meae: nihil hic ab ullo emendicatum, nihil aliena industria contulit. Dicam fidenter cum Cyro illo minore , ego ista omnia sium dimensus , mei sunt ordines, mea descriptio. Nec dicerem sane, nisi ita postularet ingrati cujusdam hominis perversa iniquitas. Valete.
18쪽
IN COMMUNE OMNIUM COMMODUM PUBLICARET.
Mnia amicorum communia, non male Grajum Ait vetus proverbium. IL D IU S exemplo , quo non commΠnior alter, Hoc comprobat dictum suo. Antiquos pridem Nummos, vultusque priorum Protraxit in lucem virum. Signa dedit nuper, priscique toreumata saecli, Perenniora saeculis. Nunc veteres Gemmas, pretiososque arte lapillos, Hoc exhibet volumine. Crede mihi, solus gagas non possidet istas :Commune, quod servat, bonum es f. Non etenim sibi, non domui modo natus, & urbi:
19쪽
CUM GEMMARUM SUARUM DESCRIPTIONEM PUBLICI JURIS FACERET. Uspiciis, WΙ L D I, tandem felicibus exit Ille tua factus sedulitate liber Ille liber, gemma atque auro pretiosior omni, Qui nobis gemmas donat habere tuas.
Illic apparent veterum monumenta virorum,
Et quas longa dies solvit & ussit opes. Illic majestas sese Romana videndam Exhibet, & gentes sub sua jura trahit. Illic relliquiae Grajorum, & Martia signa,
Multaque victrices praeda secuta manuS: Et Veterum ritus populorum , & sacra Deorum, Signata in tabulis ordine quaeque suiS. NIL DI, cui raras dotes Rex aetheris alti Et nive candidius pectus habere dedit , NIL D I noster amor , studium tibi gratulor istud, Quo multa curas utilitate levas. Laudibus excipiens opus hoc plausuque secundo Fama parat meritis praemia digna tuis. Ergo licet gemmae frangantur tempore & aurum , Cum Gemmis vives tempus in omne tuiS.
20쪽
Cum post Nummos & Signa Antiqua, Gemmas in publicum ederet.
Armora priscorum vultus referentia quondam, Et facies ductas artifici aere dabas, Nunc Gemmas , numerum ut possis implere cupitum,
Adjicis, & doctae Palladis edis opus. O felix studiit Te semper fama loquetur, Atque tuas laudes haec canet ipsa Trias.
